Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Iunius a. MMXV

2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w36

30.06.2015 Postquam colloquia inter Graecum regimen et Europaeas institutiones suum finem habent, politici orationibus "ad suos populos" habitis sua consilia et facta propalare atque excusare et repraesentantes alterius partis praestigiarum insimulare coguntur. Ioannes-Claudius Juncker se a Graecis collocutoribus destitutum et frustratum esse confitetur. Cancellaria Merkel eiusque vicegerens Sigmarius Gabriel solidaritatem Europaeam non viam unius directionis esse, sed vicariotate egere monent. Et Juncker et duo Berolinenses, quamvis negarent, animos Graecorum psephisma initurorum ad proeuropaeam sententiam commovere conantur. Tsipras Graecos pecuniam, quae IWF deberi coepta est (1.6 milliarda Eurones), non soluturos esse televisifice dixit, nisi creditores internationales se suffocare desierint. Varoufakis se Argentoratum in ius ambulaturum minatus est, si Graecia ex unione monetaria excluderetur.
Nachdem die Verhandlungen zwische der griechischen Regierung und den europäischen Institutionen ihr Ende gefunden haben, sehen sich die Politiker genötigt, in Reden "an ihr Volk" ihr Planen und Handeln offenzulegen und zu rechtfertigen und der Gegenseite Taschenspielereien zu unterstellen. Jean-Claude Juncker bekennt, von den Verhandlungsführern der Gegenseite getäuscht und enttäuscht zu sein. Kanzlerin Merkel und ihr Vize Sigmar Gabriel erinnern daran, dass Solidarität keine Einbahnstraße sei, sondern der Gegenseitigkeit bedürfe. Sowohl Juncker als auch die beiden Berliner versuchen, mögen sie es noch so sehr in Abrede stellen, die Griechen, die zur Volksabstimmung gehen, proeuropäische zu beeinflussen. Tsipras sagte im Fernsehen, Griechenland werde seine fällige Schulden an den IWF (1,6 Milliarden Euro), nur bezahlen, wenn die internationalen Gläubiger aufhörten, es zu ersticken. Varoufakis drohte nach Straßburg vors Gericht zu gehen, wenn Griechenland aus der Währungsunion ausgeschlossen werden sollte.
29.06.2015 Postquam Europaea Argentaria Centralis (EZB) ea credita, quae quattuor magnis Graecorum mensis argentariis adhuc, quotiens necesse erat, suppeditare consueverat, non iam augendas esse constituit, regimen Graecum curam custodiamque vivorum in usu versantium instituit: argentariae per hebdomadem sequentem in Graecia usque ad secundam post referendum exhibitum diem non reserabuntur. Magnitudo pecuniae, quam quemque a computu auferre licuerit, limitata erit (sexaginta eurones alterno quoque die). Automata pecuniaria iam hac septimana vergente immoderate frequentata erant. Etiam nummorum mercatus hodierno Lunae die cessabit. Ne oeconomia Graeca astrictiore vivorum usu altius in recessionem incidat, timendem est. Nonnullorum spes non Grexitum, sed Alexitum fore praepropera sit.
Nachdem die EZB die Kredite, die sie den vier großen griechischen Banken im Notfall üblicherweise gewährte, nach oben begrenzt hat, hat die griechische Regierung Kapitalverkehrskontrollen eingeführt: Die Banken werden in Griechenland in der kommenden Woche bis zwei Tage nach dem Referendum geschlossen bleiben. Die Geldmenge, die jeder von seinem Konto abheben darf, wird begrenzt (60 Euro pro Tag). Die Geldautomaten erlebten schon dieses Wochenende einen starken Andrang. Auch die Börse wird am heutigen Montag nicht öffnen. Es steht zu befürchten, dass Griechenland durch die Kapitalverknappung tiefer in die Rezession gerät. Die Hoffnung einiger, dass statt eines Grexit ein Alexit passiere, dürfte voreilig sein.
28.06.2015 Graecus primarius Alexis Tsipras se plebiscitum de approbatione aut recusatione condicionum a commodatoribus institutarum exhibiturum esse necopinato annuntians administros a rebus nummariis zonae Euronis, qui Bruxellas convenerant, tantopere molestavit, ut iidem consultationes cum Graecis praeciderent et auxilia pecuniaria mense Iunio exeunte omissum iri declararent. Jeroen Dijsselbloem, praeses gregis Euronis: "Nobis certum est", inquit, "vim et valorem Euronis defendere." Deinde administri sine Graecis deliberare perrexerunt, quomodo perturbationes nummariae in ceteris Euronem participantibus terris vitari possent. De eadem nocte parlamentum Graecum Athenis de plebiscito exhibendo consultare coepit et approbavit. Bruxellensis quidam absurdum esse dixit Graecos de condicionibus sententiam laturos esse, quae non iam oblatae essent.
Dadurch, dass der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras überraschend ankündigte, eine Volksabstimmung über die Annahme oder Ablehnung der von den Geldgebern vorgesehenen Bedingungen abzuhalten, verärgerte er die in Brüssel versammelten Finanzminister der Eurozone so sehr, dass sie die Verhandlungen mit den Griechen abbrachen und erklärten, die Finanzhilfen würden mit Ende Juni auslaufen. Jeroen Dijsselbloem, der Chef der Eurogruppe, sagte: "Wir sind entschlossen, die Stärke des Euro zu verteidigen." Anschließend setzten die Minister die Beratungen ohne die Griechen darüber fort , wie man in den übrigen Euroländern Störungen im Finanzwesen vermeiden könne. Noch in derselben Nacht begann das griechische Parlament in Athen über die Volksabstimmung zu beraten und billigte sie. Ein Vertreter aus Brüssel meinte, es sei absurd, dass die Griechen über dein Angebot abstimmten, das nicht mehr bestehe.
27.06.2015 Dies ater Veneris praeteriit: Manuballistarii tromocratici, in Tunesica urbe portuensi et turistica, quae Sousse nominatur, in litore inter duo deversoria non minus quam triginta septem homines, interfecerunt, triginta sex vulneraverunt. Pleraeque victimarum sunt alienigenae, quod indigenae litora mense Ramadan maximam partem vitant. Unus ex perpetratoribus ipse deiectus est. Etiam in Francogallia sex mensibus post insidias Lutetiae perpetratas terroristicus insidiator prope Lugdunum impetum in ergasterium gasale fecit atque unum hominem more Islamistici Status decollavit; duos alios vulneravit. Auctor facinoris est Yassine Salhi, vir triginta quinque annorum custodibus publicis notus. Tertiae insidiae in capite Kuvaiti factae sunt: Insidiator quidam suicidalis inter precationes Veneris die faciendas Siiticam meschitam intrans suum balteum displovisum dirupit. Viginti quinque homines interfecti sunt, plus quam ducenti vulnerati. Ceterum in Monte Regio Germaniae pedilustrices Francogallicas ictibus undecim metrorum factis quinque ad quattuor vicerunt.
Das war ein Schwarzer Freitag: Terrorschützen haben in der tunesischen Hafen- und Urlaubsstadt Sousse an der Küste zwischen zwei Hotels mindestens 37 Menschen getötet und 36 verwundet. Die meisten Opfer sind Fremde, weil die Einheimischen den Strand im Ramadan größtenteils meiden.Einer der Täter wurde seinerseits niedergeschossen. Auch in Frankreich führte sechs Monate nach dem Anschlag in Paris ein terroristischer Attentäter bei Lyon einen Anschlag auf eine Gasfabrik aus. Eine Person köpfte er nach der Art des "Islamischen Staates", zwei weitere verletzte er. Den dritten Anschlag gab es in der Stadt Kuwait: Ein Selbstmord-Attentäter betrat während des Freitagsgebetes eine schiitische Moschee und ließ seinen Sprenggürtel explodieren. 25 Personen wurden getötet, mehr als 200 verwundet. Übrigens haben in Montreal die deutschen Fußballspielerinnen die Französischen nach Elfmeterschießen 5:4 besiegt.
26.06.2015 Curdica Peshmerga urbem Kobane in septentrionali Syria prope fines Turcicos sitam ante paucos menses occupatione Islamici Status liberaverat, qua de re mensibus Septembri er Octobri praeteriti anni rettuleramus. Nunc gihadistis urbem repetentibus contigit, ut bombis autoraedariis displosis iterum in urbem invaderent. Praeterea urbem al-Hasakah aggressi sunt. Non minus quam quinquaginta homines perisse dicuntur. Duo impetus vel exonerationi vel ultioni fuerunt. Nam facti sunt, postquam Curdi non longe ab urbe Raqqam, quae caput Islamici chaliphatus existimatur, compendia fecerant.
Die kurdische Peshmerga hatte vor wenigen Monaten die in Nordsyrien nahe der türkischen Grenze gelegene Stadt Kobane befreit, worüber wir in den Monaten September und Oktober des vergangenen Jahres berichtet hatten. Jetzt gelang es den Dschihadisten bei einem erneuten Angriff durch den Einsatz von Autobomben wieder in die Stadt einzudringen. Außerdem griffen sie die Stadt al-Hasakah an. Mindestens fünfzig Personen sollen umgekommen sein. Die beiden Angriffe zielten entweder auf Entlastung oder Vergeltung; denn sie erfolgten, nachdem die Kurden nicht weit von Raqqa, das als Hauptstadt des Islamischen Kalifats angesehen wird, Gewinne erzielt hatten.
25.06.2015 Alexis Tsipras, Graecus administer primarius, internationales praebitores reprehendit, quod sua proposita ad crisin debitorum solvendam adhuc non accepissent. Talia, quod ad alias civitates Euroaeae Unionis attineret, adhuc nondum accidisse. Ceteras civitates aut, ut conveniret, non exoptare aut proposita non ex re, sed ex alio quodam commodo aestumare. Repraesentantibus enim institutionum internationalium profecto non plane persuasum est eius proposita satis idonea esse, ut Graecia consanesceret. Quando erit fabula acta?
Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras kritisiert die internationalen Geldgeber, dass sie seine Vorschläge zur Lösung der Schuldenkrise noch nicht angenommen hätten. So etwas sei bei anderen Staaten der EU bisher noch nicht vorgekommen. Die übrigen Staaten wünschten entweder keine Einigung oder beurteilten die Vorschläge nicht aus der Sache, sondern aus einem anderen Interesse heraus. In der Tat sind die Vertreter der europäischen Institutionen nicht wirklich überzeugt, dass seine Vorschläge ausreichen, Griechenland auf den Weg der Besserung zu bringen. Wann wird das Drama enden?
24.06.2015 Elizabetha II, regina Britannorum, eiusque maritus princeps Philippus, dux Edinburgensis, Martis die vespere Berolinum in Tegel advenerunt. Per tres dies Germaniam visitabunt. Ea est reginae quinta visitatio publica in Germania. Duo hospites in aeroportu a Simon McDonald, Britannico delegato statali, et a cohorte copiarum foederalium beneficiaria viginti uno salutatoriis ictibus ignivomis salutati sunt. Tunc in deversorium Adlon perrexerunt, ubi in regiis thalamis pernoctabunt. Mercurii die regina a praeside foederali Joachimo Gauck in palatio Bellevue accipietur, postea per triginta minutas cancellariam Merkel conveniet. Etiamsi reginae se in res politicas interponere non licet, hac vistatione suis civibus, qui anno proximo suffragia ferent, num Britannia in Unione Europaea remansura sit, suam voluntatem ostentat.
Die britische Königin Elizabeth II. und Prinzgemahl Philip, der Herzog von Edinburg, sind am Dienstag Abend in Berlin-Tegel angekommen. Drei Tage lang werden sie Deutschland besuchen. Dies ist der fünfte Staatsbesuch der Königin in Deutschland.Die beiden Gäste wurden am Flughafen vom britischen Botschafter Simon McDonald und von einem Wachbataillon der Bundeswehr mit 21 Salutschüssen begrüßt. Danach fuhren sie in das Hotel Adlon weiter, wo sie in der Royal Suite übernachten. Am Mittwoch wird die Königin vom Bundespräsidenten Joachim Gauck im Schloss Bellevue empfangen, später wird sie eine halbe Stunde mit Kanzlerin Merkel zusammentreffen. Auch wenn sich die Königin nicht in die Politik einmischen darf, signalisiert sie doch mit diesem Besuch ihren Mitbürgern, die im nächsten Jahr darüber abstimmen werden, ob Großbritannien in der EU verbleibt, wohin sie tendiert.
23.06.2015 Aegyptiacus Ahmed Mansour, notus quidam in Arabiis terris diurnarius stationis televisificae al-Jazeera quinquaginta duos annos natus, die Saturni ex internationali comprehensionis mandato Berolini, cum aeroplano in Quatariam avolare vellet, in custodiam traditus erat. Iurisdictionis magistratibus diiudicandum erat, num in Aegyptum traderetur, ubi anno proxime praeterito absens carcere quindecim annorum multatus erat. Quod eum in Aegypto iniuste accipi vel capitis condemnari negari non posset, Ahmet Mansour multis Aegyptiis exulibus ovantibus e custodia remissus est.
Der Ägypter Ahmed Mansour, ein zweiundfünzigjähriger, in arabischen Ländern bekannter Journalist des Fernsehsenders Al-Jazeera, war am Samstag in Berlin aufgrund eines internationalen Haftbefehls verhaftet worden, als er nach Quatar abfliegen wollte. Die Justizbehörden mussten entscheiden, ob er nach Ägypten ausgeliefert werden solle, wo er ein Jahr zuvor mit fünfzehn Jahren Haft bestraft worden war. Weil man nicht ausschließen konnte, dass er in Ägypten ungerecht behandelt oder sogar mit dem Tod bestraft werden könne, wurde Ahmed Mansour unter dem Jubel vieler Exil-Ägypter wieder freigelassen.
22.06.2015 Rerum publicarum rectores, qui hodie in summo culmine Bruxellis de auxilio pecuniario Graecis praestando deliberabunt, in antecessum nihil nisi inanes voces fundunt, velut "Omina facienda sunt, ut Graecia in zona Euronis remaneat" (Hollande) vel "Ubi voluntas, ibi via" (Merkel) vel „Pila in alterius area iacet“ (omnes). Quae inania verba rei desperationem demonstrant. Gubernatoribus Europaeis inter Charybdis voracitatem et Scylleos, ut aiunt, canes, pernavigandum erit. Quaecumque destinabunt, si quicquam destinabunt, sed fortlasse magis, si nihil destinabunt, ille Europae alveus periclitabitur.
Die Staatschefs, die heute auf einem Gipfel in Brüssel über eine Finanzhilfe an Griechenland beraten werden, verbreiten im Vorfeld nur nichtssagende Worte, wie z.B. „Es muss alles getan werden, dass Griechenland in der Eurozone bleibt“ (Hollande); oder: „Wo ein Wille, da ein Weg“ (Merkel); Diese Worthülsen zeigen die Hoffnungslosigkeit der Lage. Die europäischen Staatslenker werden zwischen dem Strudel der Charybdis und den sprichwörtlichen Hunden der Skylla durchsteuern müssen. Was immer sie entscheiden, wenn sie überhaupt entscheiden, wenn nicht, vielleicht noch mehr, jener Kahn Europa wird in Gefahr kommen.
22.06.2015 Vladimirus Markin, locutor quidam Russici magistratus exsecutionis, ut Americanorum lunae appulsus et egressus, qui inter annos MCMLXIX et MCMLXXII facti essent, criminalistice examinarentur, proponit: non quod eos factos esse dubitaret, sed quod sciscere vellet, cur authentica photographemata et phonographemata et pumices a luna reportati deperissent.
Wladimit Markin, ein Sprecher der eussischen Behörde für Strafverfolgung, schlug vor die Landungen und Ausstiege der Amerikaner auf dem Mond zwischen den Jahren 1969 und 1972 kriminalistisch zu überprüfen. Nicht dass er daran zweifele, dass sie stattgeunden hätten; er wolle herausfinden, warum die originalen Bild- und Tonaufzeichnungen und das mitgebrachte Mondgestein verloren gegangen seien.
21.06.2015 In tractatione scientifica, quam professores quidam variarum Americanarum studiorum universitatum (Princetonia, Stanfordia, Berkeleia) ediderunt, posthac eodem temporis spatio multis partibus plura genera animalium quam pristinis millenniis a stirpe deperituras esse docetur. Causam huius rei esse in calefactione globali, in contaminatione circumiectorum, in casura silvarum pluvialium. Etiam genus humanum periclitari. Condicionibus non mutatis fieri posse, ut species nostra intempestive funditus periret.
In einer wissenschaftlichen Abhandlung, die Professoren verschiedener amerikanischer Universitäten (Princeton, Stanford, Berkeley) veröffentlicht haben, wird nachgewiesen, dass in Zukunft in derselben Zeit eine vielfach höhere Zahl an Gattungen völlig aussterben werde als in früheren Jahrtausenden. Der Grund dafür liege in der globalen Erderwärmung, der Umweltverschmutzung und Abholzung der Regenwälder. Auch die Gattung Mensch sei in Gefahr. Wenn sich die Voraussetzungen nicht änderten könne unsere Spezies zur Unzeit gänzlich ausgelöscht sein.
20.06.2015 Colloquia inter partes in Iemenia belligerentes Genavae habita armistitio non decreto sine effectu finem habuerunt. Tamen Riad Yassin, Iemeniticus adminster a rebus externis, qui in exilio agit, de facultate controversiarum patrocinio Unitarum Nationum pacaliter solvendarum nondum desperavit. Etiam Ismail Ould Cheikh Ahmed, delegatus Unitarum Nationum specialis, spem quandam in colloquiis continuandis ponit.
Die in Genf geführten Verhandlungen zwischen den Kriegsparteien im Jemen sind ohne Beschluss eines Waffenstillstandes ergebnislos zu Ende gegangen. Dennoch hat der jemenitische Außenminister Riad Jassin, der im Exil lebt, die Hoffnung auf eine friedliche Beilegung der Streitigkeiten nicht aufgegeben. Acu der Sonderbotschafter der UN, Ismail Ould Cheikh Ahmed, setzt noch eine gewisse Hoffnung auf die Fortsetzung der Verhandlungen.
19.06.2015 In Dania novum parlamentum electum est. Factio sociodemocratica maiorem quidem partem suffragiorum assecuta est, sed facultatem regendi amisit. Quod eius praeses Helle Thorning-Schmidt confessa resignavit. Partes dextropopulares, quibus Kristian Thulesen-Dahl praesidet, numerum suffragiorum paene duplicans secundum locum obtinuit. Tertius liberalis vel conservativus Lars Løkke Rasmussen provenit, quem tamen novae gubernationi praefore verisimillimum est.
In Dänemark wurde ein neues Parlament gewählt. Die sozialdemokratische Partei hat zwar die Mehrheit der Stimmen gewonnen, aber die Möglichkeit zu regieren eingebüßt. Dies gestand die Vorsitzende Helle Thorning-Schmidt ein und warf das Handtuch. Die rechtslastige Volkspartei unter dem Vorsitz von Kristian Thulesen-Dahl hat ihre Stimmenzahl fast verdoppelt und den zweiten Platz erzielt. Als dritter ging der konservative, bzw. liberale Lars Løkke Rasmussen hervor, der dennoch am wahrscheinlichsten der neue Regierungschef wird.
19.06.2015 Pontifex Franciscus encyclicam conscripsit, cui titulus est "Laudato Si", qua terram communem omnium creaturarum mansionem praedicans vehementer ad circumiecta tuenda evocat. Calefactionem globalem ab hominibus iniunctam esse, imprimis victu propriae utilitati salutique inserviente divitum, qui terram receptaculum suorum purgamentorum reddidissent. Adsensus in partes legentium diductus est: climatologi rem magis in animos penetraturam sperant; alii, velut nonnulli republicani Americani, sutorem non supra crepidam iudicare iubent.
Papst Fraciscus hat eine Enzyklika mit dem Titel "Laudato Si" verfasst, in der er die Erde als das gemeinsame Haus aller Kreaturen preist und eindringlich zum Umweltschutz aufruft. Die Erderwärmung sei von den Menschen verursacht, insbesondere durch die egoistische Lebensweise der Reichen, die die Erde zu ihrer Müllhalde gemacht hätten. Die Zustimmung ist je nach Leser geteilt: Klimatologen hoffen, dass ihr Anliegen stärker ins Bewusstsein dringt; andere, wie einige amerikanische Republikaner empfehlen dem Schuster, bei seinem Leisten zu bleiben.
18.06.2015 Petrus Szijjarto, Hungaricus administer rerum externarum, suum regimen saeptum quattuor metrorum in altitudinem et centum septuaginta quinque chiliometrorum in longitudinem inter Ungariam et Serbiam exstrui iussisse, quo crescens fugitivorum atque illegitime immigrantium multitudo prohiberetur, in medium protulit. Hoc anno iam quinquaginta quattuor milia fugitivorum in Hungariam venisse dixit neque posse Hungaros diutius desidere. Nullam legem aut pactionem Europaeam eo consilio violari.Tamen unicuique unionem Europaeam, quae ex terris dissaeptis constet, animo concipere, monstrosum esse videatur.
Der ungarische Außenminister Peter Szijjarto machte öffentlich, seine Regierung lasse einen 4 m hohen und 175 km langen Zaun zwischen Ungarn und Serbien errichten, um die wachsende Flut von Flüchtlingen und illegaler Einwanderer fernzuhalten. Er erklärte, in diesem Jahr seien schon 54000 Flüchtlinge nach Ungarn gekommen und die Ungarn könnten nicht mehr länger die Hände in den Schoß legen. Kein Gesetz oder keine europäische Vereinbarung werde durch diese Maßnahme verletzt. Dennoch dürfte es jedem schrecklöich erscheinen, sich eine Europäische Union vorzustellen, die aus abgezäunten Ländern besteht.
17.06.2015 Consiliis Americanorum, ut civitates Natonis Orientales armis gravibus subornare vellent, nunc Russicus praeses Putin ipse respondens dixit Russiam hoc anno plus quam quadraginta intercontinentalia missilia capitibus nuclearibus instructa, quae etiam a recentissimis volatilium arcendorum systematibus intercipi non possent, in usum recepturam esse. Quo modo se velle securitatem et oeconomiam Russiae defendendere. Quam "nuclearem concrepationem armorum" Ioannes Stoltenberg, secretarius Natonis generalis non purgatam, labefactantem, periculosam nominavit.
Auf die Pläne der Amerikaner, die Oststaaten der NATO mit schweren Waffen ausstatten zu wollen, reagierte jetzt der russische Präsident Putin persönlich: Russland werde noch in diesem Jahr über 40 Interkontinentalraketen mit atomaren Sprengköpfen, die auch von modernsten Flugabwehrsystemen nicht abgefangen werden könnten, in Dienst nehmen. So wolle er Russlands Sicherheit und Wirtschaft schützen. Dieses "atomare Säbelrasseln" nannte der Nato-Generalsekretär Jens Stoltenberg ungerechtfertigt, destabilisierend und gefährlich.
16.06.2015 Praeterita septimana exeunte Tempora Neoeboracensia Unitas Civitates Americae consilia gravium armorum in orientalibus Natonis civitatibus deponendorum, ist est in tribus civitatibus Balticis (Estonia, Lettonia, Lithuania), in Polonia, in Rumania, in Bulgaria agitare referebant. Quae arma, quibus Russi, ne has terras aggrediantur, deterreantur, quinque milibus militum sufficienter instructa fore. Georgius Jakubov, locutor quidam Russici ministerii a defensione, Russos eiusmodi incrementum Americanae praesentiae militaris non neglecturos esse, sed etiam ipsos pro sua parte paesidium finium occidentalium firmaturos esse minatus est.
Ende letzter Woche meldete die New York Times dass die USA den Plan verfolgen, schwere Waffen in den östlichen Natoländern zu lagern,; d.h. in den drei baltischen Staaten (Estland, Lettland, Litauen), in Polen, Rumänien und Bulgarien. Diese Waffen, durch die die Russen davon abgehalten werden sollen, diese Staaten anzugreifen, wären ausreichend für 5000 Soldaten verfügbar. Juri Jakubow, ein Sprecher des russischen Verteidigungsministeriums drohte, die Russen würden eine derartige Verstärkung der amerikanischen Militärpräsenz nicht unbeantwortet lassen, sondern auch ihrerseits den Schutz ihrer Westgrenzen verstärken.
15.06.2015 Regimen Libycum luscum terroristam Mokhtar Belmokhtar una cum aliquot commilitantibus ictu aerio ab Americanis Ajdabiyae, in urbe Libyae orientalis, confecto peremptum esse annuntiat. Pentagonum Americanum ictum per aeroplanum ab aeronauta gubernatum confectum neque tamen Belmokhtar peremptum esse confirmat. Mokhtar Belmokhtar, natione Algericus, qui ab initio primas in organizatione al-Quaeda in Maghrebia (AQIM) egerat, postea autem suam propriam organizationem al-Murabitun condiderat atque anno MMXIII in Algeria insidias calamitosas ergasterio cuidam gasali struxerat, iam saepe falso mortuus dictus erat.
Die libysche Regierung meldet, der einäugige Terrorist Mokhtar Belmokhtar sei mit einigen Mitkämpfern durch einen amerikanischen Luftschlag in Ajdabiya, einer Stadt in Ostlibyen, ums Leben gekommen. Das Pentagon bestätigt, dass ein Luftschlag durch ein bemanntes Flugzeug ausgeführt wurde, nicht aber, dass Belmokhtar ums Leben gekommen ist. Mokhtar Belmokhtar, ein geborener Algerier, der ursprünglich in der al-Quaida im Maghreb (AQIM) eine führende Rolle gespielt, dann aber seine eigene Organisation al-Murabitun gegründet und 2013 in Algerien ein verheerendes Attentat auf ein Gaswerk durchgeführt hatte, war schon oft fälschlich totgesagt worden.
15.06.2015 Colloquia Solis die inter Europaeam Commissionem et delegationem Graecam Bruxellis habita a praeside Juncker post quadraginta quinque minutas interrupta sunt. Non modo nulli progressus fiebant in re, sed Graecorum in solutione ne interesse quidem videbatur. Qua re colloquiis die Iovis administris a rebus nummariis habendis fundamentum colloquendi deest. Germanicus cancellarius vicarius non modo tempus, sed in multis partibus Europae etiam patientiam deficere dixit. Juncker exitum Graecorum ex Eurone calamitose casurum esse locutus est. Sed nescio, an Europae Euronique multo calamitiosius esset, si foedera violarentur et Europaei se extorqueri paterentur.
Die am Sonntag geführten Verhandlungen zwischen der EU-Kommission und der griechischen Delegation wurden von Präsident Juncker nach 45 Minuten abgebrochen. Es gab nicht nur keine Fortschritte in der Sache, sondern die Griechen schienen sogar an einer Lösung nicht interessiert zu sein. Daher gibt es für die Verhandlungen der Finanzminister am Donnerstag keine Gesprächsgrundlage. Der deutsche Vizekanzler sagte, nicht nur die Zeit laufe davon, sondern in vielen Teilen Europas auch die Geduld. Juncker sagte, ein Austritt Griechenlands aus dem Euro sei desaströs. Aber vielleicht wäre es noch viel desaströser für Europa und den Euro wenn Verträge gebrochen würden und die Europäer sich erpressen ließen.
14.06.2015 Sueticus princeps Carolus Philippus, tertius in successione regni, triginta sex annos natus Holmiae in sacello regii palatii Sophiam Hellqvist, triginta annos natam, uxorem duxit. Media antea famosam vitam virginis pulchellae, quae formae ostentatrix se nudo pectore in ephemeride virili photographice depingi siverat, in lumine posuerant. Aula autem eius merita ad beneficentiam pertinentia ostentaverat. Eadem ipsa autem se istis consiliis factisque iam diutissime perfunctam nullius rei paenitere dixit, quae suam personam formavisset.
Der schwedische Prinz Carl Philip, der dritte in der Thronfolge, hat mit 36 Jahren in Stockholm in der Kapelle des königlichen Palastes die 30-jährige Sophia Hellqvist geheiratet. Die Medien hatten zuvor den anrüchigen Lebenswandel der Dame mit den schönen Augen hervorgehoben, die sich in einem Männermagazin oben ohne hatte abdrucken lassen. Der Hof aber hatte auf ihre Verdienste in der Wohltätigkeit verwiesen. Sie selbst aber sagte, sie habe diese Denk- und Handlungsweise schon längst hinter sich, würde aber nichts bereuen, was ihre Persönlichkeit geformt habe.
