Briefliteratur

 

Seneca (Teil2)

 

 

Text 1 (Sen.epist. 6,1)

Seneca beschreibt, was Philosophie bei ihm bewirkt.

Intellego, Lucili, non emendari me tantum, sed transfigurari; nec hoc promitto iam aut spero nihil in me superesse, quod mutandum sit. Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. Quibusdam aegris gratulatio fit, cum ipsi aegros se esse senserunt. Cupio itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei.

Angaben: nec ... iam: „noch nicht" – nihil: erg. dazu im D. „mehr" – extenuare: h. „schwächen, vermindern" – attollere: „hervorheben" – transferre: h. „(ver)wandeln, verändern".

 

Text 2 (Sen.epist. 6,4)

Seneca über den Wert des Wissens

Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi singulos dies video. „Mitte", inquis, „et nobis ista, quae tam efficacia expertus es!" Ego vero omnia in te cupio transfundere et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam; nec me res ulla delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine socio iucunda possessio est.

Angaben: concipere: h. „erfassen" – potes: Adressat ist Lucilius – quantum momenti adferre: „wieviel an Bereicherung bringen" – „Mitte", inquis, „ ... expertus es!": Bitte des Lucilius an Seneca – in hoc: h. „zu dem Zweck, dazu" – licet + Konj.: „mag auch ..."; den Konj. im D mit Inf. Präs. übersetzen! – enuntiare: h. „mitteilen" – reicere: „verwerfen, ablehnen".

 

Text 3 (Sen.epist. 6,5)

Seneca urteilt über „Bücherweisheit"

Mittam itaque ipsos tibi libros et, ne multum operae impendas, dum passim profutura sectaris, imponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; in rem praesentem venias oportet, primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.

Anmerkungen: Mittam: Subj. ist Seneca; Lucilius hat ihn um Zusendung der Schriften gebeten, die Seneca in der sittlichen Erziehung weitergebracht haben. – profutura: n.Pl. des PFA, als Substantiv übersetzen! – sectari: „nachjagen" – nota, ae f.: „Lesezeichen" – in rem praesentem: „hierher an Ort und Stelle" – oportet + Konj.: „es ist nötig"; den Konj. im D mit dem Inf. Präs. übersetzen.

 

Text 4 (Sen.epist. 6,1+7)

Anfang und Ende eines Seneca – Briefes oder: „ Wie hängt das Fortschreiten in der sittlichen Selbsterziehung mit der Fähigkeit zur Freundschaft zusammen?"

Intellego, Lucili, non emendari me tantum, sed transfigurari; nec hoc promitto iam aut spero nihil in me superesse, quod mutandum sit. ... Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. ...
Quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit, dicam. „Quaeris", inquit, „quid profecerim? Amicus esse mihi coepi." Multum profecit: numquam erit solus. Scito esse hunc amicum omnibus! Vale!

Anmerkungen: nec ... iam: „noch nicht" – nihil: erg. dazu im D „mehr" - transferre h. „(ver)wandeln, verändern" - diurna mercedula: „eine tägliche Gabe", die Seneca seinem Freund schuldet. – Hecaton: ein angesehener Stoiker (ca. 160-90 v. Chr.) – inquit: Hecaton – scito: „wisse!"

 

Text 5 (Sen.epist. 7,2/3)

Der Philosoph und die Menschenmasse

Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus adlinit. Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.

Anmerkungen: inimicus, a, um: h. „ungünstig, nachteilig" – nemo non: „jeder" – nescientibus: zu nobis gehörig – adlinere: h. „anstreichen, anhängen" – quo ... hoc vor Komparativ: „je ... desto" – utique: „jedenfalls – damnosum: erg. „est" - desidere: „sitzend verweilen".

 

Text 6 (Sen.epist. 7,3/4) 

Römische Zirkusspiele: Zwischen den Tierhetzen am Vormittag und den Gladiatorenkämpfen am Nachmittag wurden in der Mittagsvorstellung gewöhnlich heitere Einlagen geboten. Seneca berichtet:

Casu in meridianum spectaculum incidi lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescant. Contra est: Quidquid ante pugnatum est, misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. ... Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res geritur. Haec fiunt, dum vacat arena.

Angaben: lusus, us m.: h. „Spiel, Scherz" – sal, is m.: „Salz"; h. „Spaß. Witz" – laxamentum, i n.: „Erholung, Entspannung" – contra est: „das Gegenteil ist der Fall" – ante = antea – nugae, arum f.: „Nichtigkeiten, Possen" – iubent: erg. als Subj. „spectatores" – interfectores: damit sind die Gladiatoren gemeint, die am Morgen Tiere getötet haben. – detinere: h. „aufsparen für" – ferro et igne: h. „mit glühenden Eisenstangen" (wurden die erschöpten Gladiatoren zum weiteren Kampf angetrieben) – dum vacat: Umschreibung für die Pause am Mittag.

 

Text 7 (Sen.epist. 7,7/8) 

Dem Menschen, der sich um eine sittliche Lebensführung bemüht, erwachsen aus dem Umgang mit einem verderbten Menschen große Gefahren. Seneca fährt fort:

Quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus? Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est: Neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt! Recede in te ipse, quantum potes! Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt, illos admitte, quos tu potes facere meliores! Mutuo ista fiunt et homines, qui docent, discunt.

Anmerkungen: mores (Nom.Pl.m.): h. „Charakter" – publice Adv.: h. „von der Volksmasse ausgehend" – necesse est + Konj.: Übersetzen Sie necesse est als Adverb, und bilden Sie aus den Konjunktiven Prädikate im Indikativ! – neve – neve: „weder – noch".

 

Text 8 (Sen.epist. 7,9)

Seneca urteilt über die zeitgenössische Mode, vor geladenen Gästen aus eigenen Werken vorzulesen:

Non est, quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem; nemo est, qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. „Cui ergo ista didici?" Non est, quod timeas, ne operam perdideris, si tibi didicisti.

Anmerkungen: non est, quod + Konj.: „es besteht kein Grund dazu, dass" – gloria: h. „Ehrgeiz" - publicare: h. „öffentlich zeigen, bekanntmachen" – in medium producere: „in die Öffentlichkeit führen" – incidere: h. „sich einfinden" – ad intellectum tui = ut te intellegat.

 

Text 9 (Sen.epist. 7,10-12)

Seneca beschließt einen Brief, dessen Thema „Der Philosoph und die Menschenmasse" lauten könnte, so:

Ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum, quod occurrit mihi egregie dictum. Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet, „haec", inquit, „ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus." Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium assensione venientem. Multi te laudant: ecquid habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi? Introrsus bona tua spectent! Vale!

Anmerkungen: Ne: h. „damit nicht" – occurrit: sc. bei der Lektüre; occurrit hier Perf.! – consors, consortis m.: h. „der Gefährte" – ego: erg. scribo – theatrum, i n.: h. „Zuhörerkreis, Publikum" – ecquid: „denn etwa ?" – habeo, cur + Konj.: „ich habe Grund dazu, dass".

 

Text 10 (Sen.epist. 8,1/2) 

Das zurückgezogene Leben des Philosophen Seneca.

„Tu me", inquis, „vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori?" Quid? Ego tibi videor inertiam suadere? In hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium studiis vindico. Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et imprimis a meis rebus: posterorum negotium ago.

Anmerkungen: „Tu ... contentum? Ubi ... mori?": Fragen, die Lucilius an Seneca richtet. – conscientia, ae f.: „das gute Gewissen" - inertia, ae f.: „Untätigkeit" – in hoc: „dazu, zu dem Zweck" – clusi = clausi – a rebus: h. „politische / geschäftliche Angelegenheiten"

 

Text 11 (Sen.epist. 8,2/3) 

Senecas philosophische Tätigkeit ist für die Nachwelt bestimmt: „Posterorum negotium ago".

Posteris aliqua, quae possint prodesse, conscribo: salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus. Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: „Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus attribuit! Ad omne fortuitum bonum suspiciosi subsistite! Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus, haeremus.

Anmerkungen: Posteri, orum m.: „die Nachwelt"; (w. die Nachkommen) – velut: „gleichsam" – aliquid litteris mandare: „etw. schriftlich festhalten" – experiri: h. mit A.c.I. verbunden – subsistere ad + Akk.: h. „haltmachen bei, vor" – ista: sc. omnia fortuita bona – beneficia viscata: „Wohltaten, die uns verlocken"; w. Wohltaten, die mit Vogelleim bestrichen sind. – hoc: h. „dadurch".

 

Text 12 (Sen.epist. 8,5)

Eine Aufforderung Senecas an die Leser seiner Briefe:

Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valetudini satis est! Durius tractandum est, ne animo male pareat. Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta temporis! Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit! Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est!

Anmerkungen: male parere: „den Gehorsam versagen" – adversus: Präposition – tempus, oris n.: h. „Jahreszeit" – cui magno: magno steht prädikativ zu cui; übersetzen Sie mit kausalem Nebensinn: „der / dem, weil sie / er groß ist, ...".

 

Text 13 (Sen.epist. 8,5/6) 

Der Philosoph Seneca sieht in der Ermahnung zu sittlicher Lebensführung seine eigentliche Aufgabe. So schreibt er:

„Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ponit! Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est." Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse quam cum ad vadimonium advocatus descenderem aut tabulis testamenti anulum imprimerem aut in senatu candidato vocem et manum commodarem? Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt: humana divinaque simul tractant.

Anmerkung: ponit: ergänzen Sie „vobis" – cui magno: magno steht prädikativ zu cui; übersetzen Sie mit kausalem Nebensinn: „der / dem, weil sie / er groß ist, ... „ – posteri, orum m.: h. „die Nachwelt" – ad vadimonium: „zur Bürgschaftsleistung" – descenderem: sc. in forum – anulus, i m.: „Siegelring, Siegel".

 

Text 14 (Sen.epist. 9,3/4) 

Die Selbstgenügsamkeit des stoischen Weisen und Freundschaft – ein Widerspruch?

Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit; et hoc, quod dico „possit", tale est: amissum aequo animo fert. Sine amico quidem numquam erit: in sua potestate habet, quam cito reparet. Quaeris, quomodo amicum cito facturus sit? ... Hecaton ait: „Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ama!"

Anmerkungen: contentum se esse: „Genüge an sich selbst haben" – dicere: h."nennen, bezeichnen als" – amissum: erg. amicum – reparare: h. „wiedergewinnen" (einen neuen Freund) – Hecaton: stoischer Philosoph (ca. 160-90 v. Chr.) – amatorium, i n.. „Liebestrank".

 

Text 15 (Sen.epist. 9,7) 

Der stoische Weise und die Freundschaft

Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si in nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, „ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi", sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat.

Anmerkungen: se contentum esse: „Genüge an sich selbst haben" – iacere: h. „brachliegen" – in hac ipsa epistula: ein vorher erwähnter Brief Epikurs, aus dem das folgende Zitat stammt.

 

Text 16 (Sen.epist. 9,8)

Freundschaft, wie Seneca sie versteht.

Amicus, qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet, circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, quia expedit. In quid amicum paras? Ut habeam, pro quo mori possim; ut habeam, quem in exilium sequar, cuius me morti et opponam et impendam: ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia.

Anmerkungen: hac re: „deshalb" – inde: h. „deshalb" – expedire: h. „nützlich sein" – mortem alicuius se impendere: „an jemandes Stelle den Tod auf sich nehmen"

 

Text 17 (Sen.epist. 9,18) 

Seneca berichtet von Stilpon (um 300 v.Chr.), einem Schüler des Kynikers Diogenes:

Stilpon capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, num quid perdidisset, „omnia", inquit, „bona mea mecum sunt". Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. „Nihil", inquit, „perdidi": Dubitare illum coegit, an vicisset. „Omnia mea mecum sunt": iustitia, virtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare, quod eripi possit.

Anmerkungen: patria, ae f.: h. „Vaterstadt" (Megara) – Demetrius: genannt Poliorketes (d.h. Städtebelagerer, Städteeroberer), König von Makedonien, einer der Nachfolger Alexanders des Großen. – perdere: h. „verlieren" – illum: sc. Demetrium.

 

Text 18 (Sen.epist. 23,1/2)

Anfang eines Seneca – Briefes:

Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiems egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit, quaeris? Ne gaudeas vanis! Fundamentum hoc esse dixi? Culmen est. Ad summa pervenit, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit.

Anmerkungen: scripturum: erg. esse; davon abhängig: 1.drei indirekte Fragesätze, eingeleitet mit quam, 2. das Akk.Obj. alias ineptias. – humane agere cum aliquo: „freundlich mit jem. umgehen" – remissus, a, um: „mild" – quam ... frigus: erg.: sit – verba: Akk.Obj. abhängig von quaerentium: „von Leuten, die nach Phrasen (verba) suchen". – huius fundamentum: stellen Sie um: quaeris, quod fundamentum eius (sc. huius mentis bonae) sit?

 

Text 19 (Sen.epist. 23,2/3

Die wahre Freude

Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere! Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates. Immo contra, nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci: nascitur, si modo intra te ipsum fit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet: animus esse debet alacer et fidens et supra omnia erectus. Mihi crede, verum gaudium res severa est.

Anmerkungen: contra: h. Adv. – modo: „nur" – frontem remittere: „die Stirn glätten" - fidens: erg. sibi.

 

Text 20 (Sen.epist. 23,4/5) 

Die wahre Freude

Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Qui haec apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo: numquam deficiet, cum semel, unde petatur, inveneris. Levium metallorum fructus in summo est: illa opulentissima sunt, quorum vena in alto latet assidue plenius responsura fodienti.

Anmerkungen: meditari aliquid: „seinen Sinn auf etw. richten, etw. einüben" – versare: „drehen und wenden" (auch Geistiges, um ihm eine bestimmte Form zu geben) – blandus, a, um: „einnehmend, verführerisch" – deficere: „schwinden" – unde petatur: indirekter Fragesatz, abhängig von inveneris – fructus, us m.: h. „Gewinnung" – in summo: „an der Oberfläche" – (plenius) responsura: PFA bezieht sich auf vena: „die sich ... erschließen wird".

 

Text 21 (Sen.epist. 23,5/6) 

Die Freude des Philosophen

Gaudium, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus. Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: Disice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio; ad verum bonum specta et de tuo gaude! Quid est auten hoc „de tuo"? te ipso et tui optima parte.

Anmerkungen: et quod (... pateat introrsus): „und von der Art, dass sie ... „ - praestare: h. „machen" – extrinsecus: h. „auf der Außenseite".

 

Text 22 (Sen.epist. 23,7/8)

Die Freuden des Körpers und die Freude des Geistes

Corpusculum, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam! Vanas suggerit voluptates breves, paenitendas ac, nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti voluptas stat, ad dolorem vergit, nisi modum tenuit. Veri boni aviditas tuta est. Quod sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum.

Anmerkungen: credere + dopp. Akk.: „halten für" – suggerere: „gewähren" – in contrarium abituras: das PFA bezieht sich auf voluptates; lösen Sie es als Relativsatz auf! – in praecipiti: „am Rand des Abgrundes" – aviditas, atis f.: h. „das Verlangen".

 

Text 23 (Sen.epist. 23,10-12)

Seneca beschließt – wie auch sonst oft – seinen Brief mit einem Epikurzitat: „Unglücklich lebt, wer immer (erst) zu leben beginnt".

„Quare?", inquis. Quia semper illis imperfecta vita est; non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus. Nemo hoc praestat, qui orditur cum maxime vitam. Non est, quod existimes paucos esse hos: propemodum omnes sunt. Quidam vero tunc incipiunt, cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam, quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent. Vale!

Anmerkung: modo: „eben, gerade" – id agere, ut: „sich darum bemühen, dass" – praestare: h. „leisten" – cum maxime: „eben gerade" – propemodum: „beinahe, fast" – ante ... quam: = antequam: „bevor".

 

Text 24 (Sen.epist. 31,2) 

Der Weise muss den Verlockungen der Welt widerstehen.

Sapiens eris, si clauseris aures, quibus ceram parum est obdere: firmiore spissamento opus est quam in sociis usum esse Ulixem ferunt. Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica: at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat. Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes! Surdum te amantissimis tuis praesta: bono animo mala precantur.

