Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Febr. a. MMXV

2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w36

28.02.2015 Boris Nemtsov, Boris Ieltsin praeside Russicus vicarius administer primarius, qui bello isto tempore in Ucraina gesto adversans die Solis Moscoviae iter reclamatorium facturus erat, LV annos natus, heri, cum pontem prope Kremlinum vespertina ambulatione transgrederetur, quattuor ictibus exballistatus est. Praeteritis diebus se angi confessus erat, ne a praeside Putin necaretur. Qui nunc eius necem condemnans se ipsum sceleris investigationem suscepturum esse indicavit.
28.02.2015 Parlamentarii Germaniae pecunias auxiliares Graecis ab Europaeis fide datas quattuor mensibus longius datum iri approbaverunt. Eodem die Graecus primarius Tsipras graecos post quattuor menses tertium programma non iam assumpturos esse vovit: quam ad rem perficiendam se vehementer annixurum. Varoufakis autem se promissa Europaeis data de industria vaga et ambigua conscripsisse gloriatur.
28.02.2015 Aggressores Daccae in Bangladeshae capite, virum ex Bangladesha ortum sed in USA viventem adorientes conciderunt. Qui atheus erat et blog scribens indignationem quorundam radicitus agentium islamistarum moverat, quod in suis commentariis interretialibus causam profanationis egerat.
27.02.2015 Athenis non sunt pauci Syrizae asseclae, qui moderatoribus suae partis obiciant, neque compromissa cum Europaeis commodatoribus post electionem Bruxellis facta promissis ante electionem Athenis datis respondere et novicium regimen ad veteres rationes revertisse. Circiter quadringenti quinquaginta repugnatores hesterno Iovis die per vias Athenarum iter facientes benzinobola lapidesque iactabant et cum biocolytis manus conserebant.
27.02.2015 Ad imitationem prorussicosrum rebellium nunc Ucrainica quoque militia gravia arma secundum quod Minscii convenerat, post principia recipere coeperunt. Quo utraque pars arma reducat, nondum est notum; timendum est, ne ad Mariupolin. Hoc modo recessus aggressus fiat.
27.02.2015 Militantes quidam Islamici Status (IS) non modo islamomachos sed etiam iconomachos se praebent. Cum enim nomen iustum eius viri, qui adhuc Gihadi-John appellatus obsidibus occidentalibus colla secare solebat, nunc notum sit, ii adhuc sine certis nominibus sunt, qui in Irquia, in museo urbis Mosul, inaestimabilia et antiqua artificia gravibus malleis conquassabant suaque facinora magnetophonice depicta celebraverunt. Qua de causa? Quod simulacra, credo, nullas suras Alcorani recitare poterant, neque quisquam pretium solvere volebat.
26.02.2015 Inter Russicum praesidem Vladimirum Putin et Cypricum praesidem Nikon Anastasiades convenit, ut Russis Cypricis portibus uti liceret. Putin, ut scrupulos ex animis Europaeorum evelleret, se portibus, ut in terroristas et piratas adverteret, usurum esse dixit; sed incertum, an Europaeos, qui (sicut Britanni, qui idem basin in Cypro habent) Ucrainos adiuvare cogitant, terroristas appellet.
26.02.2015 Duo Usbekistani atque unus Kazachstanius in America Septentrionali vitam agentes post diuturnas observationes, quod Islamicum Statum adiuvissent et in Syriam profecturi fuissent et se Americanos quosdam et praesidem interfecturos esse obnuntiassent, ab foederali officio investigatorio (FBI) prehensi et incarcerati sunt.
26.02.2015 Quod Beniaminus Netanjahu invitationem, ut septimana proxime sequente sermonem ad Americanicum Congressum haberet, accepit, controversiae cum regimine et praeside Americanorum exasperatae sunt. Susan Rice primarii Netanjahu visitationem destructivam esse iam antea dixerat. Netanjahu regimini Americano obicit, quod nimis submisse cum Iranis de nucleari programmate agat.