13.06.2015 Regimen Graecum hac septimana vergente denuo recentia proposita creditoribus Europaeis Bruxellis traditurum iri annuntiavit. "Rubra linea", quam Graeci transcendere nolunt, pensionibus et mercedibus describitur; quae ne minuantur, Graeci recusant. Cum Graeci ipsi saepe atque iterum sibi controversias compositum iri persuasum esse dicant, civitatum sodalium secretarii statales a rebus nummariis Solis die Bratislaviae primum de necessitate, si qua accideret, deliberaverunt. Qua re ubique in Europa mercatibus nummariis inquietatis partium pretia minuebantur. Proximo Iovis die participes Euronis Christina Lagarde assistente denuo Bruxellis disceptabunt.
Die griechische Regierung hat angekündigt, an diesem Wochenende erneut neue Vorschläge den europäischen Gläubigern in Brüssel zu übergeben. Die "Rote Linie", die die Griechen nicht überschreiten wollen, wird durch die Renten und die Löhne gezogen: sie zu herabzusetzen lehnen die Griechen ab. Während die Griechen selbst immer wieder die Überzeugung äußern, dass der Streit beigelegt wird, haben die für Finanzen zuständigen Staatssekretäre der Mitgliedsstaaten am Sonntag zum ersten Mal in Bratislava über den möglichen Notfall beraten. Dadurch wurden die Finanzmärkte in ganz Europa beunruhigt und die Aktienkurse sanken. Am nächsten Donnerstag werden die Euromitglieder im Beisein von Christine Lagarde erneut in Brüssel tagen.
12.06.2015 Tres astronautae ducentos fere dies in spatio cosmico versantes ex Internationali Statione Aerospatiali (ISS) reverterunt atque in tescis desertis Kasakstaniae expedite ad terram sunt delapsi; inter eos Italiana Samantha Cristoforetti, quae iugitati feminae in aerospatio remorantis cumulum addidit. Moscoviae centrum volatus gubernandi tres astronautas bene se habere rettulit.
Drei Astronauten, die fast 200 Tage im All waren, kehrten gestern aus der Internationalen Raumstation (ISS) zurück und landeten problemlos in der kasachischen Steppe; unter ihnen die Italienerin Samantha Cristoforetti, die in der Verweildauer einer Frau im Weltraum einen neuen Rekord aufstellte. In Moskau teilte die Flugleitzentrale mit, dass es den drei Astronauten gut gehe.
12.06.2015 Repraesentantes Aerarii Monetarii Internationalis (IWF), quod progressus animadverti non poterant, Bruxellis colloquia cum Graecis habita interruperunt domumque revolaverunt. Etiam Graecorum delegatio recenti colloquendi die non dicta Bruxellum reliquisse dicitur. Donaldus Tusk, praeses Consilii Europaei, Graecos parum realistice agere nec iam tempus esse alea ludendi dixit. Umbella servatrix, qua Graeci protegi possent, extremo mense Iunio definitive claudetur.
Die Vertreter des Internationalen Währungsfonds (IWS) haben gestern in Brüssel, weil keine Fortschritte feststellbar waren, ihre Verhandlungen mit den Griechen abgebrochen und sind nach Hause zurückgeflogen. Auch die griechische Delegation soll ohne einen neuen Gesprächstermin Brüssel verlassen haben. Donald Tusk, der Vorsitzende des Europäischen Rates sagte, die Griechen müssten etwas realistischer verhandeln, für Spielchen sei keine Zeit mehr. Der Rechnungsschirm, unter den die Griechen schlüpfen könnten, wird sich Ende Juni endgültig schließen.
11.06.2015 Vladimiro Putin a Pontifice Francisco audientia privata quinquaginta minutarum concessa est. Utriusque vultus austerus fuisse atque omni risu vacavisse dicitur. Papa Franciscus praesidi Russico nummum forma angeli pacalis signatum xenium dans, ut multum operae et laboris in pace in Ucraina restituenda consumeret, petivit.
Wladimir Putin wurde von Papst Franziskus eine fünfzigminütige Privataudienz gewährt. Beider Gesichtsausdruck soll ernst und ohne jedes Lächeln gewesen sein. Papst Franziskus gab dem russischen Präsidenten als Gastgeschenk eine Medaille mit Friedensengel und forderte ihn zu einer großen Anstrengung auf, um wieder Frieden in der Ukraine herzustellen.
11.06.2015 A quibusdam participibus partium sociodemocraticarum magnis controversiis inter Merkel et Schäuble exortis cancellariam administro a rebus nummariis potestatem cum Graecis agendi dempsisse proditur.
Von einigen Mitgliedern der SPD wird preisgegeben, nach heftigen Kontroversen zwischen Merkel und Schäuble habe die Kanzlerin den Finanzminister von seinem Auftrag, mit den Griechen zu verhandeln, entbunden.
11.06.2015 Munera intellegentiae Australiae Islamicum Statum tantam copiam materiae radioactivae collegisse, ut "bombam sordidam", quae dicitur, consarcire posset se investigavisse renuntiant.
Der australische Geheimdienst macht bekannt, er habe ermittelt, dass der Islamische Staat so viel radioaktives Material gesammelt, dass er eine sogenannte „schmutzige Bombe“ zusammenflicken könne.
11.06.2015 Custodes publici Aegyptici se Luxore, in antiquis centigeminis Thebis, quae a permultis philotheoris visitantur, impetum displosivum prohibuisse insinuant: Unus ex tribus insidiatoribus ad ipsos templi cancellos balteum displosivum dirupisse, alterum a se exballistatum, tertium graviter vulneratum esse.
Die ägyptische Polizei machte bekannt, sie habe in Luxor, dem antiken hunderttorigen Theben einen Sprengstoffanschlag verhindert: Einer der drei Attentäter habe unmittelbar am Eingang zum Tempel seinen Sprengstoffgürtel gezündet, der zweite sei von ihnen erschossen, der dritte schwer verwundet worden.
11.06.2015 Aedes Albae Americanos quadringentos quingaginta consiliatores militares insuper in Iraquiam submissuros, qui milites Iraquianos exercerent, renuntiaverunt. Qui stationem in occidentali provincia Al Anbar habebunt. In summa tum MMMDL milites Americani in Iraquia militabunt. Ab ea recenti missione militum etiam democratarum quidam delegatus, Carolus Rangel nomine, abhorret, qui similitudinem belli Vietnamici animadvertens postulat, ut tota ratio Islamici Status oppugnandi rectractetur.
Das Weiße Haus hat bekannt gegeben, dass Amerika 450 Militärberater zusätzlich in den Irak schickt, um irakische Soldaten auszubilden. Diese werden in der westlichen Provinz Anbat Quartier beziehen. Insgesamt werden dann 3550 amerikanische Soldaten im Irak ihren Dienst ableisten. Gegen diese neuerliche Entsendung von Soldaten ist auch ein demokratischer Abgeordneter namens Charles Rangel, der die Ähnlichkeit zum Vietnamkrieg bemerkt und fordert dass das Gesamtkonzept zur Bekämpfung des Islamischen Staates neu durchdacht werden muss.
