Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

Lateinische Grammatik

Syntax

Nebensätze: Relativsätze

vorher bottom nachher

 

Relativsätze

  1. Der Regelfall: Indikativ

    • Die Form des Relativpronomens ist bestimmt:
      • im Kasus durch seine Satzgliedfunktion im Relativsatz
      • in Numerus und Genus durch sein Bezugswort
    • Bei mehreren Bezugswörtern folgt das Relativpronomen den Regeln des adjektivischen  Prädikatsnomens.
    • Bezieht sich der Relativsatz auf den gesamten Hauptsatz, steht id quod.
    • Der Modus des Relativsatzes ist im allgemeinen der Indikativ, dies gilt besonders auch für verallgemeinernde Relativsätze (in denen der Deutsche abweichend den Konjunktiv setzt).
    1. Quem di diligunt, adulescens moritur (Plaut. Bacch.4,7,18)
    2. Scite Chrysippus, ut clipei causa incolucrum, vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus, quos (quae) terra gignit, animantium causa, animantes autem hominum, ut equum vehendi causa, arandi bovem, venandi et custodiendi canem. (Cic.nat.2,37)
    3. Fortunam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna (dignae) certe non sunt deo. (Cic.nat.3,61)
    4. Si a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam. (CicSRosc.10)
    5. Propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt, Agin regem, quod numquam antea apud eos acciderat, necaverunt. (Cic.off.2,80)
    6. Laocoon ardens summa decurrit ab arce, | et procul 'o miseri, quae tanta insania, cives? | creditis avectos hostis? ...  equo ne credite, Teucri. | quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.' (Verg.Aen.2,41-49)
    7. Maximam... partem quasi suo iure Fortuna sibi vindicat: quidquid est prospere gestum, id paene omne ducit suum.(Cic.Marc.6f.)
    Besonderheiten:
    • Das Relativpronomen  gleicht seine Form statt dem Bezugswort einem substantivischen Prädikatsnomen im Relativsatz an.
      1. Levis est animi iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare (Cic.Pis.57)
      2. Thebae ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu erant aliis ad <Perseum> regem trahentibus, aliis ad Romanos (Liv.42,44,3)
      3. Pompeio patre, quod imperio populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius. (Cic.Phil.5,39)
    • Mitunter wird das Bezugswort im Relativsatz wiederholt
      1. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus <Helvetii> domo exire possent. (Caes.Gall.1,6,1)
      2. Caesar intellexit diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret. (Caes.Gall.1,16,5)
    • Das Bezugswort wird mitunter (bei vorangestelltem Relativsatz) in den Relativsatz einbezogen
      1. Bene illo Graecorum proverbio praecipitur: Quam quisque norit artem, in hac se exerceat. (Cic.Tusc.1,41)
      2. Quibus bestiis erat is cibus, ut alterius generis bestiis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem (Cic.nat.2,123)
      3. Agameno, cum devovisset Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius. Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum fuit.. (Cic.off.3,95)
      4. Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. (Caes.Gall.4,29,1)
      5. L.Oppius, M.f.Philomeli negoriatur, homo mihi familiaris; eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L.Egnati Rufi, quo ego uno equite Romano familiarissime utor.  (Cic.ad fam.13,43,1)
      6. Illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus, quae sententia omnem societatem distrahit civitatis. (Cic.off.3,28)
      7. [Dolabella Ciceroni:] Quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. (Cic.ad fam.9,9,3)
  2. Relativsatz im Konjunktiv

    Steht das Prädikat eines Relativsatzes im Konjunktiv, 

    • so hat d er Relativsatz adverbialen Nebensinn (Adverbialsatz statt Attributsatz),
    • drückt er die subjektive Meinung des Sprechers aus (coniunctivus obliquus ) oder
    • steht der Konjunktiv infolge Modusangleichung (attractio modi).
    1. Finaler Nebensinn (qui = ut-finale)
      1. Clusini novo bello exterriti, cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent misere. (Liv.5,35,4) .
      2. Hoc homini amplius <natura dedit>, quod addidit rationem, qua regerentur animi appetitus , qui tum remitterentur, tum continerentur. (Cic.nat.2,34)
      3. Missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. hi vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. (Nep.Them.3,1)
    2. Konsekutiver Nebensinn (qui = ut-consecutivum)
      1. Servate modo, quos ignominia inritaveritis: Ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat. Vivet semper in pectoribus illorum, quidquid  istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet. (Liv.9,13,13)
      2. Firmissimum hoc adferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio. (Cic.Tusc.1,30)
      3. Mors... ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim, qui discessum animi a corpore putent esse mortem; sunt, qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper.  (Cic.Tusc.1,18)
      • Konsekutiver Relativsatz mit Konjunktiv kann nach den Adjektiven dignus, indignus, aptus, idoneus stehen:
        1. Ut in "Catone Maiore", qui est scriptus ad te <sc. T.Pomponium Atticum>de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. (Cic.Lael.4)
    3. Kausaler Nebensinn (qui = cum-causale)
      verstärkt durch: quippe qui; ut (utpote) qui; praesertim qui; 
      1. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!' Et vere. Nam, nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. (Cic.Arch.24)
      2. Solis et candor illustrior est quam ullius ignis, quippe qui in immenso mundo tam longe lateque colluceat et is eius tactus est, non ut tapefaciat solum, sed etiam saepe comburat. (Cic.nat.2,40)
    4. Konzessiver (adversativer) Nebensinn (qui = cum-concessivum)
      1. Egomet <sc. Antonius orator>, qui sero ac leviter Graecas litteras attigissem, tamen, cum pro consule in Ciliciam proficiscens venissem Athenas, complures tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus. (Cic.orat.1,82)
      2. Non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitaenumquam potest longe abesse, quominus in omne tempus rei publicae suisque consulat, ut posteritatem ipsam , cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. (Cic.Tusc.1,91)
    5. Konjunktiv der subjektiven Meinung 
      1. Helvetii constituerunt ea, quae ad proficiscendum pertinerent, comparare
      2. Beatam vitam philosophus appellat eam, quae cum virtute degatur.
vorher top nachher

 

Sententiae excerptae: