LinkLINEAE CAPITALES:
Link19.01.2017 Ioachimus Gauck, praeses rei publicae Germaniae, in ultima, quam praeses habuit, oratione rationes quinque annorum iniens populo Germanico valedixit. Eius iudicium de statu rei publicae paululo cohibitius cecidit quam in muneris initio. Etiamsi etiam hodie sibi persuasisset, nullam umquam Germaniam meliorem et magis democraticam fuisse quam nostram, se tamen etiam pericula quaedam videre dixit, quae stabili democratiae Germaniae imminerent. Frontem discriminosam non extendi inter indigenas et advenas neque inter Christianos, Muslimos, Iudaeos, atheosve, sed inter assectatores et insectatores civitatis popularis. Populistis atque eorum simplificationibus repugnandum esse, nationalistis esse persuadendum nos et Europaeos et Germanos esse. Germani ne diffiderent suis animis viribusque neve fidem democratiae deponerent. Europaeae Unioni defensionem esse augendam, nam id dictum percelebratum, quo difficultates politicas armis solvi non posse diceretur, non esse verum, nisi id omnes tenerent. Quod praeses munere decedens necessariam gravitatem Natonis in lumine posuit, cum ad Germanos, tum ad praesidem his diebus in America munus ineuntem pertinuisse crediderim.
Link18.01.2017 Theresa May, prima administra Britannica, Londini hesterno die Martis orationem diu exspectatam habuit, qua lineamenta Brexitus accuratius depingeret. Se robustum Brexitum appetere repetivit. Britannis evincendum esse, ut curam immigrationis rursus suae dicionis facerent et ius mansionis in Europa libere eligendae, quod pactione Schengeniana conceditur, in Britannia non iam vindicari liceret. Quem ad finem Britannos Europaeam liberi commercii Consocietatem atque Unionem telonariam debere relinquere; etiam a Curia Europaeae Unionis abeundum esse. Se quamvis pactionem recusare, qua Britanni ex dimidia parte participes et altero nomine expertes essent. Melius esse dixit nullum contractum facere, quam malum. Iacturas Brexitus se pactione de libera mercium permutatione cum Unione ineunda compensaturam esse sperat. Utinam ne Europaei tum melius esse nullum contractum quam malum facere respondeant!
Ceterum referendum est:
Link17.01.2017 Qui in Germania leges scribunt, sibi, quid verum, quid falsum sit, non ignorantibus cives idem ignorantes a falsis nuntiis defendendos esse arbitrantur. Quid autem sit verum, neque Pilatus olim sciebat neque abinde ad hos dies quisquam satis certe explicavit, nisi in libris doctis, Iupiter, et laboriosis, quos nemo legit, neque quisquam, etiamsi legit, intellegit. Vero autem et falso non perspecto etiam nuntius falsus a vero nuntio dignosci non potest. Legum conditores ergo in falso tramite incedunt! Si quis hic mihi me non de cotidiana et vulgari veritate dicere opponat, sed de vi vel de idea veritatis philosophari, mihi, credo, assentiendum est, sed assentiri non perpetior, eandem rem in cotidiana et vulgari vita faciliorem esse. Sit ita! Istam igitur caelestem Platonis ideam terreno illius Protagorae fuco permutans dicam: Quid verum et falsum sit, in uniuscuiusque intellectu est et, quae tibi vera videntur, tibi vera sunt, quae mihi, mihi. Inde et illud sequitur, ut, qui in Germania leges scribunt, persuadere debeant, non censere et intellectum civium usque eo excolendum et erudiendum esse, ut suo quisque intellectu verum a falso sua sponte ipse dignoscere valeat. - Num id ei persuaserim, qui mihi supra contradixit, num ei, quicumque ista legerit, nihil pensi habeo. Qui scrupulis vexatur, administrum iustitiae rogato!
Link16.01.2017 Ioannes Brennan, qui etiamdum Centrali Intelligentiae Agenturae (CIA) praeest, sed mox munere decedet, Senecam philosophum iuvenilem principem Romanum docentem simulavit atque Americanum praesidem designatum et honestatem et artem politicam docuit: honestatem, cum futuro principi, quod munera methodos nazisticae Germaniae adhibere dixisset, insanam immanitatem exprobravit; artem politicam, cum eum gradum Russicarum infestationum parum intellegere denotavit et monuit, ut minus saepe pipiaret et omnino loquentiae faveret: praesidi ad usum securitatis, quaecumque diceret, animo et cogitatione complectenda esse et, finem omnium, quae diceret, esse respiciendum. Noli, Ioannes, ne etiam exitum Senecae simules, ista de re laborare! Ut Donaldus elementa rei politicae et honestatis discat, quinque certe dies sunt reliqui.
Link15.01.2017 Mahmudus Abbas, Palaestinensis praeses, ut apertioni sedis legati Palaestinenis in civitate Vaticana nascentis interesset, Romam profectus est. Sancta Sedes iam duodeviginti mensibus ante liberam civitatem Palaestinam agnoscens Israelitas alienaverat. Papa Franciscus cum praeside Abbas, quem aliquando "pacis angelum" appellaverat, colloquens, ut internationalis communitatis primo impetu deliberationes de pacis stabilitate cum Israelia consequenda mox renovarentur, optavit. At Mahmutus Abbas, ne pax infestaretur, monuit, si novus Americanus praeses suas minas perficeret et sedem legati Americani Telavivo Hierosolyma moveret. Nam Palaestinenes Hierosolyma orientalia caput suae futurae civitatis fore volunt, cum Israelitae Hierosolyma tota concupiscant. Lutetiam, ubi hodie Francogallis auctoribus internationalis congressio septuaginta civitatum de his rebus deliberatura initium capiet, Abbas non proficiscetur. Israelitae quoque deerunt.
Link14.01.2017 Cyprus insula est ex anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto, quo Turcicae copiae, ut prohiberent, ne tota Cyprus, Graeciae se applicaret, in insulam invaserunt, omnis in partem septentrionalem, quam Turcae sibi vindicant, et in australem, quam Graeci administrant, divisa. Colloquia primo dimidio mensis Ianuarii Antonio Guterres, novo secretario Unitarum Nationum generali, patrono Genavae habita, quibus repraesentantes civitatum integritatem praestantium (Britanniae, Graeciae, Turciae) et disceptator Turcicae partis Mustafa Akıncı et Graecae Nikos Anastasiadis condiciones reconciliationis emetirentur, interim interrupta sunt, sed mox renovabuntur. Cardo disceptationis est quaestio maxime litigosa, quantas copias Turcis et Graecis in insula collocare liceat. Redintegratio insulae et Europae et Turciae et ambabus insulae partibus ex usu sit. Sed alio altero maiorem usum affectante neuter denique eum usum, qui effici possit, assequatur.
Link13.01.2017 Secretarii a Donaldo Trump electi, qui his diebus de suis politicis rationibus a senatu interrogantur, non idem sentire videntur, neque idem dicere atque eorum praeses designatus. Pristinus dux generalis quattuor stellarum, Iacobus Mattis, quem Trump secretarium defensionis deoptavit, monuit, ne Nato maximae ex altero bello mundano concussioni esset exposita. Praecipuam originem fontemque concussionis dixit esse, quod Vladimirus Putin nationes Natonis participes disicere vellet. Praetera Natonem efficacissimam societatem militarem recentiorum temporum laudavit. Etiam Rex Tillerson, designatus secretarius statalis, iam die Mercurii a senatu interrogatus articulum quintum foederis cum Natone icti sancrosanctum esse dixerat. Trump contra Natonem pluries adhuc in dubio posuerat et se Vladimirum Putin, quem Mattis primo loco hostium ponit, socium et amicum asciturum esse sperat. Trump se operationibus munerum intellegentiae indubitare iam saepe aperuit; Mattis contra se eorum arbitriis prolixe confidere dixit. Quin nuptiae maritales tam iniquis ominibus conciliatae nimis celeriter dirimantur, quis dubitet? Quam diu coniugia tam discordia in rebus politicis conciliata cohaesura credamus?
Link12.01.2017 Hamaburgum novum urbis proprium et peculiare insigne habet: odeum Albicum, quod heri vesperi duobus milibus et centum electorum hospitum praesentibus primo concentu musico encaeniatum est. Inter hospites aderant etiam Germaniae cancellaria Merkel et praeses Ioachimus Gauck. Aedificatio iam bismillesimo septimo in insula Albis coepta et super muris veteris horrei portuensis in altum sublata, multorum hominum, quibus curae erat, architecti, structurorum, locatorum, civium vires et nervos et sacculum urbis debilitaverat. Quae autem omnia heri oblivioni sunt data. Nunc relucescit et resonat quasi "symphonia ex lapide et vitreo composita" (Olaus Scholz, burgimagister), neque ulla affectio restat praeter gaudium, elatio, festivitas.
Link11.01.2017 Cum permulti candidati, quos Donaldus Trump in administrorum consilium invitat, nonnullos duces generales, multos chrematistas, plerosque millionarios, in disceptatione versantur, tum maxime controverse litigatur de eius genero Jared Kushner, de marito eius filiae Ivancae, quem praeses designatus summum cogitatorem in aedibus albis commodum reddidit. Qui, triginta sex annos natus, adhuc partes coactoris immobilium egit et rei politicae est rudis, nisi quod generum per angustias et ambages certaminis comitialis comitatus est. Qua ordinatione nepotismum sibi opproprio dari Trump facile perpetitur. Estne solacium, quod Kushner item atque eius fautor suum munus nulla stipe exercere in animo habet? Quod solacium minus consolatur eum, qui operatores quidem functionarios mercedem solere recipere considerat, neque tamen possessores societatis mercatoriae, qui non serviunt sed imperant. Nonne res publica isto modo in rem mercatoriam et familiarem degenerans amittitur? Nonne timendum est, ne summus negotiator praesidem se ferens, ubi omnes dulcedine beneficiorum sicut clientes pellexerit, munia senatus, magistratuum, legum nullo adversante in se trahat et solus imperet (cf. Tac.ann.1,2)? Baracus Obama, qui paucis horis ante orationem habens, qua munere se abdicaret, Americanos, ut democratiam defenderent, monuit, talia suspicari videtur.
Link10.01.2017 Cum Angelopoli Californiae actores bene meriti aureis globis exornarentur et Maria (Meryl) Streep ob suum opus praecipuae artis honoraretur, occasione data, quin Donaldum Trump, praesidem designatum, publice castigaret, non abstinuit. Lacrimas vix cohibens: "Potentes", inquit, "si suis condicionibus utuntur, ut alios dominentur, tum nos omnes iacturas faciemus." Se sollicitam et perculsam fuisse dixit, cum praeterito anno vidisset, quo modo Donaldus Trump orationem electoriam habens diurnarium quendam corpore debilitatum petulantissima imitatione derisisset: "Qui alios humilificandi instinctus", inquit, "in nostrum omnium cotididianum usum se pertinebit." Praeterea Urbem Aquifolensem plenam esse alienigenarum monuit. Quibus omnibus expulsis neminem relictum iri praeter paucos athletas pugnatorios, quales Donaldo Trump placerent. Qui non diu remoratus, tamquam si iudicium actricis comprobare vellet, Mariam Streep esse assentatricem aulicam Hillariae Clinton atque unam ex aequo pluris aestimatorum histrionum caterva humilificanter pipiavit. - Utrum tu, amice lector, amicum, si deberes, eligeres, Vladimirum Putin, an Mariam Streep? Equidem mihi, quod non debeo, gratulor.
Link09.01.2017 Hoc temporis Germanos et Tunesianos similes sollicitudines anxiant: Magnus scilicet numerus eorum, qui, ut efflorescentem Islamicum Statum adiuvarent, in Syriam aut Iraquiam profecti erant, nunc autem exspectationibus frustrati deflorescentem relinquunt et non minus fanatici et fortasse periculosiores in suas patrias redeuntes interiorem securitatem infestant. Quod interest: In Germania multi politici multa loquuntur et ad instantes electiones spectantes sua quisque excogitat lineamenta reformandae iuridicae et biocolyticae operae. Quae autem ambitiosae et plausibiles voluntatis declarationes maximam partem limina non relinquunt neque umquam ad effectum perducentur. At cives aliquatenus sibi acquiescunt. In Tunesia cives sunt exacerbati et politicos, qui sibi parum moliri videantur, in publico reclamitantes, ut severioria adhibeant et gihadistis civitatem adimant, permovere conantur. Ceterum, ne Tunesiani, quandoquidem in Germania furiati sunt, e Germania recipiantur, postulant. Quantopere tempora mutantur! Ne Germani capite et fortunis periclitantes mox in Tunesia tuta quietaque asylum petere debeant! - P.S.: Istam parabolam, cum eam incongruam esse intellexi, effugientem non iam retinere potui. Lector amicus mihi ignoscat!
Link08.01.2017 In animum induxeram de quavis sclopetatione, sive in Syria sit facta, sive in Fort Lauderdale, sive alibi gentium, hodierno die Dominico non narrare; nam piget me. Sed ut de una sclopetatione non narrem, quae non facta paene facta est, a me impetrare non possum, postquem legi, quae laterensis quidam, qui antehac in ministerio reginae Britanniarum erat, illis diurnis, quae "The Times" inscribuntur, prodidit: Se paulo post mediam noctem excubias in hortis Buckinghamiensis Palatii egisse, cum in tenebris umbrabilem figuram humanam lente maceriam praetereuntem animadverteret, et statim apertularium invasisse suspicatum, antequam eum telo peteret, increpuisse: "Gradum siste! Quis es?" Tum istam umbram in ipso discrimine temporis se reginam Elizabetham esse detexisse, et se exclamasse: "Malum, vestra maiestas, paene vos exballistavi! Tum reginam aequanimiter respondisse: "Id plane te decet, neque te reprehendo. Cum denuo somnum capere non potero, breviter antequam exiero, te telefonice appellabo, ne me petas."
Link07.01.2017 Liberalis et Democratica Germaniae Factio (FDP), quae de salute, non de cancellariatu certat, hesterno die Trium Orientalium Magorum Stutgardiae traditionale concilium partiale exhibuit. Christiani Lindner praepositi erat animos deputatorum et asseclarum componere ad comitia trium regionalium conventuum et conventus foederalis hoc anno transigenda. Percenset magnam coalitionem, quae suam dicionem amiserit, invehitur in prasinos, dextroversus se delimitat. Nonnullas ambitiosas format sententias velut: "Si mundus delirat, vestrum est rationabilem factionem eligere!" Vel "Germania liberalem factionem non habet, nisi nostram factionem!" Tum symbolum suae liberalis factionis profitetur: Societatis sedes sit singula et individua persona, quam res publica ita in libertatem vindicet, ut suas facultates explicet et vitam, cuius rationem a se ipsa repetat, degere possit. Iactationem habet in conventu sodalium. Num habebit etiam in populo electorum? Quattuor huius anni comitia huic quaestioni respondebunt.
Link06.01.2017 Iacobus Clapper, dux generalis quidam copiarum aeriarum Americanarum rude donatus et, quia munere se iam abdicavit, ad breve tempus nationalium munerum intellegentiae praepositus, quod Donaldus Trump suspicionem Russos cyberspatialibus incursionibus electiones praesidiales in America adulteravisse ridiculam esse dixerat, non tacitus fert. Ad Donaldum Trump spectans interesse dixit inter dignam dubitationem et personalem insectationem. Clapper, cum die Iovis a senatus curatorio defensorio audiretur, non modo denuo repetivit Russos summi gradus auctores talium incorsionum fuisse, sed etiam monuit, ne Russorum progressivum et technologice adultum et offensivum cyberprogramma cum gubernio tum multiplici substructioni militari, diplomaticae, commerciali magnum periculum parare posset. Munera intellegentiae hodierno die Veneris praesidem designatum instructura esse atque, etiamsi non omnia prodi liceret, initio septimanae insequentis terminalem relationem et certa argumenta, quae Obama praeses iam in manibus haberet, divulgatura esse annuntiavit.
Link05.01.2017 In Israelia miles quidam iuvenis, Elor Azari nomine, qui Palaestinensem quendam insidiatorem iam vulneratum atque inermem humi iacentem ictu ignivomo occidens a iurum humanorum molitoribus taenia visifica depictus est, mense Marte praeteriti anni vergente occisionis arcessitus et heri a iudicibus militaribus condemnatus est. Iudices, quantam ultionem crimini condignam esse iudicarent, nondum dixerunt, sed impendent vincula viginti annorum. Animi et sententiae hominum ancipites: sunt, qui militem ut heroem venerantes crimine purgandum esse vociferentur, sunt alii (sicut Tzipi Livni et Avigdor Liebermann), qui iudicium, qualecumque ceciderit, magni esse pendendum demonstrent. Beniaminus Netanyahu, administer primus, militi vixdum condemnato veniam et impunitatem censuit esse dandam.
Link04.01.2017 Thomasius de Maizière, Germanicus administer rerum interiorum, quae de re publica melius a portentosis huius temporis periculis defendenda, id est a terrorismo, a magna perfugarum affluentia, ab impetibus cyberspatialibus, excogitavisset, foras eliminavit. Arbitratur, si iura quaedam et potestates a singulis civitatibus foederalibus in munera totius rei publicae conglobarentur, refragationes melius posse coordinari et securitatem interiorem augeri. Hic de muneribus publicae disciplinae tuendae et rerum criminalium investigandarum cogitat. Quod autem consilium tantam obstantiam in singulis civitatibus, quae nihil de suis iuribus in foederationem transferri velint et plus centralismi renuant, excitat, ut vix ad effectum perducatur. Quin etiam eiusdem factionis asseclae quidam eius proposita nihil praeter comitia huius anni spectare dicunt. Num aliter se habent, quae Sigimarus Gabriel, vicecancellarius et praefectus Democraticorum Socialistarum, ad meliorem periculorum defensionem exprompsit? Qui non modo iuridiciales actiones, sed insuper etiam ad praecavendum apta primordia politicae informationis et socialis integrationis suadet, ne iuvenes tam facile islamisticis ideis fallantur.
Link03.01.2017 "Nafri" est novus terminus technicus, quem his diebus media circumeuntem equidem usque ad hunc diem non audivi, neque scio, an non multi alii. Nec mirum, nam adhuc isto vocabulo artificiali nemo utebatur nisi custodes publici, qui intrinsecus muneris causa inter se confabulabantur. Nunc autem iste terminus e bucali biocolytico se emancipans temere forinsecus effugit et in tinnito, quod astynomia Coloniensis pipiaverat, publice legebatur. Qui ergo sunt isti "Nafri"? Vicipaedia eos "N-Afros" i.e. "Boreales Africanos" esse explicat, Latine ergo "B-Afros" vel "S-Afros". Quod astynomorum non geographice, sed criminologice agitantium circumspectus arte est circumscriptus, non omnes ex Africa Boreali natos hoc nomine significant, neque omnes, qui ex Africa in Rhenaniam Septentrionalem-Vestfaliam immigraverunt, sed eos tantum, qui ibi ex primo die incipientis anni bismillesimo decimo quinto a se suspectentur. Satis explicavi. Nunc mihi, quod habet momentum, quaerendum est, num mihi prorsus hanc saturunculam scribere liceat. Nequeo enim negare has litteras compendiarias, quae tam incoinquinatum aspectum habeant, totam gentem discriminare. Sunt demum politici quidam, qui latius circumspectent atque id ipsum sibi persuasum esse dicant. Quorum opinionis equidem minus politicorum elegantiae quam libertatis artificum sitiens non sum particeps, tu autem videas ipse, quid tibi videatur!
