Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE VIRO ARBOREM SERENTE

 

Nullus fere dies praeterit, quin nuntios atrocissimos de arboribus audiamus, sive ad tabem silvarum Europaearum sive ad caesionem tropicarum sive ad incendia Indonesiarum sive ad inundationem Chinesem pertinent. Quotannis area silvatica latitudinis Britanniae Maioris deletur. Quod si fieri perget, anno 2000 duae partes silvarum tropicarum deletae erunt. lam antiquis temporibus homines vitam suam condicioni silvarum coniunctam esse sentiebant. Ita in Babylonicis litteris cuneatis interrogationem criminosam legimus: "Nescis silvas vitam terrae esse?" Ob eandem causam Cicero (in "Cato maior de senectute") sententiam vetus citavisse videtur: "Quid est honestius quam serere arbores, quae alteri saeculo prosint?" Postea permultae commentationes de arboribus silvisque, quae compensari non possent, a viris doctis scriptae sunt. Multo autem his viris notabiliorem illum virum duco, qui arbores serendas propositum totius vitae fecit: Elzeard Bouffier (1858 – 1947) pastorem Provincialem de quo Jean Giono, in societatem Britannicam "The men of the trees" receptus, haec fere narravit: In Provincia Alta ante primum bellum mundianum agricola quidam vivebat, qui filio unico atque uxore morte absumptis una cum grege quinquaginta ovium villam et fundum suum reliquit, ut in solitudinem recederet. Complures dies progressus in loca deserta Cebennarum pervenit, ubi quattuor vel quinque vici procul inter se distantes erant. Plurimis villis relictis pauci incolae remanentes carbonarii victum quaerebant. Summa egestate vexati maxime inter se discordabant. Quibus rebus valde commotus, ne tota regio arboribus carens mox emoritura esset, Bouffler timuit. Persuasum enim ei erat, quod popularis Alexandre Moreau dc Jonnes, qui primus scientifice depraedationem silvarum anno 1828° scnipserat: "Natura ligaminibus occultis fortunam hominum et silvarum ... colligavit." Itaque, quoniam sibi nihil gravius faciendum erat, auxilium ferre constituit. Cottidie sacculum glandum colligebat seligebatque, dum centum optimae restarent, et aqua macerabat. Deinde grege cani fido mandato pertica ferrae solum, ubicumque paululum uberum esse videbatur, perforabat, glandes singulas inferebat terraque obtegebat. Hoc modo intra tres annos centum milia g1andum sevit, quorum decem milia minimum adultera esse sperabat. Alias arbores in parvo seminario plantario altas, ut fagos, betulas, alnos, fraxinos, aceres serere coepit. Oves autem, cum arbores novellas depascerent, ad quattuor omnes vendidit, quorum locum centum gentibus apium explevit. Arboribus paulatim adolescentibus vita cuiusque generis revenit. Rivi diu exusti rursus aqua expleti sunt, ut herbae floresque virescerent. Etiam insecta vermes aves aliaque animalia apparuenrnt. Denique homines in vicos, quos iam Romani antiqui quondam incoluerant, reverterunt, villas reparaverunt vel novas aediflcaverunt, hortos agrosque restituerunt et vitam beatam agebant, ignorantes, per quem adsecuti essent. Postremo com plures saltuarii publici venerunt et silvas, quas naturaliter ortas esse putaverunt, tutelae rei publicae esse voluerunt. Itaque carbonem confici vetuerunt et Bouffier, quem auctorem silvarum esse numquam comperiebant, monuerunt, ut in posterum cautissime se gereret. Tamen bello mundano secundo opus eius in magnum periculum incidit. Nam benzino deficiente multa autocineta militaria gaso lignegeno movebantur. Quamobrem querci quoque a Bouffier ab anno !910° serta caedi coeperunt. Mox autem, cum silvae novae remotlores a reti viario essent, operae pretium non esse intellectum est. Sic bello finito ea regio Provencalis decem milibus hominum, ut Giono censuit, "terra promissa" facta est.
Quod duobus bellis mundanis deleri non potuerat,” bello frigido” paene deletum est. (Bene accidit, ut Bouffier, qui anno 1947° in asylo oppiai Banon miti obitu excessit, id non iam videret.) Giono in epistula ad translatorem Germanicum missa, anno 1976° haec scripsit: ex illo tempore (scil. post Bouffier mortuum) omnia commutata et prostrata sunt, ut siri bombarum atomicarum et campi sclopetiarum et complura exceptoria olei ponerentur. Incolumes manebant aliquot abietes, paucae silvulae fagorum quercorumque Ne vestigium quidem Bouffier invenies. Contentus textu atque natura rei es! Quantum satis est, in se habet." Ego quoque hoc vere Provinciam perlustrans neque silvas illius in Cebennis neque sepulcrum in coemeterio oppiduli Banon repperi. Nihilominus opus pastoris inutile non fuit. Peropportune sane accidit primum, quod Giono, poeta Provencalis, hunc adulescens invenerat inventumque per quadraginta annos saepissime visitabat, tum quod in societatem "arborum amantium" creatus de eo narravit, deniquc quod illa narratiuncuia prima in periodico nomine "Vogue" (ad habitum novum pertinente) edita a lectoribus peritis reperta et latius vulgata est. (Anno 1983 Tullio Pericoli, clarus pictor Italianus narrationem Giono poetae imaginibus illustravit, quae quoque nuper in expositio Bonnae facta admirandae erant) Interea motione oecoiogica coorta Bouffier studio permultorum hominum floret. Toto orbe terrarum vel singuli homines vel societates illius pastoris exemplum sequuntur.
 
tabes silvarum : Waldsterben - caesio : Abholzung - inundatio : Überschwemmung - litterae cuneatae : Keilschrift - propositum vitae : Lebensziel – Provincia Alta : Haute-Provence - bellum mundianum : Weltkrieg – Cebennae : Cevennen (Gebirge in Frankreich) - carbonanus : Köhler - egestas : Armut – popularis : Landsmann - depraedatio : Ausbeutung - ligamen: Bande, Verbindung – colligare : verbinden – sacculum : Säckchen - glans, dis: Eichel – seligere : auswählen – macerare : tränken - pertica ferrea: Eisenstange – perforare : durchstoßen - seminarium: Baumschule - fagus : Buche - betula : Birke - alnus: Erle -faxinus:Esche – acer : Ahorn – serere : säen, pflanzen - novellus : neu, frisch – depascere : abweiden - ad quattuor omnes : alle bis auf 4 - apis : Biene -. Rivus : Bach – exustus : ausgetrocknet – virescere : grün werden - saltuarius: Förster - tutela esse: unter dem Schutz stehen - carbo : Kohle – benzinus : Benzin - autocinetum: Auto - gasum ligneum : Holzgas - rete viarium: Straßennetz - terra promissa : . gelobtes Land - bellum frigidum : Kalter Krieg - translator: Ubersetzer - miti obitu excedere : eines sanften Todes sterben - prosternere : über den Haufen werfen - sirus : Silo - campus slopetiarum : Schießplatz - exceptorium : Tank – abies : Tanne - silvula: Wäldchen - perlustrare : durchstreifen - coemeterium : Friedhof - ad habitum novum pertinens : Zeitgeist - motio oecoiogica Umweltbewegung - florere: in Blüte stehen
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f014_viro.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:52