Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Aprilis a. MMXV

2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w39

30.04.2015 Abe Shinzo, primarius Iaponicus, hoc tempore in Foederatis Civitatibus Americae versatur, ut de pactione ad commercium transpacificum pertinente colloquatur. Eodem tempore inter eundem et Baracum Obama de novis regulis in cooperatione defensoria convenit. Abe Shinzo Vasingtoniae monumentum belli mundanii visitavit atque in oratione ad congressum habita se partium, quas Iaponia secundo bello mundano egisset, maximopere paenitere dixit: se militibus Americanis, qui isto bello cecicissent, summam observantiam et aeternam misericordiam offere; Iaponiam etiam infortuniorum in Asia exhibitorum commeminisse.
Der japanische Ministerpräsident Shinzo Abe weilt zur Zeit in den USA, um ein transpazifisches Handelsabkommen zu verhandeln. Gleichzeitig einigte er sich mit Barack Obama über neue Richtlinien für die Zusammenarbeit in der Verteidigung. Shinzo Abe besuchte in Washington das Weltkriegsdenkmal und sagte in einer Rede vor dem Kongress, er bedauere zutiefst die Rolle, die Japan im Zweiten Weltkrieg gespielt habe. Er biete den amerikanischen Soldaten, die in diesem Krieg gefallen seien seinen tiefen Respekt und sein ewiges Beileid an. Japan sei sich auch des Leides bewusst, das es in Asien verübt habe.
29.04.2015 Quod diebus et Lunae et Martis prope Helsingiam ignotae submarinae activitates animadvertebantur, Finnicae copiae marinae pyrobola aquatilia in mare immerserunt, quae non delendo sed monendo prodessent. Iam mense Octobri Sueci ignotum navigium subaquaneum frustra persecuti erant.
Weil sowohl am Montag als auch am Dienstag nahe Helsinki unterseeische Aktivitäten bemerkt wurden, hat die finnische Marine Wasserbomben im Meer versenkt, die nicht der Zerstörung, sondern der Warnung dienten. Schon im Oktober hatten die Schweden ohne Erfolg ein unbekanntes U-Boot verfolgt.
29.04.2015 Televisifica statio emissoria Al-Arabiya nomine navem onerariam Americanam a copiis marinis Iranorum in Freto Hormuz interceptam atque in Iranicum portum abstractam esse nuntiavit. Quod Americanorum officiales publici denegabant: navem sub insigni Insularum Marsaliensium esse vectam neque quemquam Americanum in navi fuisse.
Der Fernsehsender Al-Arabiya meldete, ein amerikanisches Frachtschiff sei in der Straße von Hormuz von der iranischen Marine aufgebracht und in einen iranischen Hafen geschleppt worden. Dies haben offizielle amerikanische Regierungsvertreter dementiert: das Schiff sei unter der Flagge der Marshall-Inseln gefahren und es sei kein Amerikaner an Bord gewesen.
29.04.2015 Numerus eorum, qui motu terrae Nepalensi vitam amiserunt, quinque milia transgressus est. Sed ne permagna accessio etiam fiat, timendum est.
Die Zahl der Opfer, die das Erdbeben in Neapel forderte, ist über 5000 gestiegen. Aber es steht zu befürchten, dass sie noch erheblich ansteigt.
28.04.2015 Graecus primarius Alexis Tsipras se suo administro ab negotiis nummariis totum confidere verbis quidem affirmavit, sed Euclidem Tsakalotos, vicarium administrum ab exteris adiutorem in colloquiis cum Europaeis habendis eius lateri adiungens re vera eum degradavit.
Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras sprach seinem Finanzminister verbal sein volles Vertrauen aus. Indem er ihm aber den stellvertretenden Außenminister Euclid Tsakalotos für die Verhandlungen mit den Europäern zur Seite stellte, hat er ihn faktisch degradiert.
28.04.2015 Numerus eorum, qui calamitoso motu terrae Nepalensi vitam amiserunt, quattuor milia transgressus est. Plus sex milia hominum laedebantur.
Die Zahl der Opfer des katastrophalen Erdbebens in Nepal hat die 4000 überschritten. Mehr als 6000 Menschen wurden verletzt.
27.04.2015 Quomodo Ioannes Varoufakis Veneris die Rigae, quo administri ab nummariis negotiis Europaei convenerant, se gessit, etiam ipsa in Graecia vehementer reprehenditur. Tο Bήμα diurnum deprehendit eum denuo impraemeditatum apparuisse magnamque partem a ceteris seiunctum fuisse. Lusor ibi a collegis aspersus est, voluptarius consectator et consumptor temporis. Ipse se infestos animorum affectus sensisse dicit. Nemo in eius demissione miratus sit. Sed gratia et favor eius sinistrae partis damnum nondum accepit. Attamen percontatio civium demonstravit Graecos maximam partem (72 %) Graeciae in zona euronis remanendum esse censere.
Wie Iannis Varoufakis sich am Freitag in Riga, wo sich die europäischen Finanzminister getroffen hatten, verhalten hat, wird selbst in Griechenland heftig getadelt. Die Tageszeitung To Vima nemerkt, dass er erneut unvorbereitet erschienen sei und weitgehend von den anderen isoliert war. Von seinen Amtskollegen wurde er als Spieler tituliert, als Dilettant und Zeitvergeuder. Er selbst sagt, er habe eine feindselige Stimmung zu spüren bekommen. Niemand würde sich wohl über seine Entlassung wundern.Aber Ansehen und Beliebtheit seiner linken Partei haben noch keinen Schaden genommen. Gleichwohl hat eine Umfrage gezeigt, dass die Griechen zum größten Teil (72%) einen Verbleib Griechenlands in der Eurozone befürworten.
26.04.2015 Saturni die tempore meridiano terra in Nepalia inter caput Kathmandu et Pokhara urbem vel vehementissime ex octoginta annis mota est. Terraemotus magnitudinis 7.8 ad mille ducentos homines perdidit. Extremae concussiones etiam in India, in Bangladesa, in Tibeto sentiebantur. Multae civitates auxilium vel promittebant vel offerebant vel iam miserunt.
Am Samstag gab es um die Mittagszeit in Nepal zwischen der Hauptstadt Kathmandu und der Stadt Pokhara das heftigste Erdbeben seit 80 Jahren. Das Beben der Stärke 7,8 kostete bis zu 1200 Menschen das Leben. Die fernsten Erschütterungen waren noch in Indien, Bangladesch und Tibet zu spüren.Viele Staaten haben Hilfe versprochen, angeboten oder schon geleistet.
25.04.2015 "Lupi noctuabundi", paramilitaris Russicus grex autobirotariorum, qui Moscovia Berolinum vehentes iter Copiarum Rubrarum bellum mundanum secundum septuaginta annis ante vincentium notare volunt, a Polonis istam actionem provocationem iudicantibus, ne suam terram transgrediantur, prohiberi dicuntur.
Die “Nachtwölfe”, eine paramilitärische russische Motorradgang, die auf einer Fahrt von Moskau nach Berlin den Weg der Roten Armee, die vor 70 Jahren im zweiten Weltkrieg siegreich war, nachzeichnen wollen, sollen von den Polen, die diese Aktion als Provokation werten, daran gehindert werden, ihr Land zu durchqueren.
25.04.2015 In Armenia et toto in mundo centenaria memorialia stragis quindecies centenorum milium Armeniorum ab Ottomanis ex anno MCMXV perpetratae exhibebantur. In Armeniae capite inter alios etiam Russicus praeses Vladimirus Putin et Francogallicus Franciscus Hollande aderant. Tayyip Erdoğan, Turcicus praeses, quamvis et magnum numerum mortuorum et verbum genocidii relidat, Armeniis suum dolorem declaravit.
In Armenien und in der ganzen Welt wurden 100-Jahrfeiern zum Massaker, das die Ottomanen an 1,5 Millionen Armeniern seit 1915 begingen, abgehalten. In der armenischen Hauptstadt waren unter anderen auch der russische Präsident Vladimir Putin und der französische Francois Hollande anwesend. Obwohl der türkische Präsident Tayyip Erdoğan sowohl die große Zahl von Toten als auch die Bezeichnung “Völkermord” zurückweist, sprach er den Armeniern sein Beileid aus.
24.04.2015 Gubernatores Foederatarum civitatum Americae se mense Ianuario antiterroristica operatione prope Afganorum fines et Pacistanorum exacto Americanum Warren Weinstein nomine et Italianum Ioannem Lo Porto, cum aedificium ad Al Quaedam pertinens, quo duo obsides se insciente continerentur, aeroplano automatario aggrederentur, per imprudentiam interfecisse confessi sunt. Praeses Baracus Obama responsabilitatem in se recipiens se rerum gestarum maximopere paenitere dixit: nulla esse verba, quibus mors duorum obsidum excusari posset.
Die amerikanische Regierung hat eingestanden, im Januar, im Rahmen einer antiterroristischen Operation im Grenzgebiet von Afghanistan und Pakistan den Amerikaner Warren Weinstein und den Italiener Giovanni Lo Porto, als man ein Haus, das der Al Quaida gehörte, in dem die beiden, ohne dass man es wusste, als Geiseln festgehalten wurden, mit einer Drohne angriff,versehentlich getötet zu haben. Präsident Parack Obama hat die Verantwortung übernommen und wissen lassen, dass er das Geschehen zu tiefst bedauere: es gebe keine Worte mit denen man den Tod der beiden Geiseln wiedergutmachen könne.
23.04.2015 Americani Russos, quod copias aerias in Ucraina Oriente emunientes et milites Ucrainicos exercentes indutiarum Minscinarum fidem rumpant, obiurgant.
23.04.2015 Die Iovis repraesentantes Unionis Europae summi gradus Bruxellas convenient, ut de frequentia fugitivorum ex Africa in Europam affluentium minuenda consultent. Terrae australes, scilicet Graecia, Italia, Hispania, communiter reliquas commovere conabuntur, ut ad istud problema solvendum plus operae et sumptus attribuant.
23.04.2015 Francogalliae publica custodia Sid Ahmed Ghlam, Algerinum quendam viginti quattuor annorum, prehendit, qui impetum tromocraticum in unam aut alteram ecclesiam intendisse dicitur.
22.04.2015 Saudiani post unum mensem, quo in Iemenia ictus aerios in stationes Huithorum rebellium facesserunt, se, quod militariter voluissent, consecutos actiones pyrobolicas, quas adhuc peregissent, missuros esse televisifice annuntiaverunt. Novae operationi, quae tromocratiam supprimere pergens ad Iemeniam restituendam intenderet, nomen "Spes Restitutoria" inditum esse.
21.04.2015 Foederatae civitates Americae navem aeroplanigeram, Theodorum Roosevelt nomine, in sinum Adenicum mittentes suam praesentiam in ea regione, quod tales aeroplanigae numquam sine comitatu operantur, aliquantum frequentaverunt. Americanos novem naves Iranicas, quae ne ibi navigantes rebellibus Houthorum arma suppeditent timetur, observare ac custodia tenere, a vero non abhorreat.
20.04.2015 Nundius tertius morbus novi et ignoti generis in Nigeria exstitisse nuntiabatur, quo duodeviginti homines medio mense Aprili perissent. Nunc Gregorius Haertl, qui est locutor organizationis valetudini provehendae mundanae, hoc tempore pobabilissimam hypothesin esse pipiavit mortem neque viris neque bacteriis, sed herbicidiis contractam esse.
20.04.2015 Postquam tantummodo duodetriginta ex septingentis Africanis fugitivis, qui per mare internum nauculantes ad Italiam appellere volebant, servati sunt, Mattheus Renzi, Italicus princeps administer, ut Europaea Unio plus solidaritatis et auxilii praestaret, postulavit.
19.04.2015 In urbe Jalalabad, quae in Afghania orientali non longe a finibus Pacistanicis sita est, insidiator quidam suicidalis pyrobolum ante mensam argentariam, ubi multi homines in loco constiterant, displosit. Non minus triginta tres homines occisi sunt, centum vulnerati. Confessor quidam se ictum terroristicum iussu Islamici Status (IS) perpetrasse affirmat. Praeses Ashraf Ghani ignavum et atrox facinus locutus est.
18.04.2015 Ut bellum in Iemenia gestum ad finem adduceretur, Irania Nationibus Unitis consilium, quo quattuor postulationes afferuntur, ad deliberandum proposuit: I. armistitium in vestigio esse perficiendum et omnes actiones e terris externis susceptas finiendas, II. auxilia humanitaria haud cunctanter esse ferenda, III. ad colloquia politica esse revertendum, IV. regimen nationalis unitatis esse formandum.
18.04.2015 In Africa Meridiana indigenae nigritae alienigenis immigrantibus ingravescente atrocitate alluctantur eorumque tabernas quamvis praeside Iacobo Zuma condemnante diripiunt. Multis laboris coacta vacuitate oppressis timor, ne magnus numerus eorum, qui plerumque post annum MCMXCIV, quo praepotentia paucorum albicoloratorum et segregatio nigritarum finem habuit, ex aliis Africanis civitatibus vel ex Asia in austrinas Africae regiones commigrabant, raras operationis occasiones adimerent, summam xenophobiam conflavit. His proximis septimanis non minus quam quinque homines xenophobicis impetibus perierunt.
17.04.2015 Vladimirus Putin decimum tertium in emissione televisifica complurium horarum ad interrogata ex publico collecta respondit et calculator quidam ergasterii furnarii, Kurov nomine, decimum tertium quaesivit, quando tandem Russia eam faciem praestatura esset, quam televisio praeberet. Atque puer quattuor annorum, num praeses fieri posset, etiamsi libenter dormiret, interrogavit. Sed pleraeque quaestionum ad huius temporis crisin oeconomicam et ad Crimaeam attinebant. Euphoria proxime praeteriti anni, cum praeses recuperationem Crimaeae celebraret et milites Russicos implicatos fuisse confiteretur, diffugerat. Etiam quae ad res Ucrainicas spectans protulit, minus grandiloqua erant auditu; Oeconomicam crisin imam vallem iam transgressam esse praeses autumavit.
17.04.2015 Oles Buzyna, diurnarius quidam Ucrainicus quadraginta quinque annorum, qui in suis commentariis interretialibus et in philorussica ephemeride Segodnya nomine rem pristini praesidis Yanucovych defendebat, Cioviae in publico glandibus ex autocineto vehente missis exballistatus est. Qui non est primus, qui novissime sic periit. Praeses Poroshenko, facinus, quod hostibus Ucrainae emolumento esset, revelatum iri portendit.
16.04.2015 Die, quo in Israelia holocausti memoratur, primarius Beniaminus Netanyahu in monumento Yad Vashem quod dicitur orationem habuit, qua pactum, quod inter civitates mundanas et Iraniam de nucleari programmate convenit, acribus verbis arripuit. Iraniam tertio imperio nazisticae Germaniae comparans fines velle propagare, totam regionem sui arbitrii facere, rem publicam Israelianam exstinguere dixit. Pactum, quod Baracus Obama historicam oppurtunitatem securitatis stabiliendae appellavisset, Netanyahu historicum errorem designavit: quae historia praeteriti saeculi et bellum secundum mundanum docuissent, nondum ab omnibus intellecta esse neque in interiora redacta.
15.04.2015 Iam Lunae die quattuor Russiae, Ucrainae, Francogalliae, Germaniae administri a rebus externis Berolini de condicionibus rerum in Ucraina ingravescentibus collocuti utramque partem, ut armistitium servaret et gravia arma reducere pergeret, evocaverant. Uno die post conventus societatis G7, cui Germania nunc quidem praesidet, Lubeciae initium cepit. Deliberandum erit imprimis de rebus Ucrainicis et de pacto, quod ad nucleare programma pertinens cum Irania factum est.
14.04.2015 Guntherus Grass, ille Germanicus auctor novellisticus et, quod in verbis, ut ipse diebat, numquam acquievit, etiam artifex graphicus, annos octoginta septem natus Lubecae mortuus est. Eius notissima fabula novellistica, quae "tympanum lamineum" inscripta est, anno MCMLIX publicata erat. Anno MCMXCIX praemio litteraturae Nobeliano honoratus est. Se iuvenem septendecim annorum nazisticae turmae praesidiali (SS) interfuisse sero in fabula "in cepi detunicando" titulata profanavit. Praeses Ioachimus Gauck opus eius “luculentum speculum nostrae terrae et mansuram partem eius culturalis atque humanae traditionis” dignatus est.
13.04.2015 Quod anonymus quidam insidias pyrobolisticas minitatus esset, aeroplanum Germanicae societatis Germanwings ab aeroportu Coloniensi Bonnensi Mediolanum versus avolare non potuit. Centum triginta duo insessores aeroplanum incolumes reliquerunt. Postquam canes sagaces materiam displodentem non invenerunt, custodes foederales et aeroplanum et epibatas perquisivere. Vectores aliquot horas morati alio aeroplano (viginti quibuscumque de causis recusantibus) iter pergere potuerunt.
13.04.2015 Pontifex Franciscus die Solis Romae missam Armenico ritu celebrans, qua Armenicum monachum et theologum Gregorium de Narek magistrum ecclesiae catholicae magnificaret, stragem quindecies centenorum milium Armeniorum ab Ottomanis ex anno MCMXV perpetratam primum vicesimi saeculi genocidium nominavit. Commonefecit etiam genocidia a nazistis et Stalinistis commissa, quaeque in Cambosia, Ruanda, Burundia, Bosnia facta sunt. Turcia autem, quae et rem genocidium fuisse infitiatur et numero mortuorum repugnat, in vestigio indignata suum legatum statalem e civitate Vaticana redire iussit.
12.04.2015 Quod Veneris die praeses Americanus et Cubanus manus invicem amplexi sunt, gestus historicae dimensionis intellegitur. Etiam quae postridie dicta sunt, reconciliationem spectant: Obama cardinem rerum loquitur et: "Quod praeses", inquit, "Castro atque ego duo hodie hic sumus, est occasio historica." Attamen quasdam controversias remansuras esse ab utraque parte non dissimulatur. Castro Foederatas Civitates, si Cubae obsidionem oeconomicam reicerent, recte acturas fuisse dicit et praesidem Obama virum bonum nominat.
11.04.2015 Triginta quinque nationes in septimo Americano conventu culminato in Panama exhibito intererunt. Sed omnium fere nihil interesse videtur nisi, quomodo Baracus Obama, praeses Americanus, et Radulphus Castro, praeses Cubanus, alter cum altero acturus sit, quam diu manus prensaturi, num praesides post periodum glacialem quinquaginta annorum sermonem duo habituri sint. Sed fieri potest, ut nubes ex relationibus inter Venetiolam et Foederatas civitates Americae collectae serenitatem Cubanam contristent.
11.04.2015 Hilariam Clinton, pristinam Foederatarum Civitatum Americae secretariam statalem et praesidis Gulielmi Clinton uxorem, sexaginta septem annos natam, proximo die Solis se iterum praesidentatum petere annuntiaturam esse satis apparere videtur: neque ante ovantem fautorum catervam neque in loco historicae gravitatis, sed enucleatim in area interretiali pipiantem.
10.04.2015 Ayatollah Ali Khamenei, Iraniae summus dux, Iraniam pactionem praecursoriam, quae septimana proxime praeterita Lausannae de suo nucleari programmate facta esset, non ratam esse facturam, nisi sanctiones suae oeconomiae impositae omnes et ex primo subscriptionis die eximerentur. Etiam in Foederatis Civitatibus quidam disceptatores adamantini rigoris pactum pervertere conantur.
10.04.2015 Computatrorum invasoribus, qui se missu Islamici Status egisse confitentur, ut Francogallicam stationem emissoriam televisificam TV5Monde nomine plane destruerent, contigit. Eiusmodi insidias iam saepius paratas esse sed numquam adhuc tam artificiose atque efficaciter artis periti dicunt.
10.04.2015 Christina Lagarde, quae Internationali Aerario Monetario (IWF) praesidet, periculum indicat, ne nova et gravis crisis nummaria mundana fieri possit. Causas esse usuras constanter levissimas vel negativas ac nimiae varietates pretii monetarii. Praeterea rerum oeconomicarum incrementum, imprimis terrarum oeconomice nondum adultarum atque in ipso limine stantium, nimis esse exiguum. In maiora discrimina et Russiam et Brasiliam et nonnullas proximi Orientis regiones vocatas esse protulit.
09.04.2015 Duo Canadensia aeroplana militaria in Syria prope Raqqam urbem stationem militarem ad Islamicum Statum pertinentem agressa sunt. Canada est praeter Foederatas Civitates Americae unica Natonis civitas, quae antiislamisticam coalitionem participat. Similes actiones adhuc etiam Baharina, Arabia Saudiana, Iordania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio susceperant.
09.04.2015 Militantes Islamici Status plus quam ducentos captivos Yazidicae religionis liberaverunt, inter eos etiam quadraginta pueros. Plerique tantopere confecti sunt, ut vix suae mentis sint.
09.04.2015 Vladimirus Putin et Alexis Tsipras Moscoviae colloquia habentes omnia, quibus singulae civitates Unionis Eurpaeae offendi potuissent, diligenter devitabant. Putin praeses primarium Graecum pecuniam mutuam non petivisse neque Russiam civitates Europaeas cuneo illiso diducere velle primo loco posuit. Credita nisi ad magna communia opera efficienda non datum iri. Cum Putin Graecis praeter futura nihil promiserit, Tsipras inanis Athenas reversurus esse videtur.
09.04.2015 Dzhokhar Tsarnaev, qui anno MMXIII Bostoniae insidias in eos, qui cursui Marathonio intererant, una cum fratre parans tres homines interfecerat et CCLX vulneraverat, nunc a duodecim arbitris omnium triginta criminum, in quibus accusabatur, condemnatus est. Facile fieri potest, ut supplicium in eum constituatur.
08.04.2015 Quamquam Alexis Tsipras, Graecus primarius, sibi a Russis pecuniam mutuam datum iri sperare vix potest, Moscoviam profectus est. Quid sibi vult? Utrum stomachosis consociis Europaeis ante oculos ponere sibi esse optionem? An animos Graecorum electorum paulatim indignantium compellere? An Russis fruges Graeca terra editas et sanctionibus repressas sua comitate et benignitate condire? Nescio an paululum ex omnibus tribus. Et Putin, quid is sibi vult? Ei perquam sit iucundum scitu esse quendam media in Europa, qui secum consentiat. Tsipras sanctiones Europaeas iam in antecessum viam, quae nusquam duceret, nominaverat. Etiam alteram scaenam minacem Graeci construunt, cum pensiones damnorum, quas ex secundo bello mundano a Germanis repetunt, numeris signant. Quidquid id est, timeo Danais et res repetentibus.
07.04.2015 Copiae aeriae Kenienses loca in Somalia sita, quibus militantes gregis al-Shabab stationibus militaribus utuntur, pyrobolis verberaverunt. Praeses Uhuru Kenyatta decursione tromocratica Garissae nuper in universitatem studiorum facta, qua CXLVIII homines perierant, se quam severissime responsurum esse voverat. Cum copiarum locutor duas stationes eversas esse diceret, testis quidam oculatus tres quidem paganos interfectos esse testatus est, sed in regionibus pyrobolis quassis militantes tromocraticios nullos se continuisse.
07.04.2015 In vico Yarmouk, qui in austrinis Damasci urbis situs antea CL milibus Palaestinensium profugorum refugium praebuerat, nunc XVIII milia Palaestinensium condicionibus tam iniquis vitam sustentant, quae non iam "inhumanae" vocari possint. Maxima eius vici pars a militantibus Islamici Status (IS) occupata et solo tenus deiecta insuper pyrobolis doliaribus a Syriaco regimine deiectis verberatur. Qui vicus IS-militantibus tabula desultoria ad Damascum ipsam occupandam esse videtur. Cibaria, aqua, medicamenta incolis desunt. Organizationibus auxiliariis ut maxime necessariis provideant, accessus non patet.
07.04.2015 Ergasterium chemicum, quod in australiorientalibus Sinis in urbe Zhangzhou materiam facilem ad exardendam (paraxylenen nomine) producit, Lunae die vesperi diruptione facta flammis comprehensum est. Non pauciores quam quattuordecim homines vulnerati sunt. Etiam in regione portuensi Brasilianae urbis Hagiopolis (Santos) nonnulla immisoria liquoribus propulsoriis recipiendis ex Iovis die incendio flagrant. Centum circiter siphonarii adhuc frustra dant operam, ut flammae restinquantur.
06.04.2015 In Iemenia pugnae in multa varietate versantur: postquam Saudiana coalitio Houthos ex urbe Adeno aliquamdiu reppulit, nunc fortuna se ad eosdem reclinat. Variae sententiae etiam reliquam communitatem mundanam distinent: dum occidentales civitates aerios Saudianorum ictus convenienter cum iure gentium fieri aestumant, Russi consilium securitatis Nationum Unitarum humanitarium ignistitium constituere iusserunt. Res in sessione extraordinario iam deliberata in hanc septimanam dilata est. Interea Saudiani organizationi Crucis Rubrae, ut adiumenta Sanaam in Iemeniam subveheret, concesserunt.
06.04.2015 Num Graecis ruinae aerarii impendeant, hac hebdomade clarius illucescere poterit. communicationes mediorum regimini diversa dicunt: Illae Graeciam hoc die Iovis illiquidam fore regimen obnuntiavisse proferunt, qualia se dixisse regimen denegat. Administer Varoufakis, ut hesterno die Solis cum Christina Lagarde, quae Aerario Monetario Internationali (IWF) praesidet, deliberaret, Vasingtoniam se contulerat. In calce huius sermonis Varoufakis Graeciam, ut omnia debita omnibus creditoribus renumeraret, ad infinitum intenturam, promisisse dicitur.
