Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Aprilis a. MMXIV

2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w35

2014.04.30 Thomasius de Maizière, administer ab rebus internis, vim politicis de causis in Germania exhibitam quindecim percentis accrevisse rettulit. Quamvis a dextro spectro pariter plura violenter commissum esset, tamen violentiae incrementum ab sinistra esse maius. Communiter autem ferocitatem insolentiamque auctas esse et maleficiorum licentiam effusiorem patere. Esse, qui ne a caede quidem et occisione abhorrerent.Innenminister Thomas de Maizière hat berichtet, dass die politische Gewalt in Deutschland um 15% gewachsen ist. Obwohl auf dem rechten Sprektum nach wie vor mehr Gewalttaten verübt würden, sei der Zuwachs an Gewalttätigkeit auf der linken Seite stärker. Insgesamt aber sei die Brutalität gewachsen und bestehe eine größere Bereitschaft zu willkürlichen Gewalttaten. Einige schreckten nicht einmal vor Mordanschlägen zurück.
2014.04.29 Nongenti praefecti propinae et luxuriae lautissimam esse domum cenatoriam totius orbis hoc anno Nomam Hafniensem sibi persuaserunt. Huius tabernae culina subtilis palati quartum post annos 2010, 2011, 2012 id praemium reportavit. Proximo anno praeterito Hispanica taberna "El Celler de Can Roca" Danicis apicem praeripuerat.900 Kenner der feinen und gehobenen Küche haben die Überzeugung gewonnen, dass das Noma in Kopenhagen in diesem Jahr die beste Speisegaststätte der Welt ist. Die Feinschmeckerküche dieses Restaurants errang diese Auszeichnung nach den Jahren 2010, 2011 und 2012 zum vierten Mal. Im vergangenen Jahr hatte das spanische Lokal "El Celler de Can Roca" den Dänen den Spitzenplatz weggeschnappt.
2014.04.28 Mahmud Abbas, Palaestinensium praeses et dux Palaestinae Liberandae Organizationis (PLO), cum anno 1982 in dissertatione inaugurali "De connexu Zionismi et Nationalismi ab anno 1933 usque ad annum 1945" scripta motum Zionisticum cum cum Adolpho Hitler cooperatum esse asseruisset, nunc sententias fundamentaliter mutasse videtur. Nunc enim holocaustum taedissimum omnium recentioris historiae scelerum fuisse profitetur et maestitiam suam ob tot innocentium Iudaeorum internecionem consolatur. Ista animi commutatio honestior esset, nisi Abbas praevalida emolumenta politica spectaret.Obgleich Mahmud Abbas, der palästinische Präsident und Führer der Palästinensichen Befreiungsorganisation (PLO), in seiner Dissertation von 1982 über den "Zusammenhang von Zionismus und Nationalismus 1933 - 1945" behauptet, dass die zionistische Bewegung mit Adolph Hitler zusammengearbeitet habe, scheint er jetzt seine Meinung fundamental geändert zu haben. Denn jetzt räumt er offen ein, der Holcaust sei das allerscheußlichste Verbrechen der jüngeren Geschichte gewesen, und drückt sein Bedauern über die Vernichtung so vieler unschuldiger Juden aus. Dieser Sinneswandel wäre ehrenvoller, wenn Abbas damit keine handfeste politsche Ziele verfolgen würde.
2014.04.27 Pontifex Ioannes XXIII., "papa conciliarius" et "papa bonus" qui dicitur (1958-1963), et Polonius pontifex Ioannes Paulus II. (1978-2005) hodierno die dominico, d. 27° m. Apr. a. 2014°, sollemni celbratione a pontifice Francisco Benedicto XVI. emerito et quinque cardinalibus concelebrantibus exhibita consecrabuntur. Imprimis e Polonia permulti peregrinatores exspectantur, sed etiam ex Italia septentrionali, ubi Ioannes XXIII. natus est. Hic, cum concilium Vaticanum alterum convocaverit, reformator ecclesiae fuisse putatur. Ille magis conservativus putatur, cum, quamvis mediorum usu et multis itineribus factis se sui temporis papam praestitisset, tamen in persuasionibus ecclesiae pertinaciter firmum constantemque se obtulisset.Papst Johannes XXIII., den man "Konzilspapst" und "guter Papst" nennt (1958-1963), und der polnische Papst Johannes Paul II. (1978-2005) werden am heutigen Sonntag, den 27. Apr. 2014 in einem feierlichen Gottesdienst, den Papst Franciscus mit dem mitfeiernden emeritierten Papst Benedikt XVI. und fünf mitfeiernde Kardinäle hält, heilig gesprochen werden. Insbesondere aus Polen werden sehr viele Pilger erwartet, aber auch aus Norditalien, wo Johannes XIII. Geboren wurde. Letzer gilt, weil er das zweite Vaticanum einberufen hat, als Erneuerer der Kirche, erster gilt als eher konservativ, weil er sich im Glauben der Kirche, obwohl er sich im Gebrauch der Medien und auf vielen Reisen sich als Papst auf der Höhe der Zeit bewährt hatte, unverrückbar fest und unnachgiebig gezeigt hatte.
2014.04.26 Ludovicus Wittgenstein, die 26° m. Apr. a. 1889° Vindobonae natus, hodie 125 annorum factus esset. Hic est ille philosophus, qui philosophiam artem linguisticam interpretans effecit, ut saeculum vicesimum saeculum philosophiae linguisticae nominaretur. Notissimus est ille libellus, qui "Tractatus logico-philosophicus" inscriptus unicus auctore vivo editus est (1922). Qui septem sententias geometrico more enucleatas atque extusas complectitur. Quarum prima: "Mundus est universitas eorum, quae accidunt." Septima et novissima: "De qua re loqui non possumus, ea res silentio nobis praetereunda est." Quoniam quaestiones metaphysicas, velut num sit deus, num sit libera voluntas, num sit anima immortalis, sensum habere negans ex philosophia expellit, philosophia ad extremum se ipsam in glossologiam dissolvere videtur. Wittgenstein non semper firmiter in suis scitis permansit sed ad recantandum erat pronus. Mortuus est sexaginta duos annos natus d. 29° m. Apr. a. 1951° Candabrigione.Ludwig Wittenstein, am 26. April 1889 in Wien geboren, wäre heute 125 Jahre alt geworden. Er ist der Philosoph, der durch sein Verständnis der Philosophie als Sprachwissenschaft bewirkte, dass das 20. Jahrhundert, das Jahrhundert der Linguistik genannt wird. Am bekanntesten ist sein kurzes Buch mit dem Titel "Logisch philosophische Abhandlung", das einzige, das er zu seinen Lebzeiten veröffentlichte (1922). Es umfasst sieben Sätze, die er in mathematischer Art bis in die letzten Einzelheiten ausarbeitet. Der erste: "Die Welt ist alles, was der Fall ist." Der siebte und letzte: "Wovon man nicht sprechen kann, darüber muss man schweigen" Da er metaphysische Fragen wie die nach der Existenz Gottes, dem freien Willen und der Unsterblichkeit als sinnlos aus der Philosophie verbannt, scheint sich Philosophie letztendlich in Linguistik aufzulösen. Er stand nicht immer fest zu seinen Lehrsätzen, sondern neigte zum Widerruf. Wittgenstein starb mit 62 Jahren am 29. April. 1951 in Cambridge.
2014.04.25 Custodes antitumultuarii in urbe Rivi Ianuarii cum inhabitantibus favelae Pavao-Pavaozinho reclamitantibus et lapides iactantibus concurrentes gasum lacrimogenum et piperatum adhibebant. Tumultus orti erant, cum mutitudo a funere omnibus gratissimi saltatoris Pereirae revertit, quem custodes drogopolam esse putantes exballistaverant.Die Ordnungspolizeistieß in Rio de Janeiro stieß mit Bewohnern der Favela Pavao-Pavaozinho zusammen, die demonstrierten und Steine warfen. Dabei setzten sie Tränengas und Pfefferspray ein. Die Unruhen waren entstanden, als die Menge vom Begräbnis des allseits beliebten Tänzers Pereira zurückkam, den die Polizisten, weil sie ihn mit einem Dealer verwechselten, erschossen hatten.
2014.04.24 Recep Tayyip Erdoğan, Turciae princeps administer primum se multorum Armeniorum paenitere dixit, qui anno millesimo nongentesimo quinto decimo Ottomanis imperitantibus vitam amisissent, seque illorum posteris suum dolorem declarare. Qua autem bonae voluntatis significatione neque de genocidio agi confessus est neque numerum mortuorum tantum fuisse, quantus fuisse dici solet. concessit.Der türkische Ministerpräsident Recep Tayyip Erdoğan hat zum ersten Mal sein Bedauern über die vielen Armenier ausgedrückt, die 1915 unter den Ottomanen ums Leben kamen und ihren Nachkommen sein Beileid bekundet. Mit dieser Geste des guten Willens aber hat er weder zugegeben, dass es sich um einen Völkermord handelt noch dass die Zahl der Opfer so hoch ist, wie gewöhnlich gesagt wird.
2014.04.23 Joe Biden, Americanus vicepraeses, Cioviam visitavit, ut subsidia pecuniaria promitteret atque animos moderatorum corroboraret. Insimul Russos, ut perturbationum sedandarum causa loqui desinerent atque agere inciperent, monuit: Rebelles impellerent, ut obsessionem aedificiorum occupatorum omitterent et stationes viarias relinquerent. Ii tres viri, qui die dominico prope Sloviansk in statione viaria occisi erant, heri sepulti sunt.Sed denuo duo mortui prope Sloviansk inventi complorandi sunt, inter quos Vladimir Rybak, qui partium pristinae administrae primariae Yuliae Tymoshenko fuerat.Der amerikanische Vizepräsident Joe Biden besuchte Kiew, um Finanzhilfe in Aussischt zu stellen und die Politiker zu ermutigen. Zugleich forderte er die Russen auf, sie sollten, um die Krise zu beseitigen, aufhlren zu reden und anfangen zu haneln: Sie sollten auf die Aufständischen einwirken, dass sie die besetzten Gebäude und die Kontrolpunkte räumten. Die drei Männer, die am Sonntag bei Slwjansk an einem Kontollpunkt erschossen wurden, wurden gestern begraben. Aber erneut sind zwei Tote zu beklagen, die bei Slowjansk geunden wurden; unter ihnen wladimir Rybak, der der Partei der früheren Ministerpräsidenten Julia Timoschenko zughört hatte.
2014.04.22 Regimen Syriacum comitia praesidialia die tertio mensis Iunii fore annuntiavit. Quoniam, qui munus petunt, decem praeteritos annos in Syria vixisse oportet, plerique autem repugnantium Syriam reliquerunt, praeter praesentem praesidentem Bashar al-Assad tertiam periodum septuennem petentem vix ullus competitor esse videtur. Praeterea incertum est, an non in multis regionibus, ubi rebelles praepolleant, electiones exhiberi possint. Qua de re Civitates Foederatae et Unio Europaea et Unitae nationes electiones unanimiter rationem democraticam per ludibrium detortam reiectantes praesidentem Assad sententiam recognoscere atque mutare iubent.Die syrische Regierung hat angekündigt, dass am 3. Juni Präsidentschaftswahlen stattfinden. Da die Bewerber die vergangenen zehn Jahre in Syrien gelebt haben müssen, die meisten Regierungsgegener aber Syrien verlassen haben, gibt es außer dem derzeitigen Präsidenten Bashar al-Assad, der seine dritte siebenjährige Amtsperiode anstrebt, schwerlich einen Mitbewerber. Außerdem können in vielen Gegenden, in denen die Rebellen das Übergewicht haben, schwerlich Wahlen abgehalten werden. Daher verwerfen die Vereinigten Staaten, die Europäische Union und die Vereinten Nationen eine Wahl einmütig als Parodie auf ein demokratisches Verfahren und fordern Präsident Assad auf, seine Absicht zu überdenken und aufzugeben.
2014.04.21 Impetu nocte inter Saturni et Solis dies in stationem viariam prope urbem Sloviansk a civibus partes Russicas sequentibus dispositam facto tres custodes telorum iaculatione occisi erant. Quo casu simultates inter Cioviam et Moscoviam augentur et effectus pacti Genaviensis in incertum revocatur. Cui bono? In televisione Russica ista oppressio variis indiciis editis extremarum partium dextrarum sectatoribus, Pravy Sektor nominatis, crimini vertitur. Qui crimen repudiant. Vjatscheslav Ponomarev, burgimagister urbis Sloviansk, interim aperte a Russis, ut, nisi copias, arma mittant petit et se suis manibus Arsen Avakov, administrum rerum internarum Ucrainicum, si suam urbem visitabit, exballistaturum esse minitatur. Inquisitio ad aggressionis machinatores occultos investigandos a regimine Cioviensi instituta est.Bei einem Überfall, der in der Nacht von Samstag auf Sonntag auf einen Kontrollpunkt prorussischer Bürger in der Nähe von Sloviansk verübt wurde, waren drei Kontrollpersonen in einer Schießerei getötet worden. Durch diesen Zwischenfall werden die Spannungen zwischen Kiew und Moskau verstärkt und der Erfolg des Genfer Abkommens in Frage gestellt. Wer hatte den Vorteil? Im russischen Fernsehen wird die Schuld an diesem Überfall mit dem Hinweis auf verschiedene Beweismittel den Anhängern der rechtseextremen Bewegung namens Prawy Sektor gegeben. Diese weisen die Schuld von sich. Wjatscheslaw Ponomarew, der Bürgermeister von Sloviansk, fordert inzwischen offen von den Russen Truppen oder zumindest Waffen und droht, er werde den ukrainischen Innenminister Arsen Awakow eigenhändig über den Haufen schießen, wenn er seine Stadt besuche. Von der Regierung in Kiew wurde, um die Hintermänner des Anschlages zu ermitteln, eine Untersuchung eingeleitet.
2014.04.20 (1) Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. (2) Et ecce, terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (3) Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix. (4) Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. (5) Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (6) Non est hic; surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat Dominus. (7) Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce, praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Ecce, praedixi vobis." (NT Matth.28,1-7)(1) Als nach dem Sabbat der erste Tag der Woche anbrach, kamen Maria von Magdala und die andere Maria, um nach dem Grab zu sehen. (2) Und siehe, es gab ein großes Erdbeben. Denn der Engel des Herrn kam vom Himmel herab, trat hin, wälzte den Stein weg und setzte sich darauf. (3) Er war wie ein Blitz anzusehen, und sein Gewand weiß wie Schnee. (4) Die Wachen aber ergriff Furcht vor ihm und Entsetzen, als wären sie tot. (5) Der Engel aber sprach zu den Frauen: "Fürchtet euch nicht! Ich weiß ja, dass ihr den gekreuzigten Jesus sucht. (6) Er ist nicht hier; denn er ist auferstanden, wie er gesagt hat. Kommt, seht den Platz, wo er gelegen hatte. (7) Und geht schnell und sagt seinen Jüngern, dass er auferstanden ist. Und seht, er geht euch nach Galiläa voraus; dort werdet ihr ihn sehen. Seht, ich habe es euch vorhergesagt." (NT Matth.28,1-7)
2014.04.19 Lee Joon-seok, magister navis traiecticiae Coreanae, quae cum quadringentis septuaginta quinque epibatis submersa est, in vincula est datus. Qui navem sero evacuari iubens, ipse inter primos navem relinquens, navem non ipse gubernans in crimen violatorum muneris officiorum vocatur. Ducenti septuaginta tres homines adhuc requirendi sunt. Undetriginta vitam amisisse constat. Centum septuaginta quattuor epibatae adhuc servati sunt. Urinatores non tam facile navigii reliquias intrare possunt, quam necessarii victimarum cupiunt et postulant.Lee Joon-seok, der Kapitän der koreanischen Fähre die mit 475 Passagieren untergegangen ist, wurde verhaftet. Ihm wird die Verletzung seiner Dienstpflichten vorgeworfen, weil er das Schiff zu spät evakuieren ließ, selbst unter den ersten das Schiff verließ und das Schiff nicht persönlich steuerte. 273 Personen werden noch vermisst; 29 sind mit Sicherheit ums Leben gekommen174 Passagiere sind bis jetzt gerettet. Taucher können nicht so leicht in das Innere des Schiffwracks gelangen, wie die verzweifelten Angehörigen der Opfer es wünschen und fordern.
2014.04.18 Colloquiis Genavensibus heri habitis praeter opinionem prosper eventus non defuit. Ut tumultus Ucrainici lenirentur haec intercessoribus convenerunt: Omnibus circulis illegalibus arma deponenda esse, Aedificia occupata relinquenda esse. Amnestiam et incolumitatem, si quis scelere capitali abstinuisset, dandam esse. Vis et provocationes refutantur. Omnia genera et varietates extremismi, phyleticae elationis, intolerantiae aliarum sacrarum opinionum respuuntur. Sed res nondum in tranquillo est: quae omnibus placent, re vera saepe difficilia sunt ad effectum perductu. Collegium Organizationis Securitati Cooperationique in Europa favendis (OSZE) effectum placitorum observabit.Die gestrigen Verhandlungen in Genf endeten überraschend mit einem Erfolg. Um die Unruhen in der Ukraine einzudämmen, einigten sich die Unterhändler auf Folgendes: Alle illegalen Gruppierungen müssen die Waffen niederlegen. Die besetzten Gebäude müssen geräumt werden. Eine Amnestie ist denen zu gewähren, die kein Kapitalverbrechen begangen haben. Gewaltanwendung und Provokationen werden abgelehnt. Alle Spielarten des Extremismus, Rassismus und der religiösen Intoleranz werden verworfen. Aber die Sache ist noch nicht in trockenen Tüchern: was allen gefällt, ist in der Realität häufig schwer umzusetzen. Eine Kommission der Organisation für Sicherheit und Zusammenarbeit in Europa (OSZE) wird die Umsetzung beobachten.
2014.04.17 Russia,. Foederatae Civitates Americanae, Unio Europaea, Ucraina administros sive legatos ab exteris Genavam miserunt, ut simultates de Ucraina in dies adaugescentes dirimere conarentur. Exspectationes minimae sunt, nisi colloquia ipsa in lucro ponuntur.Russland, die Vereinigten Staaten von Amerika, die Europäische Unionschickten ihre Außenminister, bzw. Vertreter nach Genf, um die täglich zunehmenden Spannungen bezüglich der Ukraine abzubaueen. Die Erwartungen sind sehr gering, wenn nicht die Gespräche an sich als Gewinn zu verbuchen sind.
2014.04.16 Navis traiecticia quandringentos octoginta epibatas (inter quos trecentos discipulos) ab litore Coreae Meridianae ad insulam quandam feriatam Jeju nominatam transvectura in scopulum illisa subversa ponto submersa carina superne versa haret. Ut conamina auxiliaria celebrantur, ita scapha sepulcrum plerorumque convectorum fieri videtur.Eine Fähre mit 480 Passagieren (darunter 300 Schülern) ist auf dem Weg von der südkoreanischen Küste zu einer Ferieninsel namens Jeju auf einen Felsen aufgelaufen, gekentert, untergegangen und liegt jetzt kieloben fest. Zwar sind die Rettungsmaßnahmen in vollem Gange, foch scheint die Fähre das Grab der meisten Fahrgäste zu werden.
2014.04.16 Olexander Turchynov, transitorius Ucrainae praesidens, actiones antiterroristicas in Orientalibus terrae regionibus heri incohatas pedetemptim et responsabili modo ad exitum perductum iri dixit. Moderatores Russici, ne Ucraina in bellum civile trahatur, timentes, istas actiones bellicas a Nationibus Unitis condemnari oportere autumant.Der ukrainische Übergangspräsident Alexander Turchynov erklärt, die antiterroristischen Aktionen, die gestern im Osten des Landes begonnen hätten, würden Schritt für Schritt und in verantwortlicher Weise zu Ende geführt. Russische Politiker fürchten, dass die Ukraine am Rand eines Bürgerkriegs stehe und erklären, diese Militäraktionen müssten von den Vereinten Nationen verurteilt werden.
2014.04.15 Hodie vicesimus est annus, ex quo civitates, quae syndicatum mercium per universum terratum orbem tradendarum (WTO) instituerunt, tabulam inauguralem in Marocanica urbe Marrakesch subscripserunt. Hic syndicatus extraordinaria Nationum Unitarum organisatio Conventui generāli ab vectīgālibus ac commerciō (GATT) subierat et liberiori mercaturae mundanae servit. Suas sedes Genavae habet. Centum sexaginta civitates syndicatum participant. Inter quas: ex a. 1995° Unitae Civitates Americanae, Iaponia, Brasilia, India, civitates Europaeae Unionis; ex anno 2001° Sinae; ex anno 2012° Russia. Ultima civitas anno 2013° Iemenia recepta est. Aliae civitates loco observatorum participant.Heute vor zwanzig Jahren unterschrieben die Staaten, die die Welthandelsorganisation (WTO) aus der Taufe hoben, im marokkanischen Marrakesch die Gründungsurkunde. Diese Vereinigung war als eine Sonderorganisation der Vereinten Nationen dem Allgemeinen Zoll- und Handelsabkommen (GATT) gefolgt und setzt sich für eine stärkere Liberalisierung des Welthandels ein. Sie hat ihren Sitz in Genf. 160 Staaten sind Mitglieder der Oranisation. Darunter: seit 1995 die USA, Japan, Brasilien, Indien, die Staaten der EU; seit 2001 China, seit 2012 Russland. Als letztes Land wurde 2013 der Jemen aufgenommen. Andere Staaten haben Beobachterstatus.
2014.04.14 Russi monuerunt, ne, qui Cioviae potestatem usurpavissent, in Ucraina Orientali vim contra separatistas, qui Russis faverent, adhiberent, sed ut eos in genuinos dialogos includerent. Quae Vitalius Churkin, legatus Russicus, heri Neo-Eboraci in conventu extraordinario Nationum Unitarum postulavit. Legatus Ucrainicus, Yuriy Sergeyev, Moscoviam respondit crisim in Occidentali Ucraina de industria incitavisse atque alere. Administri Europaeae Unionis ab rebus externis hodie Luxemburgi de rebus Ucrainicis consultant.Russi monuerunt, ne, qui Cioviae potestatem usurpavissent, in Ucrainia Orientali vim contra separatistas, qui Russis faverent, adhiberent, sed ut eos in genuinos dialogos includerent. Quae Vitalius Churkin, legatus Russicus, heri Neo-Eboraci in conventu extraordinario Nationum Unitarum postulavit. Legatus Ucrainicus, Yuriy Sergeyev, Moscoviam respondit crisim in Occidentali Ucrainia de industria incitavisse atque alere. Administri Europaeae Unionis ab rebus externis hodie Luxemburgi de rebus Ucrainicis consultant.
2014.04.13 In Orientali Ucraina viri armati et vestitu tectorio induti, qui, ut ea regio primum sui iuris fiat, deinde Russiae adiungatur, postulant, aedificia administrativa occupare pergunt. Saturni die autoraedae longae armatos advehebantur, qui stationibus custodum publicorum in urbibus Sloviansk et Kramatorsk et Druzhkovka potirentur. Regimen et Cioviense et Wasingtoniense istos tumultus a Russis incendi atque ordinari dicunt, quod opprobrium Russi scilicet infitiantur et colloquia, quibus Genavae ineundis huius septimanae Iovis dies dicta est, addubitantIn der Ostukraine besetzen weiterhin Bewaffnete, die fordern, dass dieses Gebiet zunächst autonom und dann Russland angegliedert wird, in Tarnanzügen Verwaltungsgebäude. Am Samstag brachten Omnibusse Bewaffnete heran, die die Polizeistationen in loviansk, Kramatorsk und Druzhkovka in ihre Hand brachten. Die Regierungen in Kiew und Washington behaupten, die Unruhen seien von den Russen geschürt und gelenkt. Diesen Vorwurf stellen die Russen natürlich in Abrede und ziehen die Gespräche, die auf den Donnerstag dieser Woche in Genf angesetzt sind, in Zweifel.
2014.04.12 Franciscus pontifex primum propalam insolentem impuberum usum a quibusdam catholicis sacerdotibus derelictum deprecatus veniam a victimis petivit. Papa ad repraesentantes quosdam confoederationis a pueris protegendis sermonem habens etiam alios modos, quibus iura puerorum violantur, velut labores et militias pueriles exprobravit. Ecclesiam gravitatis suorum peccatorum sibi consciam esse neque ullum gradum in eis persequendis regressuram.Papst Franciscus bat zum ersten Mal vor aller Welt für den Missbrauch von Minderjährigen durch einige katholische Prieser um Entschuldigung und bat die Opfer um Verzeihung. Bei seiner Ansprache vor Vertretern des Kinderschutzbundes prangerte der Papst auch noch andere Arten der Kinderrechtsverletzungen, wie z.B. Kinderarbeit und Kinderkriegsdienst an. Die Kirche sei sich der Schwere ihrer Verfehlungen bewusst und werde in ihrer Verfolgung keinen Schritt zurücktun.
2014.04.11 Photographemata ex satellitibus recepta et ad terram missa a NATO organizatione divulgata sunt. Quae triginta quinque minimum milites Russicos ad fines Ucrainorum orientales collocatos esse demonstrant. Gary Deakin, Britannicus cohortium praefectus, qui Monte, in urbe Belgica, centro administrandarum crisium praest, eas copias et paratissimas ad pugnandum et mobilissimas esse dixit. Quae simulacra metu inani ficta esse Russi dicunt.Die Nato hat Satellitenbilder veröffentlicht, die belegen, dass mindestens 35’000 russische Soldaten an der Ostgrenze zur Ukraine stationiert sind. Gary Deakin, der Leiter des Nato-Zentrums für Krisenmanagement im belgischen Mons, erklärt, diese Truppen seien in hohem Maße einsatzbereit und sehr beweglich. Die Russen nennen dies eine unbegründete Gruselgeschichte. (DW)
2014.04.10 In conventu foederali Germaniae heri de ratione pecuniarum accipiendarum et dandarum disceptatum est. Una et quadraginta circiter percentae sumptuum ministeriis ab labore et rebus socialibus attribuuntur. Ex anno MMXV° res publica foederata recenti aere alieno vacua fore dicitur. Tempora magna coalitione facta mutata esse facile cognoscitur: Qui antea invicem se carpebant, nunc se laudant: Oppermann (SPD) laudat Schäuble (CDU), Kauder (CDU) laudat Gabrielem (SPD). Repraesentantes partium politicae oppositionis (prasinorum et sinistrorum) suis ineptiis plaudentes nemini nisi asseclis persuaserunt.Im deutschen Bundestag wurde gestern über den Haushalt debattiert.Ungefähr 41% entfallen auf das Arbeits und Sozialministerium. Ab 2015 soll die Bundesrepublik ohne neue Schulden auskommen. Dass sich die Zeiten mit der Großen Koalition geändert haben, kann man leicht erkennen: Die zuvor übereinander hergezogen sind, loben sich jetze gegenseitig. Oppermann (SPD) lobt Schäuble (CDU), Kauder (CDU) lobt Gabrielem (SPD). Die Vertreter der Oppositionsparteien ritten ihre Steckenpferde und konnten nur ihre Anhänger überzeugen.
2014.04.09 Curia Unionis Europaeae Luxemburgensis commonitorium Europaeum ad data civilis communicationis usque ad duos annos reponenda pertinens a legibus aberrare, itaque irritum esse iudicavit: Istud commonitorium anno MMVI° editum duo fundamentalia iura violare: et observationem vitae privatae et tutelam privatorum datorum.Der Europäische Gerichtshof in Luxemburg (EuGH) urteilte, dass die Europäische Direktive zur zweijährigen Speicherung der Daten der zivilen Kommunikation verfassungswidrig und daher ungültig sei. Diese im Jahr 2006 erlassene Direktive verletze zwei Grundrechte: die Achtung vor dem Privatleben und den Schutz persönlicher Daten.
2014.04.09 Septimana veniente colloquia inter Ioannem Kerry, secretarium statalem Civitatum Unitarum, Sergium Lavrov, Russicum administrum rerum externarum, Catherinam Ashton, legatam ab exteris rebus Europaeae Unionis, Andream Deshchytsiam, Ucrainae administrum ab externis, ad ingravescentes difficultates in Ucraina perrumendas habitum iri nuntiatur. Nondum notum est, quo loco haec colloquia factum iri convenerit.In der kommenden Woche sollen Verhandlungen zwischen dem amerikanischen Außenminister John Kerry, dem russischen Außenminister Sergej Lawrow, der EU-Außenbeauftragten Catherine Ashton und dem ukrainischen Außenminister Andriy Deshchytsia zur Lösung der sich verschlimmernde Krise in der Ukraine stattfinden. Welcher Ort für die Gespräche vereinbart wurde, ist noch nicht bekannt.
2014.04.08 Heri separatistae in urbe Donetsk non modo aedificia administrativa occupaverunt, sed etiam "popularem sui iuris rem Donetsk" proclamaverunt. Qua re discidia inter Russos et Occidentem rescindebantur. John Kerry, quae heri gesta essent, sibi non temeraria, sed ordinata et composita videri dixit: Russis, si res Ucrainicas destabilire pergerent, pretium solvendum esse. Sergius Lavrov autem Russiam Ucrainam de industria destabilire negavit atque Occidentem, ne simultates artificiose augeret, monuit.Gestern haben die Separatisten in Donetsk nicht nur Verwaltungsgebäude besetzt, sondern sogar eine "autonome Volksrepublik Donetsk" ausgerufen. Dadurch brachen die Spannungen zwischen Russland und dem Westen wieder auf. John Kerry erklärte die gestrigen Vorfälle schienen ihm nicht spontan, sondern gelenkt und koordiniert gewesen zu sein. Wenn die Russen weiterhin die Lage in der Ukraine destabilisierten, müssten sie den Preis bezahlen. Sergej Lawrow stellte allerdings in Abrede, dass Russland absichtlich die Ukraine destabilisierten und forderte den Westn auf, die Spannungen nicht künstlich anzuheizen.
2014.04.07 Protestatores Russorum partes profitentes heri in tribus Ucrainae Orientalis urbibus (Donetsk, Luhansk, Kharkiv) aedificia gubernatoria occupaverunt et "Russia, Russia" clamantes vexillaque Russica suspendentes exemplo Crimaeae utentes plebiscitum postulaverunt. Vires custodum publicorum nimis attenuatae erant. Olexander Turchynov, transitorius Ucrainae praesidens iter in Lituaniam renuntiavit et conventum securitatis praefectorum ad tumultus debellandos convocavit.Prorussische Protestierer besetzten gestern in drei ostukrainischen Städten (Donetsk, Luhansk und Kharkiv) Regierungsgebäude, hisste unter "Russland, Russland"-Rufen russische Fahnen und forderten nach dem Muster der Ukraine ein Volksbegehren. Die Polizeit war bei weitem unterlegen. Der ukrainische Übergangspräsident Alexander Turchynow sagte eine Reise nach Litauen ab und berief zur Niederschlagung der Unruhen ein Treffen der Sicherheitschefs ein.
2014.04.06 Democratae Christiani Berolini diurnum partis conventum habentes initium certaminis ad suffragia Europaea attinentis fecerunt. His octavis suffragiis Europaeis, quae in Germania d. 25° m. Maii primum secundum novas regulas foederis Olisiponensis exhibebuntur, parlamentum Europaeum directe eligetur. Conventum participaverunt imprimis David Mc Allister, candidatus apicatus Christianae Democraticae Partis (CDU), Angela Merkel, cancellaria et Christianae Democraticae Parti praefecta, Jean-Claude Juncker, candidatus Europaearum Vulgarium Partium (EVP), quarum Christiani Democratae sunt. Convenientes, ut populisticis obtrectatoribus mentis Europae obsisterent, imaginem Europae attractivam depingere in animis habebant.Die Christdemokraten eröffneten mit einem Parteitag in Berlin den Europawahlkampf. Bei dieser achten Europawahl, die in Deutschland am 25. Mai zum ersten Mal nach den neuen Regeln des Lissabonner Vertrages abgehalten wird, wird das Europaparlament direkt gewählt. An dem Parteitag nahmen vor allem teil: David Mc Allister der Spitzenkandidat der CDU, Angela Merkel, die Kanzlerin und Parteivorsitzende der CDU und Jean-Claude Juncker, der Kandidat der Europäischen Volkspartei (EVP), zu der die CDU gehört. Die Teilnehmer wollten, um den populistischen Gegnern der Europäischen Idee entgegenzutreten, ein positives Bild von Europa aufzeigen.
2014.04.05 Afgani hodie mane novum praesidentem eligere coeperunt. Hamid Karzai secundum leges, ut eo munere tertia vice fungatur, non iam permissum est. Octo candidati praesidentatum petunt, ex quibus tribus est, cur bene sperent: pristinis administris rerum externarum Abdullah Abdullah et Salmai Rassul et Aschraf Ghani, viro pristino Argemtariae Mundanae oeconomo. Timor magnus, ne Talibani electiones insidiis terroristicis perturbent, non sine causa omnium animos incessit. Custodiae publicae ad arma vocatae sunt.Die Afghanen wählen heute Morgen einen neuen Präsidenten. Hamid Karzai darf nach der Verfassung nicht zum dritten Mal dieses Amt ausüben. Acht Kandidaten bewerben sich um die Präsidentschaft, von denen drei sich Chancen ausrechnen dürfen: die früheren Außenminister Abdullah Abdullah et Salmai Rassul und der frühere Weltbank-Ökonom Aschraf Ghani. Große Furcht hat sich aus gutem Grund breitgemacht, dass die Taliban die Wahlen mit terroristischen Anschlägen stören könnten. Die Sicherheitskräfte sind in Alarmbereitschaft versetzt worden.
