Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
top

Lineae capitales

Acta diurna sive nuntii cottidiani

Mensis December anni MMXIII

quae non scribo, ut perfecta ostentem, sed ut imperfecta meliorem. Tu auxiliare sis!

donativum@gottwein.de

 
vorherige Seite folgende Seite

 
 

 

2013.12.31 Precamur sollemnia incipientis anni
Israelia, ut erat constitutum, tertiam partem captivorum Palaestinensium ex carcere dimisit et ad fimilias Gazeticas vel Hierosolymitanas remisit. Antea summum iudicium querimoniam civium reclamantium repudiaverat. Beniamino Netanjahu, primario ministro coalitionarios dextroversos compensativis largitionibus permulcere conandum est.
anmerk.
2013.12.30 Michael Schumacher, septies campio mundanus in formulae primae certaminibus autoraedariis calamitate nartatoria in vitae discrimine versatur. Medici in Gratianopolitano nosocomio magna publica celebritate eum soporatum servare nituntur.
Postquam heri insidiator quidam suicidalis in centrali ferriviaria statione urbis Volgogradi bomba displosa septendecim homines capitum perdidit pluresque vulneribus affecit, hodie in eadem urbe iterum insidiae in laophorium ebibaticum paratae sunt, quibus quattuordecim vectores vitam amiserunt. Tales ictus terroristici ludis Olympicis Sotzii habitis praecedentes annuntiati erant.
anmerk.
2013.12.31 Precamur sollemnia incipientis anni
Israelia, ut erat constitutum, tertiam partem captivorum Palaestinensium ex carcere dimisit et ad fimilias Gazeticas vel Hierosolymitanas remisit. Antea summum iudicium querimoniam civium reclamantium repudiaverat. Beniamino Netanjahu, primario ministro coalitionarios dextroversos compensativis largitionibus permulcere conandum est.
anmerk.
2013.12.29 Impetus aerius commodum Aleppone a regimine in frequentatum forum factus viginti et unum homines minimum vita privavit. Taeniae visificae ab activistis divulgatae magna damna et multos mortuos et vulneratos monstrant. Ex duabus hebdomadibus copiae gubernatoriae intra et circa urbem Alepponem offensionem aeriam exhibent et iam plus quadringentos homines occiderunt.
Saturni die ducenti Tzadici vim sibi in Centralis Africae Repuplica (CAR) illatam fugientes se cum iis iungebant, qui iam per praeteritam septimanam domicilia reliquerant. Tzadici, qui in CAR habitant, contra regimen rebelles, quorum caterva Seleca appellatur, iuvare putantur.
anmerk.
2013.12.28 Postquam proxima praeterita septimana iudex quidam Vasingtoniae spatiosam custodiam telephonicam et interretialem ab domestica securitatis agentura (NSA) in usum inductam contra constitutionem adhiberi et Orwellianam esse iudicavit, nunc Neo-Eboraci iudex districtivus Guilelmus Pauley istam praxin constitutioni statali convenientem esse constituit: Ius civitatis et exigentiam securitatis quadam vice esse pensata ac diiudicationem firmiter ad causam publicam vergere. Agenturam datis collectis ad alium finem atque ad impetus terroristicos devitandos usam esse demonstrari non posse.
In Syria quinque fugitivi in campo a copiis regiminis obsesso fame perierunt. Insimul dimicationes acerbissima vi continuantur.
anmerk.
2013.12.27 Turcia, quamquam regimen prolixe reformatum est, non acquiescit. Sed Recep Tayyip Erdoğan, princeps administrorum, ne magistratu abdicet, quod pristinorum quoque asseclarum nonnulli postulent, adhuc recusat.
Nationes Unitae aemulas factiones in Sudania Australi denuo, ut arma deponerent, commonuerunt. Copias intra quadraginta octo horas redintegratum iri annuntiaverunt. Duces Africae orientis in Keniam convenient consultatum de vi in Sudania Australi componenda, ubi per hos duodecim dies iam plus quam mille homines occisi esse putantur.
Quod caput Japonicae gubernationis Shinzo Abe scrinium Yasukuni, quod dicitur, adiit, a Sinensibus et Coreanis Australibus offensa atque iniuria accipitur. Abe ipse istam actionem sponsionem aeternae pacis interpretatur.
anmerk.
