Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

EUTROPIUS

BREVIARIUM LIBER QUARTUS

Vom Makedonischen Krieg bis zum Ende des Iugurthinischen (200-106)

 
vorherige Seite folgende Seite
 
LIBER: | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |

EUTROPIUS

BREVIARIUM LIBER QUARTUS

EUTROPIUS

ABRISS DE RÖMISCHEN GESCHICHTE - 4. BUCH
(1) Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra Philippum regem quingentesimo quinquagesimo et primo anno ab urbe condita. 1. Nach Beendigung des Punischen Krieges folgte der makedonische gegen König Philippos (202) im Jahr 551 nach Erbauung der Stadt (203; richtig: 200).
(2) T. Quintius Flamininus adversum Philippum missus rem prospere gessit. Pax ei data est his legibus: ne Graeciae civitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captivos et transfugas redderet, quinquaginta solas naves haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. T. Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem vicit et quibus voluit condicionibus in fidem accepit. Ingenti gloria trimphavit; duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium, Philippi filium, et Armenen Nabidis. 2. Titus Quinctius Flamininus wurde gegen Philippos entsandt und focht glücklich (197 bei Kynoskephalai). Diesem wurde Friede unter folgenden Bedingungen gewährt (196): er solle die griechischen Staaten, deren Verteidigung die Römer gegen ihn übernommen hatten, unangetastet lassen; er solle die Gefangenen und Überläufer ausliefern; er solle nur 50 Schiffe behalten dürfen und die übrigen Rom übergeben; er solle 10 Jahre hindurch die jährlich 4.000 Pfund Silber bezahlen und in der Person seines Sohnes Demetrios eine Geisel stellen. Titus Quinctius führte auch gegen Lakedaimon Krieg. Er besiegte Nabis, den Feldherrn dieses Staates, und ließ sich dessen Treue unter den Bedingungen versichern, die er ihm vorschrieb. Aufs glänzendste verherrlichten seinen Triumphzug die vornehmen Geiseln, Demetrios, Philippos' Sohn, und Armenes, der Sohn des Nabis, die vor dem Wagen hergingen.
(3) Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Hannibal se iunxerat, Carthaginem, patriam suam, metu, ne Romanis traderetur, relinquens. M. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnavit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est. 3. Nach Beendigung des Makedonischen Krieges folgte der syrische gegen König Antiochos unter dem Konsulat des Publius Cornelius Scipio und Marcus Acilius Glabrio (191). Mit diesem Antiochos war Hannibal in Verbindung getreten, nachdem er sein Vaterland Karthago aus Furcht, den Römern ausgeliefert zu werden, verlassen hatte. Marcus Acilius Glabrio focht glücklich in Achaia: das Lager des Königs Antiochos wurde durch einen nächtlichen Überfall genommen und dieser zur Flucht gezwungen. Dem Philippos wurde sein Sohn zurückgegeben, weil er Rom gegen Antiochos beigestanden hatte.
(4) L. Cornelio Scipione et C. Laelio consulibus Scipio Africanus fratri suo L. Cornelio Scipioni consuli legatus datus contra Antiochum profectus est. Hannibal, qui cum Antiocho erat, navali proelio victus est. Ipse postea Antiochus circa Sipylum apud Magnesiam, Asiae civitatem, a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit Romanis in ea pugna Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem condicionibus data est a senatu, quamquam victo, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret, decem milia talentorum et viginti obsides praeberet, Hannibalem, concitatorem belli, dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concessae sunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis accepit, quia Asiam vicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur. 4. Unter dem Konsulat des Lucius Cornelius Scipio und Gaius Laelius (190) begleitete Scipio Africanus seinen Bruder Lucius Cornelius Scipio als Unterfeldherr auf seinem Zug gegen Antiochos. Hannibal, der bei Antiochos in Diensten stand, wurde in einem Seetreffen besiegt. Antiochos