Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER  OCTAVUS
THUCYDIDIS

Epitome

 

Vorherige Datei Nachfolgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


8

Nuntio cladis Sicilienis Athenas perlato Athenienses in magno luctu metuque utcumque tamen fortunae hostibusque resistere parant. Contra apud hostes ingens gaudium est omnesque in exitium eorum conspirant: socii, etiam si qui prius firmi steterant, labare incipiunt.

 Principio igitur in Ioniam classem mittentibus Peloponnesiis Athenienses impigre naves obviam miserunt compulsamque in Piraeum portum classem obsidentes in magnum Lacedaemonios metum coniecerunt. 

Inter haec cum Alcibiades in Ioniam navigans Chium, Erythras, Clazomenas multaque alia Atheniensis imperii oppida per defectionem recepisset, Athenienses missis in Ioniam navibus bellum ibi cum Peloponnesiis varia fortuna gesserunt. Lacedaemonii cum rege Persarum et Tissapherne satrapa eius foedere contra Athenienses icto ab iis in re navali iuvantur. Alcibiades vitae suae Peloponnesios insidiari sentiens ad Tissaphernem sese confert consiliisque suis apud eum rebus Peloponnesiorum incommodans simul in patriam reditum molitur. Hoc initio contra populum coniurationes fieri coeptae, ac in urbe quidem Quadringenti rem publicam occupantes imperium in cives per vim gesserunt, in Samo vero Atheniensium exercitus pro populi tuendi imperio et libertate contra oligarchicos coniurat et ab exilio Alcibiadem reducit. 

Interim Theramenes aliique ex Quadringentis tyrannidem suorum perosi plebem adversus Quadringentos concitant. Mox adeo cum magna clade Athenienses Ab Peloponnesiis navibus ad Eretriam fusi Euboeam insuper amisissent, congregata contione Quadringentis populus imperium abrogavit; pro his quinque milia civium, qui rebus praeessent, constituuntur, et ab longinqua discordia in tranquilliorem statum res rediguntur. 

Secundum haec post varie gestum in Ionia bellum Peloponnesii in Hellespontum ab Ionia classem bellumque transferentes navali proelio ab Atheniensibus vincuntur. 

 
Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
Griech. zu "Thukydides"
Literatur:
zu "Thuk.8"
2475
Classen, Johannes
Thukydides ; Bd. 8 ; Achtes Buch
(3. Aufl.) 1922

2553
Kunle, Lambert
Untersuchungen über das achte Buch des Thukydides
Freiburg i.B. : Wagner, 1909


[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Grie/thuk/thuk8000.php - Letzte Aktualisierung: 30.12.2020 - 10:23