2013.12.26 "Redeunte Adventus tempore transeamus usque Bethlehem, antecedente nos stella Dei hominis facti." (Papa Pranciscus tinniens die 22° m. Dec. a. 2013°)
anmerk.
2013.12.25 "Christi natalem studeamus vivendo celebrare Evagelio congruenter Iesumque ipsum vitae nostrae caput statuentes." (Papa Pranciscus tinniens die 20° m. Dec. a. 2013°)
anmerk.
2013.12.24
  1. Alma nox, tacita nox!
    Omnium silet vox,
    Sola virgo nunc beatum
    Ulnis fovet dulcem natum.
    Pax tibi, puer, pax!
  2. Alma nox, tacita nox!
    Angeli sonat vox
    Halleluja! O surgite,
    Pastores, hic accurrite!
    Christus Deus adest.
anmerk.
2013.12.23 Circiter trecenti Afgani asylum petentes Monte, in urbe Belgica, publice consederunt reclamitantes et postulantes, ut Aelium di Rupo, primum Belgi administrum, qui īnsimul Montis burgimagister est, convenirent, quem de sua condicione instruerent. Ius in Belgia manendi reposcunt fidemque certam, ne quis eorum in Afganiam remitteretur.;
anmerk.
2013.12.22 Nimia familiaritas parit offensam: Postquam Manuelis Valls, Francogallicus administer internarum rerum Algeriam visitavit, praesidens Hollande in conventu quodam eum valentem et hilarem, quae res ipsa esset extraordinaria, in Galliam revertisse, nasute et ludificabiliter annotavit. Qua annotatione in offensionem moderatorum Algeriae incurrit. Francogallico ab rebus externis ministerio enixe danda erat opera, ut hanc offensionem elevaret, et satisfaceret de iniuriis.
Duabus hebdomadibus postquam Barack Obama in Africa Australi manum Radulphi Castro amplexus est, Cubanus iubet Americanos bilaterales relationes ea condicione meliorare, ut neuter alterius civitatis systema mutare velit.
anmerk.
2013.12.21 Michail Khodorkovsky vix ex Russicis claustris poenabilus ante tempus dimissus aeroplano privato Berolinum advenit, ubi matrem suam convenire in animo habet. Nunc demum Ioannem-Theodericum Genscher, pristinum et diutinum administrum ab rebus externis Germaniae, cum praesidente Vladimiro Putin semel iterumque de liberatione illius captivi egisse innotuit. Michail Khodorkovsky mox in aliam terram profecturus esse vulgo existimatur.
Recenter muneribus intellegentiae Americanis (NSA) et Britannicis (GCHQ) Berolini telephonemata etiam regiminis et administrorum intercepisse opprobrio datur. Et Joaquinus Almunia commissarius Europaeus ab competitione provehenda Bryxellis a tectis muneribus custodia contentus fuisse nuntiatur.
anmerk.
2013.12.20 Vladimirus Putin heri in diurnariis internationalibus edocendis politiam sui regiminis in Ucrainam adhibitam defendit: hanc nationem fraternam in crisin oeconomicam, socialem, politicam incidisse et dignam esse, ut ab suis necessariis adiuvaretur. Se artioribus Ucrainae relationibus cum Unita Europa non resistere, si ista re causa rei publicae Russicae non debilitaretur. Praeterea Putin diurnarios certiores fecit et duas musicas sordidi gregis Pussy Riot et omnes activistas organisationis, quae "prasina pax" nominatur, qui post actiones in mari arctico in custodiam perquisiitivam essent dati et Mikhail Khodorkovsky, pristinus miliardarius et acerrimus Cremlini existimator, venia et impunitate donatum iri.
anmerk.
2013.12.19 Benus Bernanke, praefectus systematis aerarii foederalis Americani (FED), in ultimo, antequam munere decedat, consessu praeter multorum opinionem politiam dollariorum parvi vel nullius pretii feneratorum mutatum iri significavit. Tamen mutatio tam parva est, ut pariter et partium pretium augeatur et auri pretium minuatur.
Regimen Britanniae Magnae aeroplanum in Sudaniam Australem misit, ut populares, quoniam contentiones militares ibi perseverant, inde dimoveri possent.