26.02.2015 Austria legem ratam esse iussit, quae relationes inter rem publicam et institutiones islamicas ordinet. Praxis et usus religiosus melius protegantur, sed meschitas externis pecuniis aedificari atque victum imamorum peregre suppeditari vetetur.
25.02.2015 Duo Turcica aeroplana militaria CL chiliometra a finibus Syriacis praecipitaverunt; qua de causa, incertum est. Itemque incertum, cur quattuor aeroplanigae se sellis iaculatoriis servare non potuerint.
25.02.2015 In Brasilia vecturarii vehiculorum onerariorum, ut immensae caritati benzini et vectigalium reclamitent, autostratas occludunt. Quamvis plena sint repositoria colonorum, nonnullae regiones et cum primis portus inopia commeatus laborant. Aliae regiones diluvionibus vexantur.
25.02.2015 Praeses Baracus Obama legem, quam Congressus ad aedificationem petrolei ductus Keystone nomine continuandam tulerat, vetuit.
25.02.2015 Organisatio Amnestiae Internationalis iura hominum anno MMXIV violata recensens atque erubescenda existimans eas quinque civitates, quae perpetuo Concilio Securitates Unitarum Nationum intersunt, ius vetandi, si usquam terrarum acervatim atrocitates fierent, resignare iussit.
25.02.2015 Numerus eorum, qui fumando saluten vitamque in periculum vocant, maior est, quam medici adhuc opinati erant. Duos ex tribus fumatores animam praemature extussire verisimile putant.
25.02.2015 In urbe Uhersky Brod, in occidentali Czechia sita, manuballistarius quidam in cauponam invadens octo homines necavit; tum se ipse exballistavit. Una mulier graviter vulnerata. Administer a rebus internis impetum non terroristicis de causis factum esse affirmat.
25.02.2015 Primarius David Cameron Britanniam proximis hebdomadibus exercitatores militares, qui milites Ciovienses instruerent, in Ucrainam missuram esse dixit. Circiter septuaginta milites procul ab oris belli in rebus medicinis, logisticis, exploratoriis aliisque versaturos.
25.02.2015 Administri a rebus nummariis, qui zonae Euronis intersunt, proposita Graecorum, quomodo attritas opes statales restituere vellent, Christina Lagarde, quae Aerario Monetario Internationali (IWF) praesidet, subdubitante approbaverunt.
24.02.2015 Berolini infans duodeviginti mensium boa laborans et naturae vel neglegentiae parentum debita reddens mortuus est. Magistratus salutis publicae tuendae parentes emonent, ne vaccinationes devitent.
24.02.2015 Ucrainicus quidam locutor militaris per dies praeteritos currus loricatos, systemata missilia, vehicula oneraria et laophoria militantium plena ex Russia venientia fines prope Mariupolin transgressa esse rettulit. Denisius Puschilin, locutor quidam separatistarum Mariupolin Neorussiae esse balbutivit.
24.02.2015 Secundum quod Graeci ipsi publicaverunt, ad consilia, quae, ut crisin debitorum praecaveant, Europaeis Institutionibus proposituri sunt, singulatim pertinet, ut systema vectigalium rectius dissignent, ut evitationem fraudemque tributariam et corruptionem oppugnent, ut mercium imprimis benzini et tabaci subintroductioni repugnent, ut ad "crisin humanitariam", quam dicunt, arcendam de domicilio et de curatione medicina praestent.
24.02.2015 Graecum regimen diem ad condiciones Europaeis creditoribus proponendas praestitutam non servabit. Se hunc libellum die Martis mane missuros esse annuntiaverunt. Varoufakis istam moram precibus sociorum Europaeorum respondere commentatus est.
24.02.2015 In Francogallia primum sex civibus, qui, ut sua consilia cum Islamicis militantibus communicarent, in Syriam proficisci velle suspiciebantur, publice diplomata dempta sunt.
23.02.2015 Ahmed al-Tayeb, magnus Imamus studiorum al-Azhar-universitatis Cairicae disciplinam fidei islamicae reformandam esse dixit, ne intoleranti interpretatione Alcorani radicalismus et extremismus propagarentur.
23.02.2015 Praemia cinematographica, quae Oscar nominantur, distributa sunt: Pelliculae "Grande Budapestinum deversorium" (Grand Budapest Hotel) et "vir volucer" (Birdman) utraque quattuor statuncula Oscariana reportavit. Optimus mimus Eddie Redmayne honoratus est, Julianne Moore optima mima.
23.02.2015 Hungariae primarius Victor Orban eiusque factio Fidesz subrogatione in urbe Veszprem peracta superbam maioritatem duarum partium in parlamento amisit. Novus mandatarius surrogandus erat, quod pristinus Europaeus commisarius Bruxellas abiit.
23.02.2015 Australia, ut gliscentibus terrorismi periculis adversetur, leges ad civitatem pertinentes intendere cogitat. Nam timendum est, ne aliquot decuriae civium, qui nunc in Syria et Iraquia pro Islamico Statu pugnare putantur, communis salutis inimici facti in Australiam revertantur.
23.02.2015 Canadensis quidam chrematista, Cy Tokmakjian nomine, praefectus societatis portationes exsequentis, qui anno MMXI in Cuba sub corruptione incarceratus erat, nunc causis non dictis e custodia emissus est.
23.02.2015 Lituania de sua securitate sollicita a Germania currus cataphractos postulavit. Quos Germani, quod sibi ipsis praesumendi essent, suppeditare posse negabant.
23.02.2015 Turcae expeditione militari suos milites, qui in Syriaco exclavi sepulcrum Suleimani Sha custodiebant, dimoverunt. Suleimanus Sha saeculo XIII agens avus Ottomani I, qui imperium Ottomanicum condidit eiusque primus Sultanus erat, fuisse dicitur. Eius ossa propius ad fines Turciae delata sunt; monumentum sepulcrale dirutum est. Syri istam actionem aggressionem flagrantem nominaverunt.
23.02.2015 In compluribus Ucrainae urbibus homines protestationes proxime praeterito anno in Platea Maidan exhibitas, quas discessus pristini praesidis Yanukovich secutus erat, recordantes dextrae dextram iungentes per strata ibant. Charkoviae non nulli homines globo displodente necati aut violati sunt.
22.02.2015 Neo-Eboraci circiter trecenti homines memoriale celebrantes illius colorati iurum civilium defensoris Malcom X recordati sunt, qui ante quinquaginta annos exballistatus erat.
22.02.2015 Alexander Lentsov, Russicus quidam imperator, ductum militarem in Ucraina Orientali, ut arma gravia per duas proximas septimanas post principia reciperentur, imperasse annuntiavit.
22.02.2015 Indutiis Ucrainicis compluries violatis Ioannes Kerry, secretarius statalis, Americanos istum ludum non collusuros esse dicens Russis graviores sanctiones comminatus est. Sed Demetrius Pescov, Cremlini Moscoviensis locutor, sanctiones nihil ad crisin Ucrainicam solvendam allaturas esse autumavit.
22.02.2015 Graecorum primarius Tsipras: "Cladem", inquit, "vicimus, neque tamen bellum." Difficultates nominavit, quod suo regimini die Lunae Europaeis institutionibus libellus earum rationum exhibendus est, quas Graeci ad oeconomiam reformandam perficere vellent. Conventionem Bruxellensem esse primum passum, sed iter longum ad abrogationem austeritatis emetiendum esse. Varoufakis ministrorum consilio habito se confidere Europaeas nationes libellum Graecorum comprobaturas esse dixit.
22.02.2015 Copiae Nigerianae oppidum Baga recuperaverunt, quo islamisticus grex Boko Haram mense Ianuario incipiente potitus erat.
21.02.2015 Instimulator quidam morbi solstitialis (Malariae), qui medicamentis solitis resistit, in meridiorientali Asia diffluens iamiam ad fines Indiae, ex qua terra ei totus orbis patebit, progressus est.
21.02.2015 In emiratu Dubai caeliscalpum, quod vulgo "fax" ("The Torch") nominatur, flammis, quae acribus ventis excitantur, comprehensum est. Causa incendii adhuc incerta.
21.02.2015 Inter Graeciam reliquasque nationes ad zonam Euronis pertinentes Bruxellis programma creditorium Graecis recentes pecunias praebens per quattuor menses continuatum iri convenit. Usque ad Lunae diem Graeci, quas rationes sumptuum circumcidendorum atque oeconomiae impellendae reformationes intendant, referre debent. Quae proposita tum ab "institutionibus" quo nomine prisca "Troica" nunc nominatur, dispicientur ac probabuntur. In talibus compromissis nemo esse videtur, quin vicerit, nemo, qui victus sit.
20.02.2015 In Australia litora Terrae Reginae (Queenslandiae) hoc tempore turbone circulari, Marcia qui nominatur, exagitantur, in America septentrionali regiones borealis-orientales insolito frigore hiemali affectantur.
20.02.2015 Britanniae camera superior politicos Europaeos, qui Russiam democraticam rempublicam fore confisi artiorem associationem cum Ucraina intendissent, perperam de consiliis animisque Russorum iudicavisse et quasi somnambulantes defunctorie egisse queritur.
20.02.2015 Consociatae Iraquorum et Curdorum copiae se ad urbem Mosul (Niniveh), quae nunc ab aliquot milibus militantium Islamici Status (IS) tenetur, ante aestum solstitialem recuperandam praeparant.
20.02.2015 Administri rerum nummariarum Europaei de rogatione Graecorum terminaliter deliberatum hodie Bruxellas convenient.
20.02.2015 Hibernicus oeconomiae scientista, Seamas Coffey nomine, neque Hiberniam dixit neque Graeciam internationalium organizationum ob sua propria vitia accusandarum habere ius. Graecis non debita, quae minime gentium renumerare possent, molestias exhibere, sed inefficax oeconomiae systema. Responsabilitatem domo initium capere. Hibernos conclamaturos esse, si Europa Graecos quacumque de causa e responsibilitate dimittat.
19.02.2015 Regimen Germaniae, scriptum Graecorum, quo, ut auxilium pecuniarium sex mensibus continuetur, rogent, quod certis iudicandi et adsentiendi notis die Lunae Bruxellis praestitutis non respondeat, recusat.
19.02.2015 Sinenses suum novum annum, annum ovilem, pyrotechnematibus salvere iubent
19.02.2015 Ucrainicus praeses Poroshenko Unitas Nationes indutiarum tutatores in Orientalem Ucrainam mittere iussit.
19.02.2015 Triduano conventu in Aedibus Albis habito Baracus Obama Unitas Americae civitates non cum religione Mahometana bellum gerere protulit, sed cum iis, qui eam religionem perverterent. Eorum duces non duces esse religiosos sed tromocraticos.
19.02.2015 Tsipras et Varoufakis politice tam perplexe obscureque agunt, ut eos in aqua turbida piscari velle credas
18.02.2015 Parlamentum Graecum Procopim Pavlopoulos suffragiis longe plurimis novum civitatis praesidem creavit. Qui anno MCML natus iuris consultus et conservativus politicus est. Praefectus Neae Democratiae erat et ab anno MMIV per quinque annos administer a rebus internis.
18.02.2015 Ioannes Stoltenberg, Natonis secretarius generalis, russophilos rebelles dixit occupatione urbis Debaltseve indutias Minscinas in periculum vocavisse. Russos eorum animos vehementer commovere oportere, ut pacta respicerent.
18.02.2015 Prorussici milites in Ucraina urbem Debaltseve ad plenum expugnaverunt. Militum Ucrainiciorum in urbe inclusorum maxima pars (80%) iussu praesidentis Poroshenko pedes rettulerunt. Alii capti aut necati sunt.