Anmerkungen: ferunt (+ A.c.I.): „sie berichten" – Ulixes, is m.: Der Gesang der Sirenen, die auf einer Insel hausten, lockte die Vorbeisegelnden ins Verderben. Odysseus verstopfte seinen Gefährten die Ohren mit Wachs, ließ sich selbst aber am Schiffsmast festbinden, um den Gesang gefahrlos anhören zu können. – illa vox: sc. der Gesang der Sirenen – at haec: sc. vox – scopulus, i m.: „der Felsen" (sc. der Insel, wo die Sirenen hausen) – circumsonare: „umrauschen, umtönen" – praetervehi aliquid: „vorbeifahren, vorbeisegeln an" – se praestare: „sich erweisen als, sich zeigen als" – amantissimis: Superlativ des PPA; h.: „den Menschen gegenüber, die dir sehr zugetan sind" (z.B. den Eltern) – precari: „etw. wünschen".

 

Text 25 (Sen.epist. 31,6) 

Seneca schreibt an Lucilius: „Es ist beschämend für einen Mann, der im Leben alles erreicht hat, noch immer die Götter (für sich) zu bemühen." Er fährt fort:

Quid votis opus est? Fac te ipse felicem! Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit. Quid ergo est bonum? Rerum scientia. Quid malum? Rerum imperitia.

Anmerkungen: votum, i n.: h. „Gebet, (an die Götter gerichtete) Bitte" – nisi (nach Verneinung): „außer".

 

Text 26 (Sen.epist. 31,8/9)

Der Mensch kann Gott gleich werden. Seneca beginnt, den Weg zu diesem Ziel zu beschreiben: „Mühsal und Anstrengung nicht abzulehnen, das ist zu wenig: Verlange (die Mühsal und die Anstrengung)!" Er fährt fort:

Non est viri timere sudorem. Huc accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi! Quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex. „Quomodo", inquis, „isto pervenitur?" Tutum iter est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa; quae si non deserueris, par deo surges.

Anmerkungen: huc: sc. ad sudorem – ut perfecta virtus sit: h. Finalsatz! – aequalitas, atis f.: h. „Gleichmaß" – tenor vitae: h. „Lebenshaltung" - consonans (+ Dat.): zu beziehen auf aequalitas ac tenor vitae; „im Einklang bleibend (mit) – supplex: als Substantiv übersetzen! – (dedit ... ) illa: n.Pl. „jene Gaben".

 

Text 27 (Sen.epist. 31,11) 

Der Kontext: Die Natur hat dem Menschen den Weg vorgegeben, auf dem er Gott gleich (deo par) werden kann. Seneca fährt fort:

Parem autem te deo pecunia non faciet: deus nihil habet. Praetexta non faciet: deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia: nemo novit deum, multi de illo male existimant, et impune; non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium: deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt: nihil horum patitur vetustatem.

Anmerkungen: praetexta, ae f.: „purpurverbrämte Toga"; die römischen Beamten trugen die weiße Toga mit einem Purpurstreifen. – notitia nominis in populos dimissa: „die über die Völker verbreitete Kenntnis deines Namens" – vehere: h. „tragen, umfangen, bewegen" – pati: h. „ertragen, vertragen" – vetustas, atis f.: h. „das Altern".

 

Text 28 (Sen.epist. 31,12)

Weder Karriere noch Ruhm, nicht Reichtum und nicht Schönheit machen den Menschen glücklich. Seneca stellt die Frage:

Quid hoc est? Animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest cadere.Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus? Nomina ex ambitione aut iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet: exsurge modo et „te quoque dignum finge deo!"

Anmerkungen: quid hoc est?: damit wird nach der Ursache des Glückes gefragt. – modo: „nur".

 

Text 29 (Sen.epist. 47,1) 

Beginn eines berühmten Seneca – Briefes:

Libenter ex iis, qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. „Servi sunt." Immo homines. „Servi sunt." Immo conturbernales. „Servi sunt." Immo humiles amici. „Servi sunt." Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit?

Anmerkungen: ex iis, qui: es handelt sich hier um Bekannte des Lucilius, die Seneca berichten. Lucilius lebte zu dieser Zeit als Procurator in Sizilien. – humilis, e: h. „von niedrigem Stand" – cogitare + AcI: h. „bedenken" – tandundem: „ebensoviel, gleich viel" – in + Akk.: h. „gegenüber" – existimare: h. mit dopp. Akk. – nisi quod: „außer weil".

 

Text 30 (Sen.epist. 47,4) 

Kontext: Während der Herr sich beim Gastmahl vollstopft, dürfen die Sklaven „ihre Lippen nicht bewegen, ... mit Rutenschlägen unterdrückt man jedes Gemurmel; nicht einmal unwillkürliche Regungen wie Husten, Niesen und Schlucken bleiben ungestraft. Die ganze Nacht hindurch stehen sie nüchtern und stumm da". Weiter schreibt Seneca:

Sic fit, ut isti de dominis loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere: in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur „totidem hostes esse, quot servos": non habemus illos hostes, sed facimus.

Anmerkungen: isti: = servi – consuere: „zusammennähen, versiegeln" – tormenta, orum n.: „Folter"; es war üblich, Sklaven unter Anwendung der Folter aussagen zu lassen. – proverbium iactatur (+ AcI.): „ein Sprichwort wird zitiert".

 

Text 31 (Sen.epist. 47,9) 

Seneca über den Umgang der Römer mit ihren Haussklaven:

Alia interim crudelia, interim inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur. Quid? Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit. Alius pretiosas aves scindit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet ... Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius rei sapor excitet illum! ... Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.

Anmerkungen: crudelia, inhumana (n.Pl.): Im D als Substantive übersetzen! – quod: faktisch „dass" – quod ne ... hominibus quidem, sed ... abutimur: ergänzen Sie: „Quod servis ne tamquam hominibus quidem utimur, sed iis tamquam iumentis abutimur" – abuti: „mißbrauchen" – sputa detergere: „den Speichel wegwischen" – reliquiae temulentorum: h. „die Hinterlassenschaft der Betrunkenen" – toro subditus (PPP): h.„ unter dem Speisesofa (liegend)" – scindere: h. „tranchieren, zerteilen" – altilia n.Pl.: „Mastgeflügel" – obsonator, is m.: „der Einkäufer" für die Küche – palatum, i n.: „der Gaumen" – sapor, is m.: „der Geschmack" – cum his: sc. cum servis – sustinet, putat: sc. dominus – putare: + dopp. Akk

 

Text 32 (Sen.epist. 47,10) 

Der Stoiker Seneca gibt im Umgang mit den Sklaven folgendes zu bedenken:

Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex iisdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! Tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Variana clade multos splendissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: alium pastorem, alium custodem casae fecit – contemne nunc eius fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes!

Anmerkungen: cogitare + AcI: h. „bedenken" – ingenuus, a, um: „freigeboren" – Variana clade: „ bei der Niederlage des Varus"; 9 n. Chr. gegen die Germanen – senatorium gradum auspicari: „die Senatorenlaufbahn einschlagen" – casa, ae f.: „die Hütte".

 

Text 33 (Sen.epist. 47,11/12)

Senecas Empfehlung für den Umgang mit Sklaven:

Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere. „At ego", inquis, „nullum habeo dominum." Bona aetas est. Forsitan habebis. Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Platon, qua Diogenes?

Anmerkungen: in ingentem locum se inmittere: „sich auf ein riesiges Gebiet einlassen" – in + Akk.: h. „gegenüber" – inferior, is (m.f.): „(rangmäßig) niedriger" – superior, is (m.f.): „(rangmäßig) höher" – tantundem: „ebensoviel" – bona aetas: h. „gute Zeiten"; erg. tibi - habebis: erg. dominum - Hecuba: Gattin des Priamus, des Königs von Troja; nach der Eroberung Trojas als Sklavin weggeführt. – Platon ... Diogenes: beide Philosophen wurden bei Schiffsreisen von Seeräubern entführt und als Sklaven verkauft.

 

Text 34 (Sen.epist. 47,13/14)

Seneca kritisiert in einem berühmt gewordenen Brief die in seiner Zeit übliche, menschenverachtende Behandlung der Sklaven scharf. Er verweist auf die vorbildliche Haltung der Vorfahren:

Maiores nostri dominum patrem familiae appellaverunt, servos familiares; instituerunt diem festum, non quo solo cum servis domini vescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt. „Quid ergo? Omnes servos admoveo mensae meae?" Non magis quam omnes liberos. ( Du irrst, wenn du annimmst, ich würde einige als von gleichsam zu schmutziger Beschäftigung zurückweisen, wie z.B. jenen Maultiertreiber oder jenen Rinderhirten.) Non ministeriis illos aestimabo, sed moribus: sibi quisque dat mores, ministeria casus adsignat.

Anmerkungen: diem festum: gemeint ist das uralte Saturnalienfest (17. Dezember), an dem in der Familie Geschenke ausgetauscht und den Sklaven besondere Freiheiten eingeräumt wurden. – non quo solo = non ut eo die solo – sed quo = sed ut eo die – vesci: „speisen" – honores gerere: „Ämter ausüben".

 

Text 35 (Sen.epist. 47,15/16)

Auch ein Sklave kann zum Freund werden.

Non est, Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine artifice: tempta et experire! Quemadmodum stultus est, qui equum empturus non ipsum inspicit, sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut ex condicione aestimat. „Servus est." Sed fortasse liber animo. „Servus est." Ostende, quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes timori.

Anmerkungen: non est, quod + Konj.: „es besteht kein Grund, dass" – attendere. h. „aufpassen" – cessare: h. „brachliegen, nicht genutzt werden" – stratum, i n.: „Pferdedecke" – freni, orum m.: „das Zaumzeug" – condicio, onis f.: „Lebensumstände".

 

Text 36 (Sen.epist. 61,1/2)

Seneca im Alter

Desinamus, quod voluimus, velle. Ego certe id ago, ne senex eadem velim, quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere veteribus malis finem. Id ago, ut mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio, tamquam esse vel ultimus possit. Paratus exire sum. Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori.

Anmerkungen: id agere, ut / ne + Konj.: „sich darum bemühen, dass / dass nicht" – in hoc unum: „auf dieses eine Ziel / auf diesen einen Zweck" – ire h. „hinauslaufen (auf)" – instar alicuius rei esse: „gleich viel wiegen wie" – mehercules: „beim Herkules! Bei Gott" – rapere (sc. diem): „an sich reißen" (um ihn gierig auszukosten) – vel: h. „auch, schon".

 

Text 37 (Sen.epist. 61,3) 

Seneca und das Sterben

Bene mori est libenter mori. Da operam, ne quid umquam invitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere, quod nolit; non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus, ut, quidquid res exiget, id velimus, et imprimis, ut finem nostri sine tristitia cogitemus!

Anmerkungen: necesse est: „es ist unausweichlich" – futurum est = erit – facere, quod nolit: erg. vor dem Inf. im D: „nämlich zu" – exigere: h. „verlangen" – cogitare: h. „bedenken".

 

Text 38 (Sen.epist. 61,3/4)

Die Haltung des Philosophen in Bezug auf das Sterben:

Sic animum componamus, ut, quidquid res exiget, id velimus, et imprimis, ut finem nostri sine tristitia cogitemus! Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur: ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt, sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus expecto. Vale!

Anmerkungen: sic componere aliquam rem: „etw. in eine solche Verfassung bringen" – exigere: h. „verlangen, erfordern" – ante adv.: h. „eher" – eius: sc. vitae – avidus, a, um in + Akk.: „versesssen auf etw." – faciunt = efficiunt.

 

Text 39 (Sen.epist. 70,4/5)

Seneca und der Freitod

Vita, ut scis, non semper retinenda est; non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivet, quantum debet, non quantum potest. Videbit, ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper, qualis vita, non quanta sit. Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se; nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, numquid illic desinendum sit.

Anmerkungen: bonum, i n.: „ein Gut" – cogitare: h. „bedenken" – emittere: h. „entlassen" (z.B. aus dem Gefängnis); hier: se emittere e vita – cum primum: „sobald" – numquid: „ob wohl, ob etwa".

 

Text 40 (Sen.epist. 70,6) 

Leben um jeden Preis?

Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet; bene autem mori est effugere male vivendi periculum. Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui, cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo, „omnia", inquit, „homini, dum vivit, speranda sunt". Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est.

Anmerkungen: ad rem (non) pertinet: „es tut (nichts) zur Sache, es ist (nicht) wichtig" – vox, vocis f.: h. „der Ausspruch" – ille Rhodius: Telesphorus aus Rhodus wurde von König Lysimachus (a tyranno) in der hier beschriebenen Weise behandelt. – cavea, ae f.: „Käfig" – ut (sit hoc verum): „gesetzt dass".

 

Text 41 (Sen.epist. 70,9) 

Seneca plädiert für den Freitod. Ob aber ein vom Gericht zum Tod Verurteilter Hand an sich legen soll, hängt – so Seneca – von den Umständen ab:

Stultitia est timore mortis mori; venit, qui occidat, - exspecta! Quid occupas? Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori; triginta tamen dies in carcere et in exspectatione mortis exegit, non hoc animo, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socratem daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere?

Anmerkungen: (timore) mortis: mors hier „die Todesstrafe" – mori: h. „Selbstmord begehen" – venit, qui occidat: Umschreibung für „Henker" – occupare: h. „zuvorkommen" – potuit: im D. „er hätte können" – venenum, i n.: h. „der Gift-, Schierlingsbecher" – animus, i m.: h. „Erwartung" – tamquam: „gleich als ob, gleich wie wenn" (NS-Konjunktion) – recipere: h. „gestatten" – erat (stultius): h. „wäre ... gewesen" - Socratem extremum: „S. in seiner Todesstunde" – venenem timere: erg. im D „aber dagegen".

 

Text 42 (Sen.epist. 70,14/15)  

Seneca, der als Stoiker für das Recht auf den Freitod plädiert, nimmt Stellung zum Standpunkt des Pythagoras, Platon oder Aristoteles, ohne freilich diese Philosophen beim Namen zu nennnen:

Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri: exspectandum esse exitum, quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam claudere: nihil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos. Ego exspectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere? Hoc est unum, cur de vita non possimus queri: neminem tenet.

Anmerkungen: professus sapientiam: hier etwa: „ein erklärter Philosoph" – vim adferendam: erg. „esse" – nefas: h. „Frevel, Sünde" – exspectandum esse exitum: AcI in der indirekten Rede im D als Hauptsatz übersetzen: „man müsse das Ende / den Tod abwarten" – (quam) quod: fakt. quod – discutere: „abschütteln".

 

Text 43 (Sen.epist. 70,17/18)

Um den unter Umständen not-wendigen Freitod wählen zu können, bedarf es beizeiten der Einübung:

Vis adversus hoc corpus liber esse? Tamquam migraturus habita! Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus? Nullius rei meditatio tam necessaria est; aliae enim fortasse exercentur in supervacuum: Adversus paupertatem praeparatus est animus: permanserunt divitiae. Ad contemptum doloris nos armavimus: numquam a nobis exegit huius virtutis experimentum sani felicitas corporis. Huius unius rei usum qui exigat dies, veniet.

Anmerkungen: adversus + Akk.: „gegen(über)" – quandoque: „(irgend)einmal, eines Tages" – carendum (+ Abl. hoc contubernio): erg. esse – exire: erg. e corpore „aus dem Körper weggehen" – suus finis: „das eigene Ende" – meditatio, onis f.: h. „Einübung" – aliae: erg. res – in supervacuum: „unnötig" – praeparare: „vorbereiten" – permanserunt: erg. im D davor: „aber, doch" – experimentum exigere: „eine Probe verlangen" - huius ... veniet: Stellen Sie um: „dies, qui usum huius unius rei exigat, veniet."

 

Text 44 (Sen.epist. 76,8/9) 

Seneca zeigt, dass jedes Lebewesen sich durch einen nur ihm eigentümlichen Vorzug auszeichnet:

Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum; quam fortia dorso iumenta sint, quaeris, quorum hic unus est usus: sarcinam ferre; in cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere: id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur. In homine quid est optimum? Ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur.Ratio ergo perfecta proprium bonum hominis est.

Anmerkungen: constare: „bestehen, existieren" – commendare: „empfehlen" – sagacitas, atis f.: „Spürsinn" – feras: erg. bestias – invadere: h. „angreifen" – nasci alicui rei: „zu etwas geschaffen werden, von Natur zu etw. bestimmt sein" – censere: h. „beurteilen, bewerten" – sequi + Akk.: „jem. folgen, (im Rang) gleich nach jem. kommen".

 

Text 45 (Sen.epist. 76,9) 

Der nur dem Menschen eigentümliche Wert (Vorzug):

Ratio proprium bonum hominis est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet: et leones. Formosus est: et pavones. Velox est: et equi. Non dico: in his omnibus vincitur; non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum. Habet vocem: sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii? Quid est in homine proprium? Ratio; haec recta et consummata felicitatem hominis implevit.