Ordo Europaeus spatio cosmico investigando satellitem Gaiam nomine in tractum circa terram recurrentem emisit. Hoc observatorium maxime sensibile unum minimum miliardum nostrae galaxiae siderum photographice complectetur et dimetietur et tabulam galacticam depinget. Hac methodo structura et ortus galaxiae melius investigari posse a scientistis dicitur.
anmerk.
2013.12.18 In Sudania Australi inter quadringentos et quingentos homines in militaribus contentionibus inter aemulas turmas commissis vita sunt privati. Circiter octingenti vulnerati sunt. Hi numeri a valetudinariis renuntiantur. Circiter viginti milia in stationes Unitarum Nationum fugerunt. Sudania Australis ex anno 2011° est res publica sui iuris, sed instabilis. Praesidens Salva Kiir se rebellionem aemuli Riek Maschar et seditiosorum militum disiecisse affirmat. Alii Kiir praesidentem velle hunc aemulum e medio tollere dicunt, ex quo Maschar se in proximis electionibus praesidentatum petere declaravit.
Ronnie Briggs, ille Britannicus latro cursualis octoginta quattuor annos natus mortuus esse nuntiatur.
anmerk.
2013.12.17 Angela Merkel hodie (die 17° m. Dec. a. 2013°) magna maioritate suffragiorum tertium cancellaria foederalis rei publicae Germaniae creata est. Postquam a praesidente Joachim Gauck documentum assignationis accepit, in parlamento iusiurandum in verba Norberti Lammert, praesidentis foederalis conventus, dedit.
In Hassia coalitio christianorum democtaticorom cum prasinis perfecta est (primum in civitate spatiosa): Volker Bouffier, praefectus christianorum democraticorum, in muneree praesidentis manebit. Tarek Al-Wasir prasinus administer oeconomiae fiet. Praeterea prasini ministerium oecologiae recipient. Berolini, cum prasini (Cem Özdemir) bonamm spem augurentur, sociales democratici successum addubitant. Thomas Oppermann periculum videt, ne ista coalitio naufragium faciat (vel optat, ut faciat).
Prima vice ab Unitis Nationibus tabella officialis victimarum in boreooriente Nigeriae factarum divulgata est. Plus mille ducenti homines, et civiles et militares, ex quo tempore condicio extraordinaria pronuntiata est, facinoribus atrocibus ab islamistis adhibitis vitam amiserunt. Periculosissimam se caterva Boca Haram, quae dicitur, praebuit, quae rem publicam iuris Islamici instituere affectat.
In Chilia Michelle Bachelet de praesidentatu certans quadrupedi cursu vicit et robusta maioritate parlamentaria niti potest
Victor Yanukovych, Ucrainae praesidens, quamvis politica oppositio repugnet atque resistat, praeceps artiores relationes cum Russia molitur: Russicum praesidentem Vladimirum Putin convenire dat operam, ut de credito parvarum usurarum sumendo et de minore pretio gasii e Russia importati agat et pacto conveniat.
anmerk.
2013.12.16 Magna coalitio et contractum ministrorum consilium cancellariae Angelicae Merkel stat:
  • Democratia Christiana:
    • Ursula von der Leyen: administra defensionis publicae
    • Thomas de Maizière (iterum): administer negotiorum internorum
    • Hermann Gröhe: administer salutis publicae
    • Wolfgang Schäuble (iterum): administer rerum nummariarum
    • Peter Altmaier: administer ab negotiis cancellarii (muneris cancellarii praefectus)
  • Sociales Christiani:
    • Alexander Dobrindt: administer commeatus et aedificiorum
    • Hans-Peter Friedrich: administer rei agrariae
    • Gerd Müller: administer prōgressiōnis externae
  • Democratia Socialis:
    • Segimarus Gabriel: administer oeconomiae et energiae
    • Andrea Nahles: administra laboris et rerum socialium
    • Frank-Walter Steinmeier (iterum): administer rerum externarum
    • Barbara Hendricks: administra oecologiae
    • Heiko Maas: administer iustitiae
    • Manuela Schwesig: administra familiae
    • Aydan Özoguz: administra (ab negotiis cancellarii) migrationis, fugitationis, integrationis.
anmerk.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
anmerk.