17.02.2015 Fautores Londiniensis societatis pedifollicae F.C. Chelsea Parisiis hominem coloratum, quominus tramine metropolitano veheretur, rassisticas sententiolas cantantes impediverunt.
17.02.2015 In urbe al-Baghdadi, quae in occidentali Iraquia sita nuperrime ab Islamici Status tromomachis occupata erat, XLV homines a gihadistis igni necati esse dicuntur.
17.02.2015 Graecorum moderatores Lunae die Bruxellis prorogationem conventionis creditoriae absurdam appellantes nunc se talem rogationem (mutatis condicionibus) delaturos esse significant.
17.02.2015 Adversus indutias in Ucraina acriter de urbe Debaltseve, quae urbs est nodamen ferriviarium inter Donetsk and Luhansk, armis pugnatur. Etiam Ciovienses militiam prorussicam urbem praeter paucas insulas in suam potestatem redigisse confitentur.
17.02.2015 Lance Armstrong, ille birotularius agonisticus quondam celeberrimus, qui palmam circuitus Franciae septiens consecutus se medicamentis vetitis usum esse confessus erat, XLIII annos natus, ut pristino fautori centies centena milia dollarium renumeraret, iuridice damnatus est.
17.02.2015 In Virginia calamitate ferriviaria tramen petroleum transportans exorbitavit et deflagravit. Incolae duarum urbium dimoti sunt.
17.02.2015 Insidiator Hafniensis, Danicus natione, genere Palaestinensis, cui nomen erat Omar El-Hussein, iuvenis XXII annorum, iniussu aliorum sua sponte insidias perpetrasse videtur, quibus duo homines occisi, quinque vulnerati sunt, ipse a biocolytis exballistatus.
17.02.2015 Duae infestatae in Ucraina partes, quod ex pacto Minscino facere debebant, arma gravia non reducunt. Qua re tota conventio in periculum adducitur.
17.02.2015 Iraquiae primarius Haider al-Abadi suas copias urbem Mosul, quae ex mense Iunio in potestate islamomachorum est, recuperaturas esse dixit.
17.02.2015 Politici Aegypti moderatores communitatem internationalem, ut in Libya contra Islamisticum Statum (IS), qui pacem et securitatem totius mundi periclitaretur, militariter interveniret, exhortati sunt
17.02.2015 Ioannes-Georgius Schelling, Austriacus administer a negotiis nummariis, Bruxellis se non patiendum esse putare, hominem mutuantem debita non reddere, tum praefectum mensae argentariae ignominia afficere, denique condiciones protenus progrediendi dicere.
17.02.2015 Paulus Krugman, Americanus scientista oeconomicus et Nobelista Europaeos rerum nummariarum administros aut stultos esse dixit aut Graecos consulto ad fortunarum ruinas et Grexitum compellere professus est
17.02.2015 Colloquia Europaeorum a rebus nummariis administrorum Bruxellis habita ne tres quidem horas perdurantia finem infelicem habuerunt. Praefectus Jeroen Dijsselbloem extremam conveniendi inter Graecos et reliquos Europaeos occasionem et momentum temporis esse huius hebdomadis Veneris diem prompsit
16.02.2015 Insidiator Hafniensis a biocolytis exballistatus erat iuvenis XXII annorum, in Dania natus, sed Arabico nomine inditus, qui quindecim diebus ante e vinculis dimissus erat. Interim duo sceleris fautores, qui ei suffugium praebuissent, comprehensi sunt.
16.02.2015 Die Lunae ministri ab rebus nummariis earum civitatum, quae Eurone moneta utuntur, Bruxellum de Graeca debitione deliberatum convenient. Tsipras in antecessum Graeciam non pecuniis indigere denuo dixit, sed tempore, dum sua consilia ad oeconomiam impellendam perficeret.