2014.04.04 Processus pacis inter Israelitas et Palaestinenses recuperandae, postquam Israelia quartam pensionem captivorum dedendorum sufflaminavit, in praecipiti est. Causam esse Zipi Livni, conciliatrix Israelitica, dixit, quod Palaestinenses societatem quindecim collegiorum Nationum Unitarum petentes, pacta violassent. Postulavit, ut Palaestinenses eas petitiones reciperent.Der Friedensprozess zwischen Israelis und Palaestinensern steht auf der Kippe, nachdem die Israeli die vierte Tranche der Häftlingsfreilassung auf Eis gelegt hat. Als Grund nannte die israelische Unterhändlerin Zipi Livni, dass die Palästinenser mit ihrem Antrag auf Aufnahme in fünfzehn Gremien der Vereinten Nationen die Vereinbarungen gebrochen hätten. Sie verlangte von Palästinensern die Rücknahme dieser Anträge.
2014.04.03 Mense Aprili anni bis millesimi tertii decimi (2013) concilium Unitarum Nationum "Armorum mercatu Tradendorum Tabulam" (ATT) fixerat. Sed ea conventio, quae quinquaginta rerum publicarum auctoritate indigens triginta unius tantummodo adhuc acceperit, nondum rata est facta. Etiam res publica foederata Germaniae eam conventionem nunc ratam fecit et documentum obsignatum Neo-Eboraci in Nationum Unitarum sedibus deposuit. Quo conventu obsignatores obligantur, ut, num armis mercatu traditis contra iura humana agi possit, cognoscant. Insuper prohibendum est, ne arma in manus tromocratarum perveniant.Im April 2013 hatte die Vollversammlung der Vereinten Nationen den Vertrag zur Regulierung des internationalen Waffenhandels (Arms Trade Treaty, ATT) festgeschrieben. Aber dieses Abkommen ist noch nicht in Kraft, weil es mindestens 50 Staaten ratifizieren müssen, es aber erst 31 ratifiziert haben. Jetzt hat auch die Bundesrepublik Deutschland dieses Abkommen ratifiziert und das unterzeichnete Dokument am Sitz der Vereinten Nationen in New York hinterlegt. Durch dieses Abkommen verpflichten sich die Unterzeichner, zu prüfen, ob mit den verkauften Waffen Menschnrechte verletzt werden könnten. Darüber hinaus müssen sie verhindern, dass die Waffen in die Hände von Terroristen gelangen. (DW)
2014.04.02 Chilenses hesterna nocte ineunte (20:46 localis temporis) gravi terrae motu (gradus 8.2), cuius epicentrum octoginta chiliometra ante septentrionalia Chilae litora situm erat, in terrorem megacymatis coniecti sunt. Duo homines prope Iquique urbem animas amiserunt. Inhabitantes e regionibus litoralibus dimoti sunt. Nonnullis locis viae terrae lapsibus occlusae sunt et defecit electricitas.Die Chilenen wurden gestern mit Beginn der Nacht (20:46 Ortszeit) durch ein schweres Erdbeben, dessen Epizentrum 80 km vor der Nordküste Chiles war, in Alarm vor einem Tsunami versetzt. Zwei Menschen kamen in Nähe der Stadt Iquique ums Leben. Aus den nördlichen Küstengebieten wurde Einwohner evakuiert. An einigen Stellen wurden durch Erdrutsche Straßen versperrt und fiel der Strom aus.
2014.04.01 Electiones communales in Francogallia socialistis et praesidenti Hollande acerbam cladem importaverunt. Praesidens asseclis exspectatione frustratis: "Nuntium vestrum", inquid, "intellexi: parum progressus, nimis lente." Ut damnum terminaret, partes muneris administri primarii, quo adhuc Jean-Marc Ayrault functus erat, vetere administro ab rebus internis, Manuel Valls (quinquaginta unius annorum), explevit. Qui ad dextram vergere et oeconomiae favere putatur.Die Kommunalwahlen haben in Frankreich den Sozalisten und Präsident Hollande eine bittere Niederlage eingetragen. Der Präsident sagte zu seinen enttäuschten Anhängern: Ich habe eure Botschaft verstanden: "Zu wenig Veränderungen und zu langsam!" Um den Schaden zu begrenzen ersetzte er den bisherigen Ministerpräsidenten Jean-Marc Ayrault durch den bisherigen Innenminister Manuel Valls (51 Jahre alt). Dieser gilt als rechtsgerichtet und wirtschaftsfreundlich.
Literatur:
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /linea/lc201404.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39