2013.12.14 Societas belli, quam Syriaca oppositio cum islamistis iniit, in dies magis in apertam inimicitiam mutari videtur. Diurnario Frederico Pleitgen (CNN) persuasum est rebelles Syriacos mox una cum regiminis militibus pugnaturos esse, nisi ignavi suas res in peius rui atque islamistarum res in meliorem statum redigi devorare volunt.
Septuaginta sex centesimae sodalium politicae factionis socialis democraticae sententiam rogatorum magnam coalitionem cum Christianis democraticis ineundam comprobaverunt. Factiōnis prīncipēs et duces hunc eventum magna cum allevatione et gaudio acceperunt.
Sinenses post Civitates Foederatas Americae et pristinam Unionem Sovieticam hodie efficaciter (die 14° m. Dec. a. 2013°) vehiculum spatiale in Lunam appulerunt. Navigium undecim punctis a secunda hora postmeridiana in "Sinu Arcuum Caelestium" consedit et subinde velis solaribus apertis photographemata ad terram misit. Appulsu feliciter facto e navigio autocinetum lunare "Yutu", quod dicitur (Latine "lepus nephriticus") exponendum est, quod una hora ducenta metra emetiri potest. Provisum et excogitatum est autoraedam per tres menses minimum muneribus suis functuram esse, vehiculum spatiale per unum annum.
anmerk.
2013.12.13 In Corea Septentrionali supplicium sumptum est de Chang Song-thaek, qui olim potentissimus patruus et Mentor ducis Kim Jong-un erat. Nunc in eum medio e partium conventu ab armatis arreptum omnia exempla cruciatusque edita sunt. Proditionem statalem confessus esse dicitur. Quis Neronis non meminit?
"Moderatores Europae politicos cessatione torpentes pudeat desidiae," sectio ab iuribus humanis Amnestiae obiurgat: Paucos tantummodo Europae Unitae sodales ad fugitivos Syriacos recipiendos se comparasse.
In Re Publica Populari Bangladeshae islamisticus dux Mullah Abdul Kader ob saeva atque atrocia facinora in bello obnoxietatis abolendae (anno 1971°) commissa supplicio affectus est.
anmerk.
2013.12.12 Secundum iudicii Europaei responsum datorum repositio legibus Europaeis repugnat.
Postquam heri Aquis Homburgiis in Hassia sitis tolleno aedificatoria in superemporium Aldi, quod dicitur, cecidit, ad multam noctem adiutores sub parietinis incassum vulneratos sive mortuos quaerebant: summa summarum una cliens occisa, quinque homines vulnerati.
anmerk.
2013.12.11 Manus esse consertas
In celebrationibus heri pro Nelsone Mandela in Africa Australi peractis Americanorum praesidens Baracum Obama et eius Cubanensis collega Raul Castro manus prensantes et brevem sermonem familiariter conserentes omnium animos in se converterunt. Aedēs Albae Vasingtoniae affirmare properaverunt hunc dextrarum amplexum neque praecogitatum neque ullius maioris politici momenti fuisse. Cubanense regimen Americanos ea manuum prensatione fortasse aggressiones suas finire coepisse augurat, significans ea oratione sanctiones oeconomicas, quas Civitates Unitae post periculosam Cubae cum Russis cooperationem (anno 1961°) sanxerant.
anmerk.
2013.12.10 Memoriale Nelsonis Mandelae celebrari
Longum est omnes moderatores omium rerum publicarum, qui hodie Ioannisburgum, in Africam Australem, conveniunt, ut mortem Nelsonis Mandelae doleant, nominatim enumerare. Clayson Monyela, repraesentans ministerii ab exteris negotiis, Pretoriae: “Totus orbis”, inquit, sensu maxime proprio verbi in Africam Australem veniet.” Inter eos, qui in FNB stadio, ubi Mandela postremum publice processit, ad coetum nonaginta milium maerentium alloquium adhibebunt, erunt Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, et Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum.
Makaziwe Mandela, Nelsonis maior filia, dixit memoriam patris esse memoriam viri, qui semper libertati mentali et politicae enixe dederit operam. Illum ipsum docuisse manumissionem et veniam esse rem difficilem et magni ingenii. Memoriam eius nos admonere, ut animosi simus et hominibus, qui nobiscum sint, vitia et errores condonemus.
anmerk.
