Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

Cicero

5. Cic.Verr. 2, 4, 3 - 5, 7

pfnl.gif (947 Byte)pfnr.gif (953 Byte)

Das Haus des C. Heius in Messana

 

C. Heius est Mamertinus - omnes hoc mihi, qui Messanam accesserunt, facile concedent - omnibus rebus illa in civitate ornatissimus. huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. ea domus ante istius adventum ornata sic fuit, ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus, quibus iste delectatur, sane vacua atque nuda est.

[4] erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina. idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit illum, qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est. atque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quae ad aedem felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.

[5] verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc, quod dico, Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certe. item ante hos deos erant arulae, quae cuivis religionem sacrarii significare possent. erant aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum artificem - quem? quemnam? recte admones - Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.

[6] C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu, dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. nuper homines nobilis eius modi, iudices, - sed quid dico 'nuper'? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.

[7] haec omnia, quae dixi, signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit.

 

  1. Stelle die Namen der Bildhauer zusammen, die in diesem Text genannt werden! Informiere Dich über die Epochen der griechischen Kunstentwicklung, die Lebenszeit der genannten Künstler und je ein repräsentatives Werk!
  2. Fasse die Absätze 4 - 6 so zusammen (unterstreichen), dass nur noch die grammatikalisch und inhaltlich wirklich unverzichtbaren Wörter bleiben, alle anderen weggelassen werden!
    [4] erat apud Heium sacrarium magna [...] in quo signa pulcherrima quattuor  [...] unum Cupidinis marmoreum  [...]  ex altera parte Hercules egregie factus ex aere   [...] erant aenea duo praeterea signa [...] virginali habitu atque vestitu   [...] Canephoroe ipsae vocabantur
  3. Dass der überweigende Teil von Absatz 4 eine digrssio darstellt, macht Cicero selbst bei der "Rückkehr" zum eigentlichen Thema deutlich. Wie lautet die Formulierung?
  4. Inwiefern kann man mit Recht behaupten, das Beispiel vom Verhalten des L. Mummius in Thespiae sei für den Verreszusammenhang sowohl ein "Parallelbeispiel" als auch ein "Kontrastbeispiel"?
  5. An welchen Stellen scheint sich Cicero für seine künstlerischen Sachkenntnisse mehrfach geradezu zu entschuldigen? Was bezweckt er damit?
  6. Versuche, eine Grundrissskizze vom sacrarium im Haus des Heius zu entwerfen! Selbst wenn Du Vorlagen aus Pompeji finden solltest, bleibt Deiner Phantasie noch großer Spielraum.
  7.  

 

myron.diskob.jpg (6686 Byte)

Myron
Diskuswerfer (Diskobol; Hyakinthos?) (Mitte 5.Jh.)
[Rom, Thermenmuseum].

myron.marsyas.jpg (16089 Byte)

Myron
Athena und Marsyas (bald nach dem Diskuswerfer)
[Rom, Vatikan. Mus.]..

polykl.doruphoros.jpg (6972 Byte)

Polykleitos
Doryphoros (Speerträger; Achilleus?) (ca. 440)
[Neapel, nationalmuseum]
.

polykl.diadoum.jpg (9009 Byte)

Polykleitos
Diadumenos (Jüngling, der sich die Tainia (Haarbinde) umlegt) (ca. 420)
.

praxit.herm.jpg (8771 Byte)

Praxiteles
Hermes bringt den Dionysosknaben zu den Nymphen von Nysa (330/320) [Archäol. Mus. Olympia]

hydrientraeger.jpg (24249 Byte)

Wasserträger vom Nordfries des Parthenon auf der Akropolis [Athen, Akropolismuseum]


.

Geschichtliche Entwicklung der griechischen Kunst

  • "Dunkles" und Protogeometrisches Zeitalter (ca. 1050-950 v.Chr.)
  • Geometrisches Zeitalter (ca. 950-700 v.Chr.)
  • Orientalisierende Periode (ca. 720-600 v.Chr.)
  • Archaisches Zeitalter (ca. 600-480 v.Chr.)
  • Klassisches Zeitalter (ca. 480-323 v.Chr.)
    • frühklassisch (ca. 480-450 v.Chr.)
      • Myron (Übergang zur Hochklassik)
    • hochklassisch (ca. 450-400 v.Chr.)
      • Polykleitos (tätig ca. 450-410)
    • spätklassisch (ca. 400-323 v.Chr.)
      • Praxiteles (ca. 370-320 tätig)
  • Hellenistiisches Zeitalter (ca. 323-30 v.Chr.)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Cic" und "Rede"
1089
Cicerone non opus est, ubi fantur opes.
Wo die Macht (der Reichtum) spricht, braucht es keinen Cicero. (Wo Gold redet, gilt alle übrige Rede nichts).

1823
Magistri nisi dixerint, quae adulescentuli probent, 'soli in scholis relinquentur'
Wenn die Lehrer nicht den Jüngelchen nach dem Mund reden, bleiben sie, allein in der Schule zurück.
Petron.3,2 (nach Cicero)


Literatur:
zu "Cic" und "Verr"
512
Axer, J.
The Style and the Composition of Cicero's Speech "Pro S.Roscio com."
Warschau 1980
booklooker
zvab

683
Büchner, K.
Cicero. Bestand und Wandel seiner geistigen Welt
Heidelberg (Winter) 1964
booklooker
zvab

492
Fuhrmann, M.
Narrative Techniken in Ciceros Zweiter Rede gegen Verres
in: AU XXIII 3/1980,5
booklooker
zvab

496
Gelzer, M.
Cicero. Ein biographischer Versuch
Wiebaden (Steiner) 1969
booklooker
zvab

500
Giebel, M.
Cicero
Reinbek (rm 261) 1989
booklooker
zvab

520
Hartung, H.-J.
Religio u. sapientia iudicum. ..Geschworerenspiegel in Ciceros Reden
in: Herm.102/1974, 556
booklooker
zvab

4135
Jäger, G. u.a.
Rede und Rhetorik im Lateinunterricht : zur Lektüre von Ciceros Reden / Gerhard Jäger u.a.
Bamberg : Buchner, 1992
booklooker
zvab

544
Klingner, F.
Cicero
in: Röm.Geisteswelt, München 1965
booklooker
zvab

565
Laughton, E.
Cicero und die griechischen Redner
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
booklooker
zvab

570
Mack, D.
Stil der ciceronischen Senatsreden und Volksreden
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
booklooker
zvab

593
Plasberg, O.
Cicero in seinen Werken und Briefen
Darmstadt (WBG) 1962
booklooker
zvab

602
Rahn, H.
Zur Struktur des ciceronisches Rede-Proömiums
in: AU XI 4,5
booklooker
zvab

627
Schmitz, D.
Zeugen im Verres-Prozeß nach Ciceros Darstellung
in: Gymn 96/1989
booklooker
zvab

638
Seel, O.
Cicero. Wort, Staat, Welt
Stuttgart (Klett) 1967
booklooker
zvab

651
Thierfelder, A.
...Wert der Bemerkungen zur eigenen Person in Ciceros Prozessreden
in: Gymn 72/1965; Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
booklooker
zvab

657
Vischer, R.
Ciceros "In Verrem actio prima" als problembezogene Lektüre
in: AU XVII 2,26
booklooker
zvab


[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - Letzte Aktualisierung: 11.01.2021 - 11:18