05.04.2015 [1] una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. [2] cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: "tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum." [3] exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. [4] currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum, [5] et cum se inclinasset, videt posita linteamina non tamen introivit. [6] venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum [7] et videt linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. [8] tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. [9] nondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. [10] abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. (Joh.20,1-10)
05.04.2015 [1] Τῇ δὲ μιᾷ τῶν σαββάτων Μαρία ἡ Μαγδαληνὴ ἔρχεται πρωὶ σκοτίας ἔτι οὔσης εἰς τὸ μνημεῖον, καὶ βλέπει τὸν λίθον ἠρμένον ἐκ τοῦ μνημείου. [2] τρέχει οὖν καὶ ἔρχεται πρὸς Σίμωνα Πέτρον καὶ πρὸς τὸν ἄλλον μαθητήν, ὃν ἐφίλει ὁ Ἰησοῦς, καὶ λέγει αὐτοῖς· Ἦραν τὸν κύριον ἐκ τοῦ μνημείου, καὶ οὐκ οἴδαμεν, ποῦ ἔθηκαν αὐτόν. [3] Ἐξῆλθεν οὖν ὁ Πέτρος καὶ ὁ ἄλλος μαθητής, καὶ ἤρχοντο εἰς τὸ μνημεῖον. [4] ἔτρεχον δὲ οἱ δύο ὁμοῦ, καὶ ὁ ἄλλος μαθητὴς προέδραμεν τάχειον τοῦ Πέτρου καὶ ἦλθεν πρῶτος εἰς τὸ μνημεῖον, [5] καὶ παρακύψας βλέπει κείμενα τὰ ὀθόνια, οὐ μέντοι εἰσῆλθεν. [6] ἔρχεται οὖν καὶ Σίμων Πέτρος ἀκολουθῶν αὐτῷ, καὶ εἰσῆλθεν εἰς τὸ μνημεῖον· [7] καὶ θεωρεῖ τὰ ὀθόνια κείμενα, καὶ τὸ σουδάριον, ὃ ἦν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ, οὐ μετὰ τῶν ὀθονίων κείμενον ἀλλὰ χωρὶς ἐντετυλιγμένον εἰς ἕνα τόπον. [8] Τότε οὖν εἰσῆλθεν καὶ ὁ ἄλλος μαθητὴς ὁ ἐλθὼν πρῶτος εἰς τὸ μνημεῖον, καὶ εἶδεν καὶ ἐπίστευσεν. [9] οὐδέπω γὰρ ᾔδεισαν τὴν γραφήν, ὅτι δεῖ αὐτὸν ἐκ νεκρῶν ἀναστῆναι. [10] Ἀπῆλθον οὖν πάλιν πρὸς αὑτοὺς οἱ μαθηταί. (Joh.20,1-10)
04.04.2015 Multis insperantibus etiam altera capsa nigra, quae data volatus exaravit, in Alpibus Francogallicis eo loco, ubi aeroplanum Germanicum devolutum erat, reperta est. Eius data congubernatorem, ut aeroplanum praeceps devolaret, non modo effecisse, sed id devolans etiam acceleravisse confirmant.
04.04.2015 Pactum nucleare Iranicum et praeses Hassan Rouhani, cuius auctoritate administer a rebus externis, Mohammad Javad Zarif, Lausannae pactum transegerat, ab Iranico populo celebrantur. Homines sanctionibus sublatis meliores condiciones oeconomicas sperant. Sed sunt etiam quidam conservativi auctoritate valentes, qui Iraniam equum stratum fragosa habena commutavisse dicant. Rouhani se in pacto adhuc ad tempus proposito et mense Iunio vergente definitive constituendo permansurum vovit, siquidem etiam potestates mundanae idem facerent. Adversarii pactionum acerrimi fortasse republicani Americani erunt, qui eas non modo renegandas, sed etiam duriores sanctiones imponendas esse censent.
04.04.2015 Tatari Crimenses, ex quo Russi Crimaeam paeninsulam mense Martio superioris anni adiunxerunt, a re publica sibi remoti esse videntur. Quare Turcae, quibus multa cum Tataris communia sunt, commissionem ab iuribus hominum in Crimaeam delegare cogitant, quae, num talia iura violentur, recognoscat.