selbst wurde nachher in der Gegend des Sipylos bei Magnesia, einer Stadt Kleinasiens, von Konsul Cornelius Scipio in einer entscheidenden Schlacht besiegt (190). In diesem Kampf hatte Eumenes, ein Bruder des Königs Attalos, der Eumenia in Phrygien gründete, die Römer unterstützt. Auf des Königs Seite wurden bei dieser Gelegenheit 50.000 Mann zu Fuß und 3000 zu Pferd erschlagen. Und nun bat Antiochos um Frieden. Dieser wurde ihm, obwohl er jetzt besiegt war, dennoch unter den selben Bedingungen wie früher vom Senat angeboten: er solle sich aus Europa und Asien zurückziehen und hinter dem Tauros halten; er solle 10.000 Talente und 20 Geiseln geben; er solle Hannibal, den Anstifter des Krieges, ausliefern. Dem König Eumenes wurden alle asiatischen Städte geschenkt, die Antiochos im Krieg eingebüßt hatte. Auch den Rodiern, die Rom gegen Antiochos unterstützt hatte, wurden viele Städte überlassen. Scipio kehrte nach Rom zurück und hielt einen sehr glänzenden Triumph. Auch er erhielt nach dem Vorgang seines Bruders einen Beinamen, Asiagenes (Asiaticus), weil er Asien unterworfen hatte, wie denn sein Bruder wegen der Bezwingung Afrikas Africanus genannt wurde.
(5) Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus M. Fulvius de Aetolis triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam, Bithyniae regem, fugerat, repetitus etiam ab eo est per T. Quintium Flamininum. Et, cum tradendus Romanis esset, venenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est. 5. Unter dem Konsulat des Spurius Postumius Albinus und Quintus Marcius Philippus (186) triumphierte Marcus Fulvius über Aetolien. Hannibal war nach dem Sieg der Römer über Antiochos, um diesen nicht ausgeliefert zu werden, zum König Prusias von Bithynien entwichen. Aber auch dieser wurde (183) durch Titus Quinctius Flamininus aufgefordert, ihn auszuliefern. Aber als er in die Hände der Römer übergeben werden sollte, nahm er Gift. Er wurde begraben bei Libyssa, im Gebiet von Nikomedien.
(6) Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio victus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare voluerunt, nisi his condicionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt. Ita bello intra XXX dies perfecto ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum nuntiaretur. 6. Nach dem Tod des Königs Philippos von Makedonien (179), der zwar zuerst selbst mit Rom Krieg geführt, es nachher aber im Kampf mit Antiochos unterstützt hatte, erhob sein Sohn Perseus wieder einen Krieg in Makedonien und brachte dazu eine sehr ansehnlichen Streitmasse auf (172). Denn er wurde vom König Kotys in Thrakien und Gentius, dem König von Illyrien, unterstützt. Auf Seiten der Römer stand dagegen Eumenes, der König von Kleinasien, Ariarathes von Kappadokien, Antiochos von Syrien, Ptolemaios von Ägypten, Massinissa von Numidien. Prusias aber von Bithynien beobachtete eine völlige Neutralität, obwohl seine Gemahlin eine Schwester des Perseus war. Gegen diesen wurde nun von Rom der Konsul Publius Licinius als Feldherr geschickt, aber in einem harten Gefecht vom König besiegt (171). Ungeachtet dieser Niederlage wollten die Römer dem König seine Bitte um Frieden nur unter der Bedingung der Auslieferung seiner eigenen Person und seiner Angehörigen gewähren. Bald darauf (168) wurde gegen ihn der Konsul Lucius Aemilius Paulus und gegen Gentius nach Illyrien der Prätor Gaius Anicius geschickt. Gentius wurde mit wenig Anstrengung in einem Treffen besiegt und unterwarf sich bald. Seine Mutter, seine Gemahlin, zwei Söhne und sein Bruder fiel zugleich in die Hände der Römer. So wurde der Krieg innerhalb von 30 Tagen beendet und der Sieg über Gentius wurde früher bekannt als die Eröffnung des Feldzuges.