16.02.2015 Militantes Isamici Status (IS) pelliculam magnetoscopicam divulgaverunt, qua, quomodo XXI Copticis obsidibus abductis capita praecidissent, demonstrarent. Interea Aegyptorum copiae aeriae stationes militares Islamistarum in Libya aggrediebantur.
16.02.2015 Pompa personatorum Die Dominico per vias Brunsvici vectura duabus horis, antequam incepit renuntiata est, cum indicia concreta, ne insidiae tromocraticae fierent, magistratum conterruissent
16.02.2015 Die Solis russophili rebelles in Ucraina Orientali observatores organisationis OSZE urbem Debaltseve intrare non siverunt. Ibi armistitio decreto arma nondum deposita erant.
15.02.2015 Hamburgi sociodemoctatici hodiernis electionibus burgimagisterium defenderunt. Democratici Christiani iacturas fecerunt. Democratici Liberales obicem quinque percentarum superare potuerunt.
15.02.2015 Hodierno die Solis armistitium in Ucraina adhuc ab utriusque parte maximam partem servatur
15.02.2015 In Ucraina duces utriusque partis suos milites coniectionem tormentorum media nocte omittere iusserunt.
15.02.2015 Interea custodia publica virum ad stationem ferriviariam interfectum perpetratorem utrarumque insidiarum fuisse colligit
15.02.2015 Die Solis mane custodes publici Hafniae prope stationem ferriviariam, ubi domicilium quoddam observabant, virum quendam exballistaverunt
15.02.2015 Altera telorum iaculatio Hafniae prope synagogam centralem fiebat, qua unus togatus occisus, duo biocolytae vulnerati sunt.
15.02.2015 Helle Thorning-Schmidt, Daniae primaria administra, circulum hominum heri Halfiae in cafeo culturali sermones de libertate dicendi inter se serentium politicis de causis telis petitum esse dixit ideoque eam actionem tromocraticae naturae fuisse.
15.02.2015 Praeses Iacobus Zuma latifundia alborum colonorum publicare et nigrae multitudini distribuere cogitat
15.02.2015 Geoffrey Pyatt, legatus Americanorum in Ucraina prorussicos rebelles nunc melius armatos esse quam nonnullas Natonis civitates denuntiavit
15.02.2015 Publici Canadenses se Saturni die impedivisse dixerunt, ne Halifacii telorum iaculatio fieret. Tres suspectos prehensos esse, quartum a custodibus circumventum se ipsum necavisse
14.02.2015 Cum Hafniae conventus de libertate opinionis dicendae haberetur, insidiatores pyroballistarii conciliatores participantes telis petiverunt. Perpetratores in fuga sunt.
14.02.2015 Pristinus copiarum aeriarum dux aliique militares, quod Venetiolae praesidem Nicolaum Maduro evertere voluissent, in custodiam coniecti sunt
14.02.2015 Islamicus Status Iraquianam urbem, al-Baghdadi nomine, octo chiliometra a statione militari Americanorum distantem occupavit
14.02.2015 Praeses Obama societates superioris technologiae, ut ad scelera cyberspatialia melius defendenda informationes cum regimine atque inter se prolixe cumulateque communicarent, monuit
14.02.2015 Publicus quidam cognitor Argentinus iudicem quendam foederalem iussit investigare, num praeses Christina Fernández de Kirchner iure in eo obiurgaretur, quod facinus poenale ab Iranis a. MCMXCIV commissum texisset
13.02.2015 Rursus tantus grex ballaenarum litoribus Neozelandicis illisus est, ut plerique CXCVIII piscium vix servari poterunt. Non certum est, cur hi pisces saepius atque iterum ibi a cursu aberrent.
13.02.2015 In Pacistania urbe Peshavar militantes Talibanorum manuballistis et granatis armati meschitam Shiiticam supervenientes XIX comprecantium interfecerunt
13.02.2015 Islamicus Status (IS) photographa quaedam divulgavit, in quibus XXI Aegyptii christiani coptici depicti sunt, quos se in Libya obsides cepisse dicunt
13.02.2015 Militantes tromocratici gregis Nigeriani Boko Haram primum fines in Tschadiam transgressi vicum ibi aggrediebantur, sed a copiis Tschadensibus repulsi sunt.
