Fabula  de  vulpecula  et de  ciconia

suis verbis   narravit et picturis ornavit  Natalie  R. (Kl. 6b  1999/2000)

cicon09.gif (5238 Byte)

cicon01.gif (5695 Byte) Aliquando   vulpecula "callida" (ut credebat) ciconiam, quam stultam esse   putabat, ad bonam cenam invitavit.
cicon02.gif (7114 Byte)Vulpecula   autem  ciconiae  non modo  non  laetitiam parare  sed etiam  verba dare  in  animo  habuit.

Itaque   sorbitionem  bonam quidem  paravit  sed   eam  in    patellis  humilibus  ciconiae   in  mensa   apposuit.

cicon03.gif (8787 Byte) Vulpecula   consilium suum facile ad effectum perduxit:  Ipsa  magna cum   laetitia  famem suam explevit;

Ciconia    autem frustra  dedit  operam;  nam  rostro    longo  cibum  recipere  non  potuit;  neque  famem   explevit  neque  laetitia  affecta  est. 

cicon04.gif (6738 Byte) Vulpecula ciconiam,  quam, ut dixi , stultam  esse  putabat) irrisit: "Ha ha!" inquit, "quae bona sorbitio! quod longum rostrum!" - Ciconia   autem  nihil  nisi  ultionem  cogitabat.
cicon05.gif (4894 Byte) Paucis diebus   post ciconia   vulpeculam  blandis  verbis  allocuta   est: "Te  mihi  non  iam  amicam  esse  valde  doleo. Quae   acciderunt, acciderunt.  Ex memoria  ea   deponamus!  Te   in  amicitiam  revoco.  Te  ad   cenam  bonam  invito.
Ciconia   autem  iniurias  suas  minime  ex  memoria  deposuerat, sed  vulpeculam  poena  iusta  affecit.  Nam   ante   vulpeculae  oculos  bonam  ranarum  carnem   coxit. Odor totam  regionem  et nasum  vulpeculae  implevit. Famem  vulpecula  vix  retinuit.

cicon07.gif (6569 Byte) Tum  ciconia   carnem  bene  paratam  in  duas  lagoenas longas   implevit: alteram sibi,  alteram  vulpeculae  apposuit.

Ciconia   ipsa  magna cum  laetitia  famem suam explevit; vulpecula    autem frustra  dedit  operam  neque famem  explevit   neque laetitia  affecta  est.

cicon08.gif (5518 Byte) Ita  ciconia   (quam, ut  dixi ,  vulpecula  stultam  esse  putabat) iniurias  sibi  illatas  ulta  est.

Et vulpecula   multas  lacrimas  profudit.

cicon09.gif (5238 Byte)

Quid  autem   nos  fabula  docet?

"Nulli nocendum: si quis vero laeserit,    
multandum simili  iure  fabella admonet."
(Phaedrus  I 26)

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Spende | Passwort | Feedback ]

Site-Suche mit Google
bottom