(7) Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul III Nonas Septembres dimicavit vicitque eum viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt; ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi victo habuit. Nam et volentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella conlocavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent, quae regibus praestitissent, ut appareret, populum Romanum pro aequitate magis quam avaritia dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit et legationes multarum gentium, quae ad eum venerant, magnificentissime convivio pavit, dicens eiusdem hominis esse debere et bello vincere et in convivii apparatu elegantem esse. 7. Mit Perseus focht der Konsul Aemilius Paulus am 3. September (richtig: 22. Juni), schlug ihn und machte 20.000 Mann von seinem Fußvolk nieder (168 bei Pydna). Die Reiterei entkam mit dem König ohne Verlust. Die Römer verloren 100 Mann. Alle Städte Makedoniens, die der König innegehabt hatte, unterwarfen sich Rom. Der König wurde von seinen Freunden verlassen und fiel in die Gewalt der Römer. Indes behandelte ihn Aemilius mit so viel Achtung, als wäre er kein Besiegter. Denn als er sich vor ihm auf die Kniee niederlassen wollte, gab es der Konsul nicht zu und lud ihn ein, sich neben ihm auf einen Stuhl zu setzen. Makedonien und Illyrien erhielten von Rom die Weisung, sich eine republikanische Verfassung zu geben und den Römern die Hälfte der Abgaben zu bezahlen, die sie ihren Königen hatten entrichten müssen. Man wollte damit zeigen, dass Rom seine Kriege nicht sowohl aus Habgier als nach Grundsätzen der Billigkeit führte. Paulus machte dies in einer Versammlung vor einer Menge Völkerschaften bekannt und bewirtete die Gesandtschaften einer großen Zahl von ihnen mit einem glänzenden Gastmahl. Er äußerte bei dieser Gelegenheit, ein Mann, der im Feld zu siegen wisse, müsse sich auch durch geschmackvolle Anordnung eines Gastmahls auszeichnen.
(8) Mox septuaginta civitates Epiri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in navi Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus, XLV annos natus. Post eum etiam Anicius de Illyriis triumphavit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam venerunt, inter alios venit etiam Attalus atque Eumenes, Asiae reges, et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et permittente senatu dona, quae attulerant, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomeden senatui commendavit. 8. Bald danach besetzte Paulus 70 Städte in Epeiros, die wieder Feindseligkeiten angefangen hatten. Die Beute teilte er unter die Soldaten aus. Sein Zug nach Rom geschah mit größten Pomp, da er die Seefahrt auf einem Schiff des Perseus machte, das von ungewöhnlicher Größe gewesen sein soll, so dass es 16 Ruderbänke hatte. Auch hielt er einen prachtvollen Triumphzug (167) in einem goldenen Wagen, in dem seine zwei Söhne ihm zu beiden Seiten standen. Vor dem Wagen her wurden die zwei Söhne des Königs geführt, so wie Perseus selbst, der damals 45 Jahre alt war. Nach Paulus hielt auch Gaius Anicius einen Triumphzug über Illyrien. Vor seinem Wagen her wurde Gentius mit seinem Bruder und seinen Söhnen geführt. Zu diesem Schauspiel kamen die Könige vieler Völkerschaften nach Rom, unter anderen auch die asiatischen Könige Attalos und Eumenes, sowie Prusias von Bithynien. Sie wurden sehr ehrenvoll aufgenommen und erhielten vom Senat die Erlaubnis, mitgebrachte Geschenke auf dem Capitol niederzulegen. Prusias empfahl auch dem Senat seinen Sohn Nikomedes.
(9) Insequenti anno L. Memmius in Lusitania bene pugnavit. Marcellus postea consul res ibidem prosperas gessit. 9. Im folgenden Jahr (166) focht Lucius Memmius glücklich in Spanien. Nachher führte dort der Konsul Marcellus erfolgreich Unternehmungen durch.
(10) Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur, sexcentesimo et altero ab urbe condita anno, L. Manlio Censorino et M. Manilio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum erat. Hi profecti Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui Carthaginiensium praeerat. Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta sunt, neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi Scipio dimicaret.