13.02.2015 Superior quidam iudex in Alabama magistratus iudicium summae curiae Vasingtoniensis neglegere atque homosexualibus consociis diploma publice obsignatum abnegare iussit
13.02.2015 Cum praeses Iacobus Zuma orationem de statu rei publicae habens de pecuniis publicis interrogaretur, res in parlamento ad manus descendit
13.02.2015 Exsequias trium studentium in Carolina Septentrionali (in urbe Chapel Hill) exballistatorum plus quinque milia hominum participaverunt
13.02.2015 Pittacio mutato etiam Tsipras cum Troica colloquetur. Tam facile graves controversiae solvuntur. Num cives machinationem intellegent?
13.02.2015 Praeterea Ucraina ab Internationali Aerario Monetario 17.5 miliarda $, ab Unitis Americae Civitatibus aliisque civitatibus ca 20.5 exspectat.
13.02.2015 Argentaria Mundana se collationem pecuniariam duorum miliardorum dollarium Ucrainae hoc anno una cum aliis datoribus praebituram proposuit
13.02.2015 Dalia Grybauskaite, Lituaniae praeses, sceptica de Minscio II, fines inter Russiam et Ucrainam claudi et custodiri maxime interesse dixit
13.02.2015 Armistitio Minscii vix decreto vix quisquam non timet, ne ad effectum perducatur, et cancellaria Merkel Russis novas sanctiones minatur
12.02.2015 Cancellaria Merkel Bruxellis se coniectare dixit satis vacuum esse ad problemata Graecorum solvenda: eventum Europae in compromissis versari
12.02.2015 Militias utriusque partis armistitium Minscii decretum servaturas esse a multis multis de causis dubitatur
12.02.2015 Decima antemeridiana hora praeses Putin Minscii inter conciliatores, ut armistitium firmum fieret, convenisse in medium protulit
12.02.2015 Praeses Baracus Obama a congressu auctoritatem belli, quod contra IS geritur, amplificandi petivit.
12.02.2015 Dijsselbloem colloquia de Graecorum debitis Bruxellis per septem horas habita constructiva sed sine effectu fuisse dixit
12.02.2015 Amplexus dextrarum inter Putin et Poroshenko brevis erat, sed colloquia totam noctem processerunt
11.02.2015 Minscii pervesperi specula declarationem de controversiis dirimendis fieri posse affulsit
11.02.2015 XXIX fugitivis septimana ineunte in mari medio frigore confectis hodie CCC migrantes Libya tribus cumbis inflabilibus relicta desiderantur
11.02.2015 Publicis memorialibus Germania pristino praesidi Ricardo a Weizsaecker, qui XCIV annos natus mortuus est, Berolini valedicit
11.02.2015 Europaei administri a rebus nummariis in conventu extraordinario consultant, quomodo, quod ad Graecorum postulationes attineat, agere velint
11.02.2015 Denisius Puschilin, prorussicorum in Ucraina orator, ad colloquia Minscii habenda nondum tempus esse dixit.
11.02.2015 Pervesperi Alexis Tsipras heri suffragio in parlamento facto fidem delegatorum obtinuit.
11.02.2015 In Australica urbe Fairfield duo viri, XXIV et XXVI annorum, in vincula sunt data, quod facinora terroristica paravisse suspiciuntur.
11.02.2015 Ante hodierna Minscina colloquia Obama monuit praesidem Putin, ne maius pretium solveret, nisi ab aggressionibus in Ucraina absisteret.
