Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Iunius a. MMXVI

 1  |  2  |  3  |  4  |  5  |  6  |  7  |  8  |  9  |  10  |  11  |  12  |  13  |  14  |  15  |  16  |  17  |  18  |  19  |  20  |  21  |  22  |  23  |  24  |  25  |  26  |  27  |  28  |  29  |  30  |  31  |
2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. |
vorherige Seite folgende Seite

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w33

30.VI.2016  Postquam tres insidiatores suicidales die Martis vesperi in aeriportum Constantinopolitanum invaserunt atque, prius quam ipsi interfecti sunt, XLIV homines manuballistis straverunt et CCXXXIX vulneraverunt, Turcia hunc diem Iovis in luctus composuit.
www.gottwein.de/linea/lc201606.php#la20160630a
29.VI.2016  Acris altercatio facta est in parlamento Europaeo inter quosdam parlamentarios et Nigel Farage, qui in Regno Britanniarum factionem Independentiae ductat: Farage explosus et falsiloqui et nazisticae iactationis incusatus Unionem ipsam oculos veritati occlusisse reddidit.
www.gottwein.de/linea/lc201606.php#la20160629b
29.VI.2016 Marina Le Pen, quae in Francogallia extremae dextrae praesidet, "Brexitum" id momentum nominavit, quod, ex quo murus Berolinensis cecidisset, plurimum posset.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160629a
28.VI.2016  Nondum una quidem septimana praeterita alter "Brexitus" est factus: Pedipilarii Britannici a lusoribus Islandiae duobus ad unum punctis in finali octonario devicti de campionatu Europaeo exire debent.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160628a
27.VI.2016  Britanni independentiam fragilem esse rem his diebus comperiunt: David Cameron primarius administer se abdicaturum declaravit; Boris Johnson, adhuc tam loquax, obmutuit, adhuc tam rebellis nunc agnum pro lupo simulat. Ieremias Corbyn an non praeses factionis Laboris maneat, dubitandum est. Scoti independentiam affectantes sui iuris et potestatis volunt fieri. Hispani Gibraltariam reposcunt. Multi Britanni, imprimis iuvenes, se opportunitatibus futuris deprivatos esses queruntur.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160627b
27.VI.2016  Hispaniae factio conservativa electiones generales heri exhibitas vicit, neque tamen maioritatem, qua novum regimen institui posset, assecuta est. Res in dubio relinquitur.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160627a
26.VI.2016  Postquam electiones generales praeterito mense Decembri in Hispania exhibitae, ut novum regimen institueretur, non effecerunt, hoc die Dominico Hispani iterum ad urnas prodibunt. Percontationes demographicae lusum per menses suspensum ad terminum perductum iri non spondent.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160626b
26.VI.2016  Germanorum cancellaria neque Britannos, ut celeriter ex Unione Europaea exirent, acriter urgendos esse dixit, neque alias confoederatas civitates, ne eadem facerent, deterrendas, neque esse, cur Unio Europaea de Britannis indignaretur.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160626a
25.VI.2016  Cum Britannorum administer primarius, David Cameron, se mense Octobri, ut alius quidam de "Brexitu", qui dicitur, cum Europaeis ageret, munere recessurum esse pronuntiaverit, Ioannes-Claudius Iuncker, commissionis Bruxellensis exarchus, ut consultationes statim initiarentur, monuit. Qui verbis translaticiis auguravit: "Istud divortium non erit amicabile, sed numquam ferme adhuc mutuo amore ardebamus."
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160625a
24.VI.2016 Quoniam nondum satis constat, utrum ista "dies independentiae" (23.VI.2016) magis ex usu Britanniae an reliquae Europae exstiterit an potius utrorumque calamitati, eam seu genialem seu maestitae diem tota Europa agendam esse existimo. 
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160624c
24.VI.2016  Quoniam nondum satis constat, utrum ista dies Brexeundi vel "dies independentiae" (23.VI.2016) magis ex usu Britanniae an reliquae Europae exstiterit an potius utrorumque calamitati, eam seu genialem seu maestitae diem tota Europa agendam esse existimo.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160624b
24.VI.2016  Turcarum praeses Europaeam Unionem promissa data non servantem suam turpem ostendere faciem dicens et eorum facies, qui promissa extorquunt, minime honestas esse oblitus esse videtur neque servanda esse promissa violenter exacta.
www.gottwein.de/linea/lc20166.php#la20160624a
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look
Twittern

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /linea/lc201606.php - Letzte Aktualisierung: 01.01.2017 - 08:39