Anmerkungen: sata, orum n.: „die Pflanzen" – valet: sc. homo – pavo, onis m.: „Pfau" – vincere: h. „übertreffen" – vincitur: sc. homo – sed quanto clariorem canes: erg. clariorem vocem habent canes – acutus, a, um: „schrill, gellend" – luscinius, i m.: „die Nachtigall" – consummare: „zur Vollkommenheit bringen".

 

Text 46 (Sen.epist. 76,11)

So wie jedes Lebewesen einen Vorzug (bonum, i n.) hat, der nur ihm eigen ist und sein Wesen ausmacht, so hat auch der Mensch einen Vorzug, der nur ihm eigen ist, die Vernunft (ratio, onis f.). Seneca argumentiert weiter:

Si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit, homini autem suum bonum ratio est, si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est. Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est; nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum.

Anmerkungen: finis, is m.: h. „Ziel, Bestimmung" – si hanc perfecit: übersetzen Sie diesen Konditionalsatz nach dem HS (laudabilis est et finem naturae suae tetigit)! – perfecta: bilden Sie aus diesem Part. Coniunctum einen konditionalen NS! – hominis esse: „dem Menschen eigen sein, zugehörig sein".

 

Text 47 (Sen.epist. 76,15) 

Seneca hat an mehreren Beispielen aufgezeigt, dass erst der einer Sache eigentümliche Vorzug den Wert dieser Sache ausmacht, z.B. „beim Lineal wird nicht gefragt, wie schön es ist, sondern wie gerade es ist". Er folgert:

Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, sed quam bonus sit. Bonus autem est, si ratio eius explicata et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata. Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecte beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus efficitur.

Anmerkungen: nihil ad rem pertinet: „es tut nichts zur Sache" – arare: „pflügen" – faenerare: „Geld gegen Zinsen ausleihen" – incumbere alicui rei: „sich auf etw. legen" – explicare ( - plicui, -plicitum): „auseinanderfalten" – accommodare ad naturae suae voluntatem: „an das Wollen seiner Natur anpassen" – efficitur: = fit – sola ratio perfecte beatum facit: erg. hominem.

 

Text 48 (Sen.epist. 107,3) 

Der Mensch und sein Schicksal

Praeparetur animus contra omnia: sciat se venisse, ubi tonat fulmen! Sciat se venisse, ubi „luctus et ultrices posuere cubilia curae pallentesque habitant morbi tristisque senectus". In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris. Nemo non fortius ad id, cui se diu composuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit.

Anmerkungen: fulmen, inis n.: „der Blitzstrahl" – tonare: „donnernd einschlagen" – luctus ... senectus: Zitat aus Vergils Aeneis – ultrix, icis: „rächend" ; ultrices ist Attribut zu curae – posuere = posuerunt – praesumere: „vorwegnehmen , im voraus erwarten" – nemo non: „jeder" – se componere alicui rei: „sich innerlich auf etw. einstellen" – duris (Dat. N.Pl.): Bilden Sie ein Substantiv! – praemeditari: „vorher bedenken"; das Deponens wird hier als Passiv übersetzt!

 

Text 49 (Sen.epist. 107,4/5)

Ein Mensch, der sich auf alle möglichen Schicksalsschläge einstellt, wird nicht zu erschüttern sein. Seneca schreibt weiter:

At contra imparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio assidua praestabit, ut nulli sis malo tiro. „Servi me reliquerunt." Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium veneno petiverunt: quicquid dixeris, multis accidit. Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus: ita dico, paria sunt.

Anmerkungen: contra: adv. – imparatus, a, um: erg. homo – expavescere aliquid: „vor etw. erschrecken" – id agere, ut: „sich darum bemühen, dass" – novitas, atis f.: „die Neuheit, das Ungewöhnliche, das Überraschende" – praestare aliquid: „etw. leisten" – tiro, onis m.: „Rekrut, Anfänger, Neuling" (gegenüber etw.) – „servi me reliquerunt": ein Beispiel – compilaverunt: sc. servi – petere: h."angreifen" – querenda: erg. sunt – nulli: Dat. auctoris beim Gerundivum!

 

Text 50 (Sen.epist. 107,6/7)  

Ratschläge, wie der Mensch sich gegenüber Schicksalsschlägen verhalten soll:

Imperetur aequitas animo et sine querela mortalitatis tributa pendamus! Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet: hanc rerum condicionem mutare non possumus. Id possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.

Anmerkungen: aequitas, atis f.: „Gleichmut" – pendere: h. „(be)zahlen" – intemperies (Nom.Sg.) caeli: „unbeständige Witterung, ungesundes Klima"– temptare: „angreifen" – fera: sc. bestia – quo: zu beziehen auf magnum animum – fortuita (n.Pl.): „die Zufälligkeiten, die Schicksalsschläge".

 

Text 51 (Sen.epist. 98,1) 

Das Glück hängt nicht von äußeren Gütern ab.

Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum! Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est: exibit gaudium, quod intravit. At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur. Cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt. „Quid ergo? Non usui ac voluptati esse possunt?" Quis negat? Sed ita, si illa ex nobis pendent, non ex illis nos.

Anmerkungen: credere: mit dopp. Akk.! – numquam credideris!: Prohibitiv – adventicius, a, um: „von außen kommend"; übersetzen Sie als Substantiv! – illud: sc. gaudium –ortum: PP zu oriri – extremum, i n.: h. „das Lebensende" – in diem: „nur für einen Tag" – ita, si: h. „nur dann, wennn".

 

Text 52 (Sen.epist. 98,2/3)

Der Mensch und die Gaben des Schicksals: „Alles, was das Schicksal beschert, wird nur dann ertragreich und angenehm, wenn der Mensch, der es besitzt, auch sich selbst besitzt und sich nicht in der Gewalt des Besitzes befindet."