10. Jetzt wurde gegen Karthago der dritte Krieg unternommen. Es war im Jahr der Stadt 602 (152; richtig: 149). Und zwar unter den Konsuln Lucius Manlius Censorinus und Marcus Manilius, 51 Jahre nach Beendigung des zweiten Punischen Krieges. Diese Konsuln zogen gegen Karthago und griffen die Stadt an. Gegen sie focht der karthagische Feldherr Hasdrubal. Phameas, ein anderer Heerführer, befehligte die Reiterei. Ein Enkel des Scipio Africanus diente damals als Tribun. Dieser stand allgemein in Furcht und Achtung, denn er galt für ebenso entschlossen zum Kampf als weise im Rat. Seiner Person bedienten sich die Konsuln zu vielen Unternehmungen mit Glück. Auch vermieden Hasdrubal und Phameas nichts entschiedener, als ein Treffen mit derjenigen Abteilung der Römer, unter der Scipio focht.

(11) Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo septimo mortuus quadraginta quattuor filiis relictis Scipionem divisorem regni inter filios suos esse iussit. 11. Um dieselbe Zeit (148) starb der numidische König Massinissa, nachdem er ungefähr 60 Jahre mit dem römischen Volk verbündet war, im 97. Jahr. Er hinterließ 44 Söhne und übertrug Scipio die Verteilung seines Reiches unter diese.
(12) Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inventa, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod avus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus iunior vocaretur. 12. Weil Scipios Namen nun sehr berühmt war, wurde er, obwohl noch jung, zum Konsul erhoben (147) und gegen Karthago geschickt, das er einnahm und zerstörte (146). Die Gegenstände der dort vorgefundenen Beute, die Karthago in Folge der Vernichtung verschiedener Staaten zusammengebracht hatte, sowie die Kunstdenkmäler mancher Städte gab er den Staaten von Sizilien, Italien und Afrika, die sie als ihr Eigentum erkannten, zurück. So wurde Karthago 700 Jahre nach seiner Gründung vernichtet. Scipio erhielt zum Lohn den Beinamen, den sein Großvater sich erworben hatte: auch er wurde wegen seiner Verdienste "Africanus", und zwar der jüngere, genannt.
(13) Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit et Romanum praetorem P. Iuventium contra se missum ad internicionem vicit. Post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus eius occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit. 13. Inzwischen (149) machte in Makedonien ein gewisser Pseudophilippos feindselige Bewegungen und brachte dem römischen Prätor, Publius Iuventius, der gegen ihn gesandt wurde, die entscheidendste Niederlage bei. Nach ihm wurde Quintus Caecilius Metellus von Rom als Feldherr gegen Pseudophilippos geschickt (148) , tötete ihm 25.000 Mann und eroberte Makedonien wieder. Den Pseudophilippos selbst bekam er in seine Gewalt.
(14) Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul cepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt. 14. Auch Korinth, der vornehmsten Stadt Griechenlands, wurde Krieg angekündigt und zwar wegen beleidigender Behandlung römischer Gesandten. Der Konsul Mummius nahm die Stadt ein und zerstörte sie (146). So wurden zugleich drei ruhmvolle Triumphe in Rom gefeiert, nämlich der des Africanus über Afrika, vor dessen Wagen Hasdrubal geführt wurde; der des Metellus in Makedonien, vor dessen Wagen Andriskos, der auch Pseudophilippos hieß, herging; der des Mummius über Korinth, vor dessen Wagen eherne Bildsäulen, Gemäldetafeln und andere Kunstwerke jener berühmten Stadt getragen wurden.
(15) Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis servitiis rebellavit et, cum sedecim milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. 15. In Makedonien erhob Pseudoperseus, der sich für einen Sohn von Perseus ausgab, nachdem er Sklaven zusammengerafft hatte, abermals einen Krieg (142). Als er 16.000 Bewaffnete beisammen hatte, wurde er vom Quaestor Tremellius erschlagen.
(16) Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Q. Pompeius. Nec multo post Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est, cum quattuordecim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Pastor primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici. 16. Um dieselbe Zeit (143) zeichnete sich Metellus durch seine Unternehmungen in Keltiberien, einem Teil Spaniens, aus. Sein Nachfolger wurde Quintus Pompeius. Nicht lange danach wurde auch Quintus Caepio in eben diesen Krieg ausgesandt, den ein gewisser Viriathus in Lusitanien gegen Rom führte. Aber aus Furcht vor dem Krieg wurde Viriathus von seinen Leuten umgebracht (139), nachdem er 14 Jahre an dem Aufstand Spaniens gegen Rom gearbeitet hatte. Zuerst war er ein Hirte, dann wurde er ein Räuberhauptmann; zuletzt setzte er so vieler Völkerschaften in kriegerische Bewegung gegen Rom, dass er für den Verteidiger Spaniens gegen Rom galt. Seine Mörder begehrten eine Belohnung vom Konsul Caepio, erhielten aber zur Antwort, niemals habe es den Beifall der Römer gefunden, dass ein Feldherr von seinen Soldaten umgebracht werde.
(17) Q. Pompeius deinde consul, a Numantinis, quae Hispaniae civitas fuit opulentissima, superatus, pacem ignobilem fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo, quem auctorem foederis habebant, iniuriam soluti foederis vindicarent. Post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, P. Scipio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam missus est. Is primum militem vitiosum et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit, tum multas Hispaniae civitates partim cepit, partim in deditionem accepit, postremo ipsam Numantiam diu obsessam fame confecit et a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit. 17. Der Konsul Quintus Pompeius (141) wurde hierauf von den Numantiern, die den mächtigsten Staat Spaniens bildeten, besiegt und ging einen schimpflichen Frieden ein (140). Nach ihm schloss der Konsul Gaius Hostilius Mancinus abermals einen ehrlosen Frieden mit Numantia (136). Volk und Senat stimmten aber dafür, den Frieden zu brechen, und diesen Mancinus selbst den Feinden auszuliefern, um an dem Urheber des Vertrages für das Unrecht, diesen gebrochen zu sehen, Rache zu nehmen. Auf eine so große Demütigung, denn zweimal waren die römischen Heere von den Numantiern unter dem Joch hindurchgeführt worden, wurde Publius Scipio Africanus zum zweiten Mal mit der konsularischen Würde bekleidet (134) und nach Numantia geschickt. Dieser brachte die verdorbenen und feig gewordenen Truppen weniger durch Züchtigungen, als durch anhaltende Übung und ohne alle gehässige Strenge in Ordnung. Hierauf nahm er viele spanische Städte teils durch Waffenzwang ein, teils gewann er sie durch Übergabe. Endlich bezwang er Numantia selbst nach einer langen Belagerung durch Hunger und machte es dem Boden gleich. Die übrige Umgegend unterwarf sich ihm freiwillig (133).
(18) Eodem tempore Attalus, rex Asiae, frater Eumenis, mortuus est heredemque populum Romanum reliquit. Ita imperio Romano per testamentum Asia accessit. 18. Um diese Zeit starb der König Attalos von Kleinasien, ein Bruder des Eumenes, und machte das römische Volk zu seinem Erben. So wuchs Kleinasien durch ein Vermächtnis dem römischen Reich zu.
(19) Mox etiam D. Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis magna gloria triumphavit et P. Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit quarto decimo anno postquam priorem de Africa egerat.