10.06.2015 Ioannes Ellis (Jeb) Bush, qui se candidatum republicanum praesidentatum Foederatarum Civitatum anni MMXVI ambiturum annuntiavit, iter quinque dierum in Europam facit, ut, quod vulgo creditur, peritiae rerum externarum documentum det. Prima statio est Germania. Quae res autem ambigua excedat. Nam ex hac parte nomen Bush Germanis est magnae auctoritatis, quod pater Georgius H.W. Bush praeses Americanus suos nervos in Germania reconcilianda contenderat, illinc autem in Europa infamia aspersum est, quod eius frater Georgius W. Bush praeses bellum Iraquianum commoverat. Quam exspectationem hospes Americanus primo die Berolini ad consilium oeconomiae Democratarum Christianorum orationem habens non fallit, cum et patrem rei publicae gerendae scientissimum omnium adhuc viventium, quos umquam convenisset, praedicavit, neque fratris nomen commemoravit. Ceterum languere videbatur neque aliqua sententia animos Berolinensium inflammans velut ab Ioanne F. Kennedy (a. MCMLXIII) vel a Ronaldo Reagan (a. MCMLXXXVII) vel a Baraco Obama (a. MMVIII) ab eo audita est.
Jeb Bush, der für die Republikaner seine Kandidatur zur Präsidentschaft 2016 angekündigt hat, unternimmt eine fünftägige Reise nach Europa, um, wie man allgemein glaubt, seine außenpolitische Kompetenz unter Beweis zu stellen. Seine erste Station ist Deutschland. Dieses Vorhaben dürfte aber problematisch verlaufen. Denn einerseits genießt der Name Bush hohes Ansehen, weil sich Vater George H.W. Bush als amerikanischer Präsident für die Wiedervereinigung Deutschlands eingesetzt hatte, andererseits ist er in Europa in Verruf, weil sein Bruder George W. Bush als Präsident den Irakkrieg begonnen hatte. Diese Erwartung bestätigte der amerikanische Gast am ersten Tag in einer Rede vor dem Wirtschaftsrat der Christdemokraten in Berlin, als er seinen Vater als den bedeutendsten noch lebenden Staatsmann bezeichnete, dem er je begegnet sei, und den Namen seines Bruders nicht einmal erwähnte. Ansonsten wirkte er blass. Von ihm war kein Satz zu hören, der die Berliner begeistert hätte, wie von John F. Kennedy (1963), von R. Reagan (1987) oder Barack Obama (2008).
09.06.2015 In Bavarica arce Elmau conventus septem civitatum oeconimce magis corroberatarum (G7) non sine effectu ad finem adductus est. Deliberationes habitae erant de sanitate in mundo provehenda, de fame lenienda, de extremismo repellendo, de armistitio in Ucraina servando, de bellis Syriacis atque Iraquianis componendis, de sanctionibus Russis impositis accommodandis. De calefactione globali et commutatione caeli non modo disceptatum, sed etiam cautum est: Septem civitates oeconomiam eo modo reformaturas spoponderunt, ut fossilibus materiis non iam egeat. Quod Graecorum crisin debitorum attinet, cancellaria Merkel monuit, ne tempus non iam sufficeret, ut contractus fieret.
Auf dem bayrischen Schloss Elmau ging das Treffen der sieben wirtschaftlich höher entwickelten Staaten nicht ohne Erfolg zu Ende. Verhandelt hatte man über die Förderung der Gesundheit und die Linderung des Hungers in der Welt, über die Bekämpfung des Terrorismus, über die Einhaltung des Waffenstillstandes in der Ukraine, über die Beilegung der Kriege in Syrien und im Irak, über die Anpassung der Sanktionen gegen Russland. Über Erderwärmung und Klimawandel wurde nicht nur diskutiert, sondern auch ein Beschluss gefasst: Die sieben Staaten verpflichteten sich, ihre Wirtschaft so zu reformieren, dass sie ohne fossile Brennstoffe auskommt. Was die Schuldenkrise Griechenlands betrifft, warnte Kanzlerin Merkel, dass die Zeit für einen Deal nicht mehr reichen könnte.
09.06.2015 Electionibus generalibus in Turcia habitis, postquam gubernans AKP primum ex tredecim annis longe a maioritate regendi aberravit, nulla factio sola regimen formare poterit. Quod eo difficilius erit, quod praeses Tayyip Erdoğan suos adversarios opprobriis abante dehonestaverat et pleraeque exiliores partes se non cum AKP coalitionem inituras esse abante pronuntiaverant. Factio AKP non minus quam CCCXXX sedes petens CCLVIII sedes assecuta est et, quamvis magna iactura sit, ad principatum pervenit. Saecularistica factio CHP CXXXII sedes reportavit, dextroversa MHP LXXX, philocurdica factio HDP , quae primum obicem decem percentarum superavit, LXXX sedes. Etiamsi praefectus factionis AKP eventu audito obriguisse dicitur, ne quis eius tempus iam transactum esse cogitet.
Nachdem die regierende AKP in den allgemeinen Wahlen in der Türkei zum ersten Mal seit 13 Jahren die Regierungsmehrheit verloren hat, kann keine Partei allein die Regierung bilden. Dies wird um so schwieriger sein, weil Präsident Tayyip Erdoğan seine Gegner vorweg schlimm beschimpft und die meisten kleinen Parteien vorweg angekündigt hatten, nicht mit der AKP zu koalieren. Die AKP hatte mindestens 330 Sitze angestrebt und hat 258 erzielt. Trotz des hohen Verlustes steht sie an der Spitze. Die säkularistische CHP gewann 132 Sitze, die rechtsgerichtete MHP 80 Sitze und die kurdenfreundliche HDP, die zum ersten Mal die Zehnprozent-Hürde nahm, 80 Sitze. Auch wenn es heißt, dass der Vorsitzende der AKP, als er das Ergebnis hörte, in Schockstarre verfallen sei, soll keiner glauben, dass seine Zeit jetzt vorbei sei!
08.06.2015 In Canada societas Germanicarum pedilustricum suo ludo initiali societatem Litoris Eburnei decem ad nullum (10:1) vicit. Utinam ne superbae fiant!
In Canada hat die Mannschaft der deutschen Fußballerinnen in ihrem Eröffnungsspiel die Mannschaft der Elfenbeinküste mit 10:0 besiegt. Hoffentlich werden sie nicht übermütig!
08.06.2015 In Meridiana Corea hoc tempore complures homines Medii Orientis Respirationis Syndroma (MERS) afflictantur, quae infectio viralis sic appellatur, quod primum ante tres annos in Arabia Saudiana, id est in Medio Oriente, cognita aegrotos cum febri et defectione renum, tum dyspnoea afficit. Pro numeris a BBC nuntiatis sex homines in Corea adhuc mortui, octoginta septem infecti sunt, duo milia trecenti per legitimum tempus agunt extra.
In Süd-Korea werden zur Zeit mehrere Menschen von MERS (Middle East Respiratory Syndrome) heimgesucht. Diese Virusinfektion heißt so, weil sie zum ersten Mal vor drei Jahren in Saudiarabien, als im Mittleren Osten, aufkam und die Erkrankten mi Fieber, Nierenproblemen und besonders Atemnot behelligt. Nach den von der BBC berichteten Zahlen sind in Korea bisher 6 Personen gestorben, 87 infiziert und 2300 in Quarantäne.
08.06.2015 Ioannes Claudius Juncker se a Graeco primario Tsipras refutatum esse dixit, quod sibi promissam tabellam propositorum denuo pertractatam non misisset. Etiamsi eius amicus esset, etiam amicitiam minimo regularum dixit indigere. Varoufakis postulationes creditorum id intendere dixit, ut regimen Graecum perterreretur. Quod autem se perterreri non sinere.