Link02.01.2017 Biocolytae Coloniae Agripinensis aliarumque urbium Germanicarum violentis iniuriis, quas sollemnibus anni 2016 incipientis experti sunt, docti his annuis vicibus rationem agendi et lineamenta securitatis publicae praestandae demutaverant et tutelam lubricorum locorum auxerant, ut comparabiles casus maximam partem non intervenirent. Homines ad vim adhibendam parati iam in antecessum imprimis in statione ferriviaria chartas identitatis ostendere debebant et, cum res postulabat, ne sollemnibus interessent, prohibebantur. Numerus eorum, qui Coloniae recognoscebantur, sescentorum quinquaginta fuisse dicitur. Plerique eorum erant iuvenes, qui ex Africa septentrionali immigraverant. Itaque custodibus publicis phyletica depictio a quibusdam opprobrio dabatur. Immerito, si gradus quidem infestationis, neque phyletica origo momentum examinandi attulit. E centro urbis Coloniae centum nonaginta homines relegabantur, in tota Rhenania Septentrionali-Vestfalia nongentis visitatoribus interioribus urbibus interdictum est. Henrietta Reker, burgimagistra superior Coloniensis: "Colonienses sua spatia recuperaverunt!" triumphavit. Sed facilitas et hilaritas festivitatis erantne re vera eaedem atque prioribus annis?
Link01.01.2017 Annus bismillesimus decimus sextus (MMXVI) in ipso exitu multis hominibus, qui aut iam per sex annos pestifero bello et summa egestate pressi in Syria degunt aut patriam relinquentes profugi iniquis condicionibus in alienis terris versantur, ad novam spem excitavit: Ignistitium ex Iovis die Russis et Turcis auctoribus constitutum maximam partem servatur. Syrum quendam unumquodque punctum temporis, quo ictus non darentur, quo pyroboli non caderent, esse donum Dei dicentem audivi. Die Sancti Silvestris, ultimo decedentis anni die Consilium Securitatis Unitarum Nationum una voce decretum comprobavit, quod Russi et Turcae conceperant et Consilio ad suffragandum proposuerant. Sit bonum, faustum, felix fortunatumque! Id autem punctum spei ne perenne fiat, mature ictus terroristicus nuntiatur, qui in ipso limine incipientis anni Constantinopoli in tabernam nocturnam perpetratus undequadraginta homines perdidit et nos spem longam spatio breviore resecandam esse docet. Nisi annus novus praeterito asperior, nisi invidiosior fiet, sat est.
Link31.12.2016 Baracus Obama die Iovis Russis, quos Foederale Investigationis Ministerium (FBI) testificans illicite in computra Americanorum Democratarum invadentes comitia praesidialia infuscavisse arguat, sanctiones interminatas iniunxit. Ut alia omittam: triginta quinque Russici diplomatae personae ingrati apellati intra septuagina duas horas cum suis familiaribus terram relinquere sunt iussi. Sergius Lavrov, Russicus administer rerum exteriorum, actutum, quod omnes exspectabant, Russos par pari relaturos annuntiavit. Sed Russicus praeses, Vladimirus Putin, ex inopinato, ut Baraco Obama, qui post paucos dies munere decesserit, suam neglegentiam et contemptionem