19. Nicht lange danach (132) hielt auch Decimus Iunius Brutus über die Callaecer und Lusitanier einen sehr glänzenden Triumph und Publius Scipio Africanus feierte 14 Jahre nach seinem Triumph über Afrika einen zweiten über Numantia (132).

(20) Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico, Eumenis filio, qui ex concubina susceptus fuerat. Hic Eumenes frater Attali fuerat. Adversus eum missus P. Licinius Crassus infinita regum habuit auxilia. Nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuvit et Mithridates Ponticus, cum quo bellum postea gravissimum fuit, et Ariarathes Cappadox et Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus et in proelio interfectus est. Caput ipsius Aristonico oblatum est, corpus Smyrnae sepultum. Postea Perperna, consul Romanus, qui successor Crasso veniebat, audita belli fortuna ad Asiam celeravit et acie victum Aristonicum apud Stratonicen civitatem, quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perperna apud Pergamum Romam rediens diem obierat. 20. Inzwischen machte Aristonikos, ein von einer Nebenfrau geborener Sohn des Eumenes, in Kleinasien kriegerische Bewegungen. Dieser Eumenes war ein Bruder von Attalos gewesen. Gegen ihn wurde nun der Pontifex Publius Licinius Crassus ausgesandt und erhielt von den Königen ausnehmend zahlreiche Hilfstruppen. Denn nicht allein Nikomedes, der König von Bithynien, stand den Römern bei, sondern auch der pontische Mithridates, gegen den (richtig: gegen dessen Sohn und Nachfolger) nachher ein so gewaltiger Krieg geführt wurde, Ariarathes von Kappadokien und Pylaimenes der Paphlagonier. Doch wurde Crassus in einem Treffen geschlagen und getötet (131). Sein Kopf wurde dem Aristonikos gebracht, sein Leichnam in Smyrna begraben. Es war nun der römische Konsul Perperna als Nachfolger von Crassus auf dem Weg. Auf die Nachricht von den Kriegsereignissen beeilte er sich, Asien zu erreichen. Er schlug den Aristonikos bei der Stadt Stratonike, wohin er sich zurückgezogen hatte, in einer Schlacht (130) und zwang ihn durch Hunger zur Übergabe. Aristonikos wurde auf Befehl des Senats zu Rom im Gefängnis erdrosselt; denn ein Triumph über ihnen konnte nicht veranstaltet werden, weil Perperna auf dem Rückweg nach Rom bei Pergamon gestorben war.
(21) L. Caecilio Metello et T. Quintio Flaminino consulibus Carthago in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet, annis duobus et viginti postquam a Scipione fuerat eversa. Deducti eo sunt cives Romani. 21. Unter dem Konsulat von Lucius Caecilius Metellus und Titus Quinctius Flamininus (123) wurde Karthago in Afrika, das jetzt noch steht, auf Befehl des Senats wieder aufgebaut. Es geschah dies 22 Jahren an der Zerstörung durch Scipio. Römische Bürger wurden als Ansiedler dorthin versetzt.
(22) Anno sexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita C. Cassius Longinus et Sex. Domitius Calvinus consules Gallis transalpinis bellum intulerunt et Arvernorum tunc nobilissimae civitati atque eorum duci Bituito infinitamque multitudinem iuxta Rhodanum fluvium interfecerunt. Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Bituitus se Domitio dedit atque ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphaverunt. 22. Im 627. Jahr nach Erbauung der Stadt (127; richtig: 124) unternahmen die Konsuln Gaius Cassius Longinus und Sextus Domitius Calvinus (richtig: Gaius Sextius Calvinus) einen Kriegszug gegen die Gallier jenseits der Alpen, den damals sehr angesehenen Staat der Arverner und ihren Anführer Bituitus. Sie erschlugen eine außerordentliche Volksmenge bei dem Fluss Rhodanus (Rhone). Von den Halsbändern der Galliers wurde eine große Beute nach Rom gebracht. Bituitus übergab sich an Domitius, wurde von ihm nach Rom geführt und beide Konsuln hielten einen sehr ruhmvollen Triumph (122).
(23) M. Porcio Catone et Q. Marcio Rege consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio anno ab urbe condita Narbone in Gallia colonia deducta est annoque post a L. Caecilio Metello et Q. Mucio Scaevola consulibus de Dalmatia triumphatum est. 23. Im 633. Jahr der Stadt (121; richtiger:118) wurde unter dem Konsulat des Marcus Porcius Cato und Quintus Marcius Rex nach Narbo ihn Gallien eine Kolonie geführt. Ein Jahr danach wurde unter den Konsuln Gaius Metellus und Quintus Minucius Scaevola (117) über Dalmatien triumphiert.
(24) Ab urbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C. Cato consul Scordiscis intulit bellum ignominioseque pugnavit. 24. Im 635. Jahr der Stadt (119; richtig: 114) bekriegte der Konsul Gaius Cato die Skordisker, bestand aber keinen ehrenvoll Kampf.
(25) C. Caecilio Metello et Cn. Carbone consulibus duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Sardinia, alterum ex Thracia, triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse. 25. Unter dem Konsulat des Gaius Caecilius Metellus und Gnaeus Carbo (113) triumphierten die zwei Brüder Metellus an ein und dem selben Tag, der eine über Sardinien, der andere über Thrakien. Nach Rom gelangte die Nachricht, dass die Kimbern aus Gallien nach Italien herübergezogen seien.
(26) P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae, Numidarum regi, bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus adversus eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata est. Postea contra eundem insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit. 26. Unter dem Konsulat des Publius Scipio Nasica und Gaius Calpurnius Bestia (111) wurde Jugurtha, der König von Numidien, bekriegt, weil er die Söhne Micipsas, seine Brüder Adherbal und Hiempsal, Könige und Verbündete des römischen Volkes, ermordet hatte. Es wurde der Konsul Calpurnius Bestia gegen ihn ausgesandt; aber dieser ließ sich von dem Geld des Königs gewinnen und schloss einen höchst schimpflichen Frieden, der vom Senat verworfen wurde. Im folgenden Jahr (110) unternahm gegen denselben Spurius Postumius Albinus einen Heereszug. Auch sein Kampf mit den Numidern, den er an seinen Bruder abtrat, fiel schmachvoll aus.
(27) Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum a prioribus ducibus corruptum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem cepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C. Mario. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter superavit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham, qui pro eo ante pugnaverat. A M. Iunio Silano, collega Q. Metelli, Cimbri in Gallia victi sunt, et a Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballi, et a Servilio Caepione in Hispania Lusitani subacti. Acti sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium. Ante currum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est. 27. Zum dritten wurde der Konsul Quintus Metellus abgeschickt (109), der durch eine Mischung von großer Strenge und Milde das unter seinen Vorgängern zerrüttete Heer zur Ordnung brachte und die römische Zucht wieder herstellte, ohne jedoch gegen irgendjemand blutige Mittel anzuwenden. Den Jugurtha schlug er in verschiedenen Treffen, tötete oder fing seine Elefanten und nötigte viele seiner Städte zur Unterwerfung. Schon war er auf dem Weg, den Krieg zu beenden. Da erhielt er zum Nachfolger Gaius Marius. Dieser besiegte zugleich Jugurtha und Bocchus, den König von Mauretanien, der es unternommen hatte, den Jugurtha zu unterstützen. Auch eroberte er einige Städte Numidiens und beendete den Krieg durch die Gefangennahme Jugurthas, die der sehr ausgezeichnete Quaestor Cornelius Sulla bewerkstelligte. Derselbe Bocchus, der für Jugurtha gekämpft hatte, lieferte ihn auch aus (106). Von Marcus Iunius Silanus, dem Kollegen des Quintus Metellus, wurden die Kimbern in Gallien, von Minucius Rufus in Makedonien die Skordisker und Triballer, von Servilius Caepio in Spanien die Lusitanier besiegt. Über Jugurtha wurden zwei Triumphe gehalten: der erste von Metellus, der andere von Marius. Jedoch wurde vor dem Wagen des Marius Jugurtha in Ketten mit zwei Söhnen geführt (1. Januar 104) und bald nachher auf Befehl des Konsuls im Gefängnis erdrosselt.
   