2013.12.09 Thailandiam non acquiescere
Factiones oppositae vehementer, ut Yingluck Shinawatra, moderatrix, rei publicae et regiminis magistratu se abdicet, postulant. Nunc Yingluck assiduo adversariorum impetu compulsa parlamento dissoluto novas electiones proponit. Quod propositum opponentes reprobant timentes, ne vetus regiminis praesidens etiam nova sit; nam illa ab ruralibus asseclis adiuvari perseverat. Itaque Suthep Thaugsuban, auctor opponentium, proponit, ut consilium expertorum ad regimen conformandum et constitutionem exarandam instituatur.
anmerk.
2013.12.08 Liberales novas visiones quaerere
Factio Democratica Liberalis (FDP) Berolini diurnum partium conventum extraordinarium habuit. Philippus Roesler, ex anno 2011° harum partium praesidens, brevi oratione modesta atque demissa valedixit. Causas naufragii in praeterita electione parlamentaria facti (similiter ac commilito Rainerus Bruederle) non modo in suis ipsius vitiis invenit, sed etiam in eo habitu consodalium, qui vulgo “cannibalismus” nominatur. Novus factionis praesidens electus est Christianus Lindner, qui octoginta fere centesimas suffragiorum accepit. Novam et visionariam factionis imaginem etiam Lindner sua oratione non adumbravit, sed Liberalium partem praedicavit factionem iurum civilium defendendorum, factionem iustae compensationis eorum, quae quis elaboravit, factionem mercaturae ordinandae peritia probatam. Fautores amissos recuperari posse nondum licet pro certo affirmare.
anmerk.
2013.12.07 Mercaturam mundanam sublevari
Primum a Mundana Mercaturae Institutione (WTO) condita (anno 1995°) commercialis pactio universalis icta est. Legati in Bali insula difficilibus colloquiis per dies noctesque habitis convenerunt, ut grapheocratica sufflamina liberi commercii amoverentur et commercium allevaretur et acceleraretur. Quibus ex rationibus lucrum unius trilionis dollarium redire exspectatur, quod potissimum ad quaestum nationum egentiorum redundet. Organisationis praefectus, Robertus Azevedo, lacrimas pellens: "Primum," inquit, "ex quo institutio exstat, vere subministravimus." Difficilia sunt colloquia illius ordinis, quod decreta non nisi omnium consensu fieri possunt. Postremi Indiae et Cubae legati suas dubitationes deposuerant.
anmerk.
2013.12.06 Nelson Mandelam mortuum esse
Nelson Mandela, primus niger Africae Meridianae praesidens, die 5° m. Dec. anno 2013° brevi ante nona hora postmeridiana (sui temporis) nonaginta quinque annos natus domi suae mortuus est. Maximum eius meritum in lumine ponendum est, quod, postquam viginti septem annos in carcere degit, suam nationem ab apartheid vindicavit. Anno 1993° pacis praemio Nobeliano honestatus est. Praesidens Jacobus Zuma "Natio nostra", inquit, "filium suum maxime egregium amisit."
anmerk.
2013.12.05 Solidaritatem cum reclamantibus fieri
Tres postsovietici Ucrainae praesidentes heri in partes oppositionis extraparlamentariae transgressi sunt: Leonidas Kravcuk, Leonidas Kucma, Victor Yuscenco: "Solidaritatem exprimimus cum civilibus actionibus ducentorum et milium iuvenum Ucrainorum." Etiam Guido Guestervelle, administer externus Germaniae cives in Platea Independentiae reclamantes sua praesentia et allocutione sublevabat: "Aditus", inquit, "ad Unitam Europam vobis etiamnunc apertus est." Sergius Lavrov, Russiae externus administer, alienas potestates se interponere improbat atque exprimit spem moderatores Ucrainae per se difficultates amoturos esse.
procellosissimum pelagus exspectari
Fluctus nimiis ventis in altum excitati et litora verberantes, Xaver nomine, qui habetur minor Christiani frater, a Groenlandia (Terra Viridi) venientes, ubi spatium tenuis aeris pressus evagatur, hodie et cras litoribus septentrionalibus imminent.
anmerk.