10.02.2015 Unitae phylarchiae Arabicae impetus aerios ab internationali coalitione contra IS exactos, a quibus anno praeterito destiterant, receperunt
10.02.2015 Aedium Albarum locutor Kaylam Mueller, Americanam opitulatricem subsiduariam, obsidem ab IS in Syria retentam, mortuam esse confirmavit
10.02.2015 Cancellaria Merkel in Canada primarium Harper conveniens de libera commutatione mercium et de Russorum in Ucraina actionibus colloquitur
10.02.2015 Hoc tempore, siquis interrogatus responsionem difficilem esse atque a diversis implicationibus pendere dicit, iam rerum peritus esse putatur
10.02.2015 Anwar Ibrahim, oppositionis politicae in Malaesia dux, ob crimen homosexualis copulationis vinculis quinque annorum multatus est
10.02.2015 Dominicus Strauss-Kahn crimen lenocinii per vim praebiti, cuius accusatus est, repellit
10.02.2015 Regimen Britannicum Grexitum timet et sibi praecavet
10.02.2015 Baracus Obama in conventu diurnariis edocendis cum Angela Merkel habito nondum, num arma Ucrainae suppeditaturus esset, pro certo habuit
10.02.2015 Philippus Hammond, administer ab exteris, Britannos arma letalia Ucrainae suppeditare non in animis habere dixit
10.02.2015 Prorussici rebelles se in Ucraina urbem Debaltseve nomine circumvenisse dicunt, quod copiae Ciovienses negant
09.02.2015 In boreali Cameronia islamistae Nigeriani, qui ad catervam Boko Haram pertinere suspiciuntur, laophorium cum XX epibatis abduxerunt
09.02.2015 In Afghanistania pristinus quidam praefectus Talibanorum, qui nuperrime IS-militantibus fidem iuraverat, aeroplano automatico periit
09.02.2015 HSBC, magna argentaria Helvetica, in annos opulentos multos eius muniis utentes, ut suas civitates tributis fraudarent, iuvabat
09.02.2015 Etiam huius anni mense Ianuario numerus eorum, qui in Germania asylum petunt, auctus est; plerique e Syria, Kosovia, Serbia veneruntä
09.02.2015 Unio Europaea, ne colloquia Minscina impediret, amplificationem sanctionum Russiae impositarum in posterum reiecit.
09.02.2015 Operistitium monitorium in aeriportis Hamaburgi, Stutgardiae, Hannoverae expeditioni epibatarum officit et obstat
09.02.2015 Mille quingenti milites Russici hac hebdomade vergente graviter armati fines in Ucrainam Orientalem transisse dicuntur
09.02.2015 Antonius Abbot, Australiae administer primarius, suffragium confidentiae in suis partibus de principatu factum vincere potuit
09.02.2015 Cancellaria Merkel in Aedibus Albis versans suas rationes politicas ad Ucrainam pertinentes cum praeside Americano coniungere dat operam
09.02.2015 Quaestio, num Ucrainae arma subministrentur, inter socios transatlanticos discordiam conflare videtur.
09.02.2015 Iordani se gihadistis Islamici Status, cum ex Iovis die LVI stationes militares petentes delevissent, magnam cladem attulisse nuntiant
09.02.2015 Cum in urbe Kairo plures spectatores sine tesseris in stadium pedifollicum invaderent, tumultu facto viginti duo homines vitam amiserunt
09.02.2015 Pedipilarii Litoris Eburnei manum pedifollicam Ghanae vincentes Africanam Cupam Nationum reportaverunt
08.02.2015 Alexis Tsipras hodie Athenis suarum partium programma gubernatorium praesentat
08.02.2015 In Slovacia referendum, quo coniugia homosexualia severius vetarentur, repulsam accepit, quod non satis multi civium participaverunt
08.02.2015 Hollande, Merkel, Poroshenko, Putin hodie (VIII Febr.) deliberationem telefonicam de rebus in Ucraina componendis ordinandisque habebunt
08.02.2015 In Monacensi securitatis congressione discidia inter Russiam et occidentem inveterata oratione a Sergio Lavrov habita distincte elucent
07.02.2015 In Nigeria electiones praesidales securitatis publicae causa sex septimanis in XXVIII Mart. reiectae sunt.
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /linea/lc201502.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39