Übersetzung: nach F.Hoffmann bearbeitet v. E.Gottwein
vorherige Seite folgende Seite
Sententiae excerptae:
w35
Literatur:

17 Funde
2577  Eutrop
Eutropi Breviarium ab urbe condita cum versionibus Graecis et Pauli Landolfique addimentis
München : MGH, 1978 (Ndr. 1879)
abe  |  zvab  |  look
2571  Eutrope
Abrégé d'histoire romaine
Paris : Les Belles Lettres, 2002
abe  |  zvab  |  look
2575  Eutropius
Evtropii Breviarivm ab vrbe condita
Stutgardiae: Teubner, 1992 (Ndr. 1979)
abe  |  zvab  |  look
2581  Eutropius
Abriß der römischen Geschichte
Stuttgart : Krais et Hoffmann, 1865
abe  |  zvab  |  look
2583  Eutropius
Vollständiges Wörterbuch zu Eutropius' kurzem Abrisse der Römischen Geschichte in zehn Bücher : zum Schulgebrauch angefertigt
Hannover : Hahn, 4,1837
abe  |  zvab  |  look
1234  Eutropius / Bird, H.W.
Eutropius: Breviarium. Translates with Introduction & Commentary.
Liverpool (University Press) 1/1993
abe  |  zvab  |  look
2569  Eutropius / Bradley, M.A.
Eutropii Historiae Romanae. Libri Septem; Quibus Accedunt Notulae Anglicae et Quaestiones. Studio C. Bradley, M.A.
Londini (In Aedibus Valpianis) 5/1826
abe  |  zvab  |  look
2582  Eutropius / Braim, T. H.
Eutropii historiae Romanae libri duo ... ad usum tironum Australiae accomod. ... studio T. H. Braim
Sydneii, 1844
abe  |  zvab  |  look
2570  Eutropius / Hoffmann
Eutropius, Abriss der Römischen Geschichte übersetzt von Friedrich Hoffmann
Stuttgart (Metzler) 1829
abe  |  zvab  |  look
2580  Eutropius / Ruehl, Fr.
Eutropi breviarium ab urbe condita recogn. Fr. Ruehl
Lipsiae, 1887
abe  |  zvab  |  look
2578  Eutropius, Flavius
Evtropi breviarivm ab vrbe condita
Darmstadt : WBG., 1975 (Ndr. Leipzig 1887)
abe  |  zvab  |  look
2579  Eutropius, Flavius
Evtropi Breviarivm ab vrbe condita
Lipsiae : Teubner, 1909
abe  |  zvab  |  look
2573  Long, Jacqueline
Claudian's "In Eutropium", or, How, when, and why to slander a eunuch
Chapel Hill,... : University of North Carolina Press, c1996
abe  |  zvab  |  look
2574  Müller, Friedhelm L.
Eutropii Breviarium ab urbe condita : Einleitung, Text und Übersetzung, Anmerkungen, index nominum - a) geographicorum, b) historicorum
Stuttgart : Steiner, 1995
abe  |  zvab  |  look
2584  Nachtigal, Johann
Selecta ex Eutropio, Cornelio, Iustino, Curtio, Cicerone, Seneca, Plinio, cet. Capita : Praecedunt Colloquia, Fabulae cet.
Wernigerodae : Struck, 1803
abe  |  zvab  |  look
2572  Ratti, Stéphane
Les empereurs romains d'Auguste à Diocletien dans le "Bréviaire" d'Eutrope : les livres 7 à 9 du "Bréviaire" d'Eutrope : introduction, traduction et commentaire
Paris : Les Belles Lettres, 1996
abe  |  zvab  |  look
2576  Schweckendiek, Helge
Claudians Invektive gegen Eutrop (In Eutropium) : ein Kommentar
Hildesheim : Olms-Weidmann, 1992
abe  |  zvab  |  look
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/eutrop/eutrop04.php - Letzte Aktualisierung: 08.09.2015 - 11:19
 
Sententiae excerptae:
w43
Literatur:

17 Funde
2577  Eutrop
Eutropi Breviarium ab urbe condita cum versionibus Graecis et Pauli Landolfique addimentis
München : MGH, 1978 (Ndr. 1879)
abe  |  zvab  |  look
2571  Eutrope
Abrégé d'histoire romaine
Paris : Les Belles Lettres, 2002
abe  |  zvab  |  look
2575  Eutropius
Evtropii Breviarivm ab vrbe condita
Stutgardiae: Teubner, 1992 (Ndr. 1979)
abe  |  zvab  |  look
2581  Eutropius
Abriß der römischen Geschichte
Stuttgart : Krais et Hoffmann, 1865
abe  |  zvab  |  look
2583  Eutropius
Vollständiges Wörterbuch zu Eutropius' kurzem Abrisse der Römischen Geschichte in zehn Bücher : zum Schulgebrauch angefertigt
Hannover : Hahn, 4,1837
abe  |  zvab  |  look
1234  Eutropius / Bird, H.W.
Eutropius: Breviarium. Translates with Introduction & Commentary.
Liverpool (University Press) 1/1993
abe  |  zvab  |  look
2569  Eutropius / Bradley, M.A.
Eutropii Historiae Romanae. Libri Septem; Quibus Accedunt Notulae Anglicae et Quaestiones. Studio C. Bradley, M.A.
Londini (In Aedibus Valpianis) 5/1826
abe  |  zvab  |  look
2582  Eutropius / Braim, T. H.
Eutropii historiae Romanae libri duo ... ad usum tironum Australiae accomod. ... studio T. H. Braim
Sydneii, 1844
abe  |  zvab  |  look
2570  Eutropius / Hoffmann
Eutropius, Abriss der Römischen Geschichte übersetzt von Friedrich Hoffmann
Stuttgart (Metzler) 1829
abe  |  zvab  |  look
2580  Eutropius / Ruehl, Fr.
Eutropi breviarium ab urbe condita recogn. Fr. Ruehl
Lipsiae, 1887
abe  |  zvab  |  look
2578  Eutropius, Flavius
Evtropi breviarivm ab vrbe condita
Darmstadt : WBG., 1975 (Ndr. Leipzig 1887)
abe  |  zvab  |  look
2579  Eutropius, Flavius
Evtropi Breviarivm ab vrbe condita
Lipsiae : Teubner, 1909
abe  |  zvab  |  look
2573  Long, Jacqueline
Claudian's "In Eutropium", or, How, when, and why to slander a eunuch
Chapel Hill,... : University of North Carolina Press, c1996
abe  |  zvab  |  look
2574  Müller, Friedhelm L.
Eutropii Breviarium ab urbe condita : Einleitung, Text und Übersetzung, Anmerkungen, index nominum - a) geographicorum, b) historicorum
Stuttgart : Steiner, 1995
abe  |  zvab  |  look
2584  Nachtigal, Johann
Selecta ex Eutropio, Cornelio, Iustino, Curtio, Cicerone, Seneca, Plinio, cet. Capita : Praecedunt Colloquia, Fabulae cet.
Wernigerodae : Struck, 1803
abe  |  zvab  |  look
2572  Ratti, Stéphane
Les empereurs romains d'Auguste à Diocletien dans le "Bréviaire" d'Eutrope : les livres 7 à 9 du "Bréviaire" d'Eutrope : introduction, traduction et commentaire
Paris : Les Belles Lettres, 1996
abe  |  zvab  |  look
2576  Schweckendiek, Helge
Claudians Invektive gegen Eutrop (In Eutropium) : ein Kommentar
Hildesheim : Olms-Weidmann, 1992
abe  |  zvab  |  look

Inhalt der einzelnen Bücher:
  1. Von der Gründung Roms bis zu den Gallierkriegen und der Rettung Roms durch Camillus (753-387)
  2. Die allmähliche Ausdehnung des Römischen Reiches bis zum Ende des 1. Punischen Krieges (387-241)
  3. Vom Ende des 1. Punischen Krieges bis zum Ende des zweiten (241-201)
  4. Vom Makedonischen Krieg bis zum Ende des Iugurthinischen (200-106)
  5. Von den Kriegen gegen die Kimbern und Teutonen bis zum Ende des 1. Bürgerkrieges (106-79)
  6. Von den Kriegen nach Sullas Tod bis zur Ermordung Caesars (78-44)
  7. Von den Ereignissen nach Caesars Tod bis zur Ermordung des Kaisers Domitianus (44 v.Chr. - 97 n.Chr.)
  8. Von Nerva bis zum Kaiser Aurelius Alexander (96-235)
  9. Von Maximinus bis Diocletianus (235-305)
  10. Von Constantius und Galerius bis Iovianus (305-364)
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/eutrop/eutrop04.php - Letzte Aktualisierung: 08.09.2015 - 11:19