2013.12.04 Detroit non solvendo esse
Detroit, urbs in Michigania sita, olim efflorescente autoraedaria industria ditissima, nunc eadem industria occidente et pensionibus ad dimidium sumptuum futurorum auctis tenuis et obaerata est. Itaque moderatores urbis ab iudicibus tutamen a creditoribus rogaverunt atque acceperunt. Post ruinam fortunarum nunc sperant ordinata insolubilitate arcam nummariam intra unum annum relevatum et urbem recreatum iri. Magis afflicti et solliciti sunt versa vice patres familiarum, quibus, postquam ad beneficia tributa fruenda sunt missi, nunc beneficia non iam tota tribuuntur. Magni momenti est ista causa, quod etiam aliae urbes Americanae simili condicione utuntur atque Detroit.
anmerk.
2013.12.03 Num nationalistae formam reipublicae infestent
Legati foederatarum Germaniae civitatum hodie, die 3° m. Dec. a. 2013°, disceptationem, utrum Nationalis Factio Germaniae (NPD) cum statali rei publicae constitutione consentiat an dissentiat, Hesychiam Carolinam ad iudices summi rei publicae iudicii deferent. Rogabunt, ut ista factio imprimis ob rassisticum tenorem et hominum ex alienis terris immigrantium odium formae civitatis contraria diiudicetur et vetetur. Quae actio secunda eiusmodi suscipitur post primam temptationem anno 2003° ad irritum redactam. Etiam nunc eventus rogationis incertior esse existimatur. Factio secundum principes leges rei publicae vetari non poterit, nisi eam liberale et democraticum rei publicae fundamentum infestare demonstratum erit. Qua de causa regimen et Foederalis Conventus accusationem non sequuntur. Hoc loco etiam nulla eventus ratione habita quaerendum est, num factionem aemulam non politice, sed iuridice exsequi magnae sit politicae prudentiae.
anmerk.
2013.12.02 Cioviae protestationes auctas continuari
Die Dominico ad quingenta milia civium demonstrationibus, quamvis vetitis, intererant. Reclamantes postulabant, ut foedus associationis cum Unione Europaea iceretur, ut regimen ab administratione rei publicae abiret. Ducenti agitatores municipialem aulam occupaverunt. Multa milia in Platea Independentiae tentoriis positis noctem agebant. Cum missilia ignifera mitterentur, custodes publici intercedentes demonstratores removerunt. Una caterva automatarium chamulcum sibi comparaverat, ut acolythi publicorum saeptiones perfringentes praetorio praesidentis appropinquarent. Vlodymyr Rybak, orator parlamentariae causae iam hodie, Lunae die, mensam rotundam institutum iri dixit: unicuique parti occasionem datum iri docendi, quid quaeque sentiat, promisit: Praesidentem Ianucovyts stare a populo, sed moderatorum sententia fieri non posse, ut Ucraina Unioni Europaeae necessarias oeconomicas cum Russia relationes cedat.
anmerk.
2013.12.01 Helicopterum Glasguae decidisse
Totius Scotiae, imprimis Glasguae inhabitantes in luctu et squalore sunt ob damna, quae calamitas aeria intulit. Helicopterum aedilicium Veneris die decima postmeridiana hora et dimidia in "Clutham" cauponulam deciderat, ubi permulti visitatores vel musicae auscultatione vel saltatione fruebantur. In mortuis tres helicopteri insessores et octo cauponulae hospites numerandi sunt. Triginta tres homines laesi sunt, ex quibus quattuordecim graviter vulnerati in nosocomiis sustentantur. Causa calamitatis, quam etiam Scotiae Yard evolvere conatur, adhuc frustra, manet mysteriosa. Astynomiae praesidens motus auxiliarios multiplices esse et aliquot dies duraturos dixit. Archiepiscopus Glasguanenis Saturni die in basilica Sancti Andreae pro victimis, relictis, familiaribus, auxiliatoribus, pro tota urbe orabat.
anmerk.
   
 
vorherige Seite folgende Seite
Sententiae excerptae:
w41
Literatur:
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/acta/lc201312.php - Letzte Aktualisierung: 30.12.2014 - 11:25