Jean Claude Juncker sagte, er fühle sich von dem griechischen Ministerpräsidenten Tsipras vor den Kopf gestoßen, weil er ihm die versprochene Neubearbeitung der Vorschlagsliste nicht geschickt habe. Auch wenn er sein Freund sei, so bedürfe auch Freundschaft ein Mindestmaß an Regeln. Varoufakis sagte die Vorschläge der Gläubiger zielten darauf ab, die griechische Regierung zu terrorisieren. Diese lasse sich aber nicht terrorisieren.
08.06.2015 In Turcia gubernans factio AKP maioritatem suffragorum amisisse et coalitione ad regimen formandum indigere videtur. Neutiquam maioritatem duarum partium assequetur, ut sua sponte constitutionem praesidentalem instituere possit. Eventu electionum praeses Erdogan eiusque factio tractim tacti esse aestimantur.
In der Türkei scheint die regierende AKP die Mehrheit der Stimmen verloren zu haben und zur Regierungsbildung eine Koalition eingehen zu müssen. Keinesfalls wird sie eine Zweidrittelmehrheit erzielen, so dass sie aus eigener Kraft eine Präsidialverfassung einrichten könnte. Der Ausgang der Wahl wird als Ohrfeige für Präsident Erdogan und seine Partei gewertet.
07.06.2015 Hodierno die Solis in Turcia electiones generales perhibentur, quibus cum de parlamento componendo tum de quaestione decernitur, utrum respublica parlamentaria democratia permaneat an in systema praesidentale commutetur. Factionem AKP victoriam quidem reportaturam, sed iacturam suffragiorum laturam esse vulgo exspectatur.
Am heutigen Sonntag finden in der Türkei allgemeine Wahlen statt, die über die Zusammensetzung des Parlaments, besonders aber über die Frage entscheiden, ob die Türkei eine parlamentarische Demokratie bleibt oder in ein Präsidialsystem umgestaltet wird. Allgemein wird erwartet, dass die Regierungspartei AKP gewinnt, aber Stimmen verlieren wird.
07.06.2015 Quae pediludium attinent: In Canada in urbe Edmundopoli (Edmonton) mulieres Canadienses et Sinenses campionatum mundanum pedifollicum feminarum aperuerunt. Vicerunt pedilustrices Canadienses ictu poenario uno ad nullum (1:0). Finale Ligae Campionum Europaeae Berolini vicerunt pedilusores societatis Barcinonensis adversariam societatem Iuventutis Taurinorum tribus ad unum (3:1) debellantes.
Was den Fußball angeht: Im Kanadischen Edmonton eröffneten die kanadischen und chinesischen Frauen die Fußballweltmeisterschaft der Damen. Die kanadischen Fußballerinnen siegten durch einen Strafstoß 1:0. In Berlin gewannen die Fußballspieler von Barcelona das Finale der Europäischen Champiensliga, indem sie die gegnerische Mannschaft von Juventus Turin mit 3:1 niederkämpften.
07.06.2015 "Absentem adsentem" - illam Heracliti philosophi sententiam Vladimirus Putin comprobavit, cum ad conventum civitatum, quae gregis G7 sunt, non invitatus cum Veredario Vespertino (Corriere della Sera) percontationem fecit. De omnibus, quae septem participibus disceptanda erunt, Putin quoque suam sententiam dixit. Sed summa eorum, quae protulit, est Russos nemini periculosos neque cuiquam timendos esse. Neminem nisi phreneticum vel somniatorem Russos aliquando Natonem aggressuros esse imaginari posse.
„Anwesend anwesend“- Jenen bekannten Spruch des Philosophen Heraklit bewahrheitete Wladimir Putin, indem er, da er zum Treffen der G7-Staaten nicht eingeladen war, dem Corriere della Sera ein Interview gab. Zu allen Themen, die von den sieben Teilnehmern zu behandeln sind, äußerte auch Putin seine Meinung. Die Summe aber dessen, was er vortrug, war, dass Russland für niemanden gefährlich sei und niemand es fürchten müsse. Höchstens ein Geisteskranker oder Träumer könne sich vorstellen, dass Russland eines Tages die Nato angreife.
06.06.2015 Alexis Tsipras Athenis in parlamento de colloquiis Bruxellis habitis rettulit. Proposita, quae commodatores Europaei "condiciones ultimas" obtulerant, vana et absurda nominavit et Europae periculosa. Strangulationem suae terrae deperditam esse et fundamentalibus principiis Europae repugnare coarguit. Ne creditores Graeciam humilificarent. Tamen conventionem immediate instare se confidere affirmavit. Unde hanc bonam spem a sua ipsius relationi abhorrentem caperet, minime eluxit.
Alexis Tsipras hat im Parlament in Athen über seine Verhandlungen in Brüssel berichtet. Die Vorschläge, die die europäischen Geldgeber als " letztes Angebot" unterbreitet hatten, nannte er unrealistisch und absurd, und für Europa gefährlich. Die Strangulation seines Landes sei moralisch verwerflich und widerspreche den grundlegenden Prinzipien Europas. Die Geldgeber sollten Griechenland nicht demütigen. Dennoch gab er sich sicher, dass eine Einigung unmittelbar bevorstehe. Woraus er diese Hoffnung, die im Widerspruch zu seinem eigenen Bericht steht, schöpft, blieb ganz unklar.
05.06.2015 Cancellaria Angela Merkel invitatrice septimana vergente moderatores politici civitatum societatis G7 in arcem Elmau, quae in Bavaria Superiore sita est, convenient. Qui conventus, quamvis etiamnunc sint spectacula, tamen consenuerunt atque non modo a mediis in dubium vocantur. Quemadmodum dicitur mons videtur parturire et murem parere. Plerique magnum sumptum comparatum ad exiguum eventum admirantur. Plus trecenta milia hominum, qui semper omnia melius sciunt idque genus vivendi reddiderunt, iam nunc in campis, plateis, viis demonstrant et custodes publicos occupant. In tabula agenda sunt gravitates oeconomiae, caeli, progressionis, sanitatis, opificinae aliaque.
Auf Einladung der Kanzlerin Angela Merkel treffen sich am Wochenende die Staatschefs der G7-Länder auf Schloss Elmau in Oberbayern. Diese Treffen sind zwar immer noch ein Spektabel, sind aber ins Alter gekommen und werden nicht nur von den Medien in Zweifel gezogen. Wie man so sagt, scheint der Berg zu kreißen und eine Maus zu gebären. Die meisten finden die hohen Kosten im Vergleich zu den dürftigen Ergebnissen besonders befremdlich. Mehr als 30'000 Leute, die immer alles besser wissen und die zu ihrem Beruf gemacht haben, demonstrieren bereits jetzt in Camps, auf Plätzen und Straßen und beschäftigen die Ordungshüter. Auf der Tagesordnung stehen die Hemmnisse für Wirtschaft, Klimas, Entwicklung, Gesundheit, Arbeitswelt, usw.
05.06.2015 Graecis concessum est, ut tres pensiones, quae hoc mense renumerandae erant, accumularent et mense vergente adaggeratas dissolverent. Nescio an Europaei sanatores divini veternoso cubanti hoc modo medeantur.
Den Griechen wurde zugestanden, die drei Raten, die sie in diesem Monat zurückzahlen mussten, am Ende des Monats zusammen zu beglichen. Vielleicht können die europäischen Wunderheiler so dem Komapatienten helfen.