Errant, Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut mali iudicant tribuere fortunam: materiam dat bonorum ac malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. Valentior enim omni fortuna animus est: in utramque partem ipse res suas ducit beataeque ac miserae vitae sibi causa est. Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum specie optimi venerant: rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque adversa ferendi scientia mollit; idem et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.

Anmerkungen: dat: sc. fortuna – exiturarum: PFA, bezogen auf rerum; exire in aliquid: „sich zu etw. entwickeln" – in utramque partem: „nach beiden Seiten, nach beiden Richtungen" – malus: sc. animus – dura atque aspera: Akk.Obj. zu mollire – mollire: „weich machen, mildern" – scientia (ferendi): Abl.Sg. – secunda (n.Pl).: „das Glück" – adversa (n.Pl.): „das Unglück".

 

Text 53 (Sen.epist. 98,3/4)

Der Mensch und die Gaben des Schicksals:

Homo licet prudens sit, licet exacto iudicio faciat cuncta, licet nihil supra vires suas temptet: non continget illi bonum illud integrum et extra minas fortunae positum, nisi certus adversus incerta est. Sive alios observare volueris – (denn über andere urteilt man freier) – sive te ipsum favore seposito: et senties et confiteberis nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus intruxeris, nisi illud frequenter et sine querela inter singula damna dixeris: „Dis aliter visum est."

Anmerkungen: homo licet ... + Konj.: „mag der Mensch ..." - exactus, a, um: h. „klar" – temptare: h. „in Angriff nehmen, unternehmen" – contingere: h. „zuteil werden" – certus, a, um: h. „selbst – sicher, selbst – gewiß" – adversus: h. Präposition – volueris: Fut. II als Präs. übersetzen – favore seposito: „ohne Eigenliebe" – levitas, atis f.: h. „Unberechenbarkeit" – dis: = deis – alicui videtur: „es gefällt jem., jem. beschließt".

 

Text 54 (Sen.epist. 98,6/7)

Der Mensch und sein Umgang mit den Gütern des Glücks:

Calamitosus est animus ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant. Nullo enim tempore conquiescet et exspectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet. Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina! Quicquid consilio prospici potest, prospice! Quodcumque laesurum est, multo antequam accidat speculare et averte! In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne offirmata mens. Potest fortunam cavere, qui potest ferre.

Anmerkungen: calamitosus, a, um: h. „elend, unglücklich" – sollicitus est, ne + Konj.: „ängstlich sein, dass nicht" – extremum, i n.: „das Lebensende" – venturum, i n.: substantiviertes PFA: „die Zukunft" – poterat: h. „er hätte können" – nec: h. „aber nicht" – declinare: „vermeiden" – speculari: „ins Auge fassen" – conferre: h. „dienlich sein" – offirmatus, a, um: „standhaft".

 

Text 55 (Sen.epist. 103,1)

Tücken des Schicksals – Tücken, die vom Menschen ausgehen:

Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur: illa potius vide, illa vita, quae nos observant, quae captant. Rari exsistunt casus, etiamsi graves, naufragium facere, vehiculo everti: ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere! Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.

Anmerkungen: circumspicere + Akk.: „sich umsehen nach etw., ängstlich blicken nach etw." – incidere: h. „jem. widerfahren, über jem. hereinbrechen" – insidiari: „absichtlich auflauern" – observare aliquem: h. „es auf jem. abgesehen haben" – naufragium facere, vehiculo everti: erg. im D : „z. B." – cotidianum periculum: erg. „exsistit" – adversus: Präposition – blandus, a, um: h. „verführerisch".

 

Text 56 (Sen.epist. 103,2/3)

Tücken des Schicksals – Tücken, die vom Menschen ausgehen:

Tempestas minatur, antequam surgat. Crepant aedificia, antequam corruant. Praenuntiat fumus incendium: subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit. Erras, si istorum, tibi qui occurrunt, vultibus credis: hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosior est primus incursus: quos transierunt, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat: Hae aut fame aut timore coguntur ad pugnam: homini perdere hominem libet.

Anmerkungen: crepare: „knarren, knistern" – tegi: „sich verbergen, sich tarnen" – effigies, ei f.: „Gestalt" – nisi quod: „außer dass, nur mit dem Unterschied dass" – transire aliquem: „an jemandem vorübergehen" – libet: „es beliebt, es ist eine Lust".

 

Text 57 (Sen.epist. 103,3)

Kontext: „Die Tiere werden entweder aus Hunger oder aus Angst zum Kampf getrieben: dem Menschen jedoch ist es eine Lust, den (Mit)menschen zugrunde zu richten." Im folgenden modifiziert Seneca seine Aussage:

Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium! Alterum intuere, ne laedaris, alterum, ne laedas! Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere: Sic vivendo quid consequeris? Non, te ne noceant, sed ne fallant. Quantum postes autem, in philosophiam secede! Illa te sinu suo proteget. In huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Vale!

Anmerkungen: Tu tamen ... officium: Stellen Sie für die Übersetzung ins D um: „Tu cogita, quod periculum ex homine sit, tamen ita, ut cogites, quod sit hominis officium" – cogitare: „bedenken" – intueri: „im Auge haben" – praestare: „leisten" – non, te ne noceant: erg. zu non: „consequeris" – nocere: hier mit Akk. verbunden – sacrarium, i n.: „heilige Stätte, Heiligtum".

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Bibliographie | Literaturabfrage ]

 

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2024 - /lattxt/latinsen02.php - Letzte Aktualisierung: 29.11.2018 - 07:46