03.04.2015 Lausannae inter disceptatores de rebus angularibus, quae ad nucleare Iraniae programma spectant, convenit: Irania copiam uranii, cuius vis augeatur, in probabilem modum reducet idque ab organzatione Internationali ab energia atomica (IAEA) perspici ac custodia contineri patietur. Sanctiones oeconomicae Iranis impositae sedabuntur, sed statim redintegrari possunt, nisi Irania pacta servabit. Multa adhuc praeterita sunt. Et Israelis primarius Beniaminus Netanyahu, qui de nocte cum praeside Obama telefonice colloquebatur, et repraesentantes quidam congressus Americani vehementer indignati sunt.
03.04.2015 Houthi-rebelles Adeni in Iemenia, palatium, quo praeses Abdrabbuh Mansour Hadi, antequam in Saudianam Arabiam confugit, se receperat, vehiculis cataphractis aggredientes ceperunt, quod Saudiani ictibus aeriis prohibere conati essent.
03.04.2015 Russica navis piscatoria Dalniy Vostok nomine prope Kamchatka paeninsulam intra quindecim minutas undis demersa est, fortasse quod glaciatae moli collisa est: LIV nautae frigidis fluctibus submersi; LXIII servati, ex quibus nonnulli hypothermia laborant; XV desiderantur.
03.04.2015 Quattuor Islamistici militantes gregis al-Shabab personati et colobiis suicidalibus induti e Somalia venientes in Kenia boreali-orientali studiorum universitatem in urbe Garissa sitam obrepsere et in studiosorum convictus sedem invadentes alumnos imprimis christianae fidei, multos dormientes necaverunt, alios obsides ceperunt: CXLVII homines necati, LXXIX vulnerati, DLXXXVII dimoti. Etiam quattuor insidiatores necati sunt.
02.04.2015 Houthorum rebelles una cum copiis pristino praesidi Ali Abdullah Saleh benevolis, quamquam coalitio Saudiana ictibus aeriis in eos animadvertit, urbem Adenum in medium penetrantes militesque fugitivo praesidi Abdrabbuh Mansour Hadi fidos debellantes suae dicionis facere conantur. Multi mortui in viis iacere dicuntur.
02.04.2015 Deliberationes Lausannae cum Iranis habitae uno die prolongatae sunt. Sicut semper et hodie: disceptatores se progressos esse dicunt, neque tamen ad finem perveniunt.
02.04.2015 Ductus militaris Iraquianus Tagritum, de qua urbe per menses pugnatum est, recuperatum ibique commune sepulcrum, ubi imprimis Iraquiani milites infossi essent, inventum esse enuntiat. In altera acie gihadistae prosperius egerunt: primum Damascum invadentes castra fugitivorum Palaestinensium et Syriacorum ceperunt. Etiam Syriae fines occidentales in sua potestate et custodia habere dicuntur.
01.04.2015 Tempestas foeda, Niclas nominata, heri celeritate ducentorum fere chiliometrorum horalium Germaniam radens multa damna effecit. Commeatus et autoraedarius et ferriviarius crebro impeditus aut interruptus erat. Tres homines, duo arbore eradicata, unus muro corruente, perierunt.
01.04.2015 Heri epistulae electronicae notuerunt, quibus Andreas Lubitz, quo congubernatore aeroplanum cum CL epibatis in Alpibus in praeceps ierat, anno MMIX suae societatis aeronauticos praeceptores se antea gravi animi abiectione laborasse certiores fecerat.
01.04.2015 Constantinopoli duo extremistae vetiti gregis cuiusdam sinistri actorem publicum causae iuvenis Berkin Elvan se accommodantem obsidis vice ceperunt. Berkin Elvan aestate anni MMXIII tumultibus violentis Constantinopoli ortis capsula gasi lacrimogeni plena ictus mortem obierat. Post diutinas disceptationes biocolyti publici duos perpetratores glandibus perfoderunt. Actor publicus graviter vulneratus est.
01.04.2015 In Nigeria pristinus dux exercitus et praefectus factionis oppositae, Muhammadu Buhari, electiones praesidales vicit. Goodluck Jonathan, qui adhuc praesidentatu fungebatur, cladem electoriam admisisse atque aemulo victoriam gratulatus esse nuntiatur.
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /linea/lc201504.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39