04.06.2015 Hesterno Mercurii die sub vesperum Graecus primarius Alexis Tsipras Bruxellis cum Ioanne Claudio Juncker, praeside Europaeae Commissionis, de insolubilitate rei publicae Graecae vitanda egit. Graeci proximo die Veneris Aerario Monetario Internationali (IWF) pensionem CCC milionum Euronum renumerare debent neque quadrans ullus eis est in arca. Cum novum regimen Graecum condiciones, quas pristinum concessit, servare nolit, nemini compertum est, utrum commodatores in ipso discrimine temporis labascant, an Graeciae ex Eurone exeundum sit. Praeses Hollande omnia ad melius refert, Germanicus administer Wolfgangus Schäuble pleraque in deterius. Etiam Jeroen Dijsselbloem, qui Euronem participantibus praeest, colloquiis Bruxelliensibus interfuit. - Post plus quam quattuor horas ab omnibus participibus colloquia bene, neque tamen prospere evenisse atque insequentibus diebus continuatum iri nuntiatur.
03.06.2015 Josephus Blatter, qui ante quattuor dies refectus Foederationi Internationali Pedifollicarum Societatum (FIFA) praesidere perrexerat, repente ex inopinato se praesidentatu (neque tamen de scaena) recessurum esse annuntiavit: foederationem profunde restruendam esse neque se a toto mundo accipi atque adiuvari. Nullo homine causam consilii tam repentino mutati intellegente paucis horis post eius annuntiationem Foederale Investigationis Officium (FBI) nunc etiam in eum ipsum quaerere innotuit.
Sepp Blatter, der vor vier Tagen wiedergewählt weiterhin Präsident der FIFA gewesen war, hat völlig überrschend erklärt, er werde von der Präsidentschaft (aber nicht von der Bühne) zurücktreten: Die Föderation müsse tiefgreifend restrukturiert werden und er fühle sich nicht mehr von allen auf der Welt getragen und unterstützt. Keiner wusste den Grund des plötzlichen Sinneswandels. Doch wenige Stunden nach seiner Ankündigung wurde bekannt, dass das FBI jetzt auch gegen ihn selbst ermittele.
02.06.2015 Larry Summers, pristinus Americanus secretarius ab rebus nummariis, auditione Berolini ad Americanam Academiam habita, Europaeos monet, ut austeritate desistant et pecunias sepositas in publicis investitionibus consumant: collocationem pecuniae reservatae optimam medicinam esse Eurozonae aegrotanti; nam programmata substructionis emuniendae bene pertractata oeconomiam impulsura saepe sua sponte se expedire. Ne medicamentum diagnosi non facta sumi iusserit! Quae ista diagnosis sit, fortasse requiris? Unio Europaea mihi aegrotare videtur, quod unionem monetariam unio nummaria non subsecuta est. Aedificium semiexstructum ruinosam esse quis non intellegit?
Der frühere amerikanische Finanzminister Larry Summers hat in einem Vortrag, den er in Berlin in der American Academy hielt, die Europäer aufgefordert, die strenge Sparpolitik aufzugeben und das angesparte Geld für staatliche Investitionen zu verwenden. Eine Investition der Ersparnisse sei die beste Medizin für eine kränkelnde Eurozone. Denn gut durchdachte Programme für Investitionen in die Infrastruktur würden die Wirtschaft ankurbeln und sich häufig selbst tragen. Hoffentlich hat er das Medikament nicht verordnet, ohne die Diagnose zu stellen! Was das für eine Diagnose sei, fragst du vielleicht? Nun mir scheint die Europäische Union daran zu kranken, dass der Währungsunion keine Finanzunion gefolgt ist. Wer weiß nicht, dass ein nur zur Hälfte erbautes Gebäude dem Zerfall preisgegeben ist.
02.06.2015 Re desperata neque tamen perdita commodatores Europaei (si vis nomina audire: Juncker, Merkel, Hollande, Lagarde, Draghi) nulla iam facultate officialiter data "magna vehementia" deliberaverunt, quomodo Graecis nolentibus volentes "ultimam condicionem" proponentes facultatem pecuniarum accipiendarum inofficialiter darent. "Quidquid id est, timeo Danaos et dona petentes" dicit Vergilius. Horatius difficile esse saturam non scribere censet.
In verzweifelter aber doch noch nicht verlorener Lage haben die europäischen Geldgeber (wenn man Namen wünscht: Juncker, Merkel, Hollande, Lagarde, Draghi) mit großer Intensität beraten, wie sie, obwohl es keine offizielle Möglichkeit mehr gibt, bereitwillig den unwilligen Griechen inoffiziell ein letztes Angebot, Geld zu bekommen, unterbreiten. "Wie dem auch sei, ich fürchte die Griechen, besonders wenn sie um Geschenke nachsuchen", äußert Vergil. Horaz meint, es sei schwierig, keine Satire zu schreiben.
02.06.2015 In Yangtse Chiang flumine Sinensi navigium et quadringenti duodesexaginta epibatae turbine orbiculato icti paucas cis minutas fluctibus submersi sunt. Pauci adhuc servati sunt. Inter quos etiam magister navis et primus machinista.
Auf dem chinesischen Jangtsekiang wurde ein Schiff mit 458 Passagieren Opfer eines Zyklons und sank innerhalb weniger Minuten. Nur wenige konnten bisher gerettet werden. Unter ihnen der Kapitan und der erste Maschinist.
01.06.2015 Illiquidatem publicam laboriose et parum proficienter impugnans Graecus primarius Tsipras spem nunc in ipsa cancellaria Merkel et praeside Hollande ponere videtur. Fieri potest, ut Tsipras proposita, quae grex disceptatorum Graecorum Saturni die per plus octo horas exaravit, aut ipse Lunae die Berolinum, ubi Merkel, Hollande, Juncker alia de re colloquentur, referat aut telephonice disputet. Tsipras paulatim non modo tempore, sed etiam a sinistris assectatoribus, qui ulteriores concessiones reprobant, opprimitur.
In seinem mühevollen aber wenig erfolgreichen Kampf gegen die Zahlungsunfähigkeit seines Landes scheint Ministerpräsident Tsipras jetzt seine Hoffnung unmittelbar auf Kanzlerin Merkel und Präsident Hollande zu setzen. Möglicherweise wird er die Vorschläge, die die Gruppe der griechischen Verhandlungsführer am Samstag in über acht Stunden erarbeitet hat, am Montag entweder persönlich in Berlin, wo Merkel, Hollande und Juncker über ein anderes Thema konferieren, überbringen oder telefonisch erörtern. Tsipras kommt allmählich nicht nur unter Zeitdruck, sondern auch unter den Druck seiner linken Parteifreunde, die weitergehende Zugeständnisse ablehnen.
01.06.2015 Quattuor cives Americani ab Houthorum rebellibus prehensi et prope urbem Sanaa in vincula coniecti esse dicuntur. Regimen Americanum omnia facere dicit, ut liberentur; quod autem difficile esse, quod non intra parietes cum Houthis colloquerentur.
Vier amerikanische Bürger wurden von Houthi-Rebellen festgenommen und nahe Sanaa ins Gefähnis gesperrt. Die amerikanische Regierung behauptet, alles zu tun, um sie freizubekommen. Dies aber sei schwierig, weil sie mit den Houthis nicht direkt verhandelten.
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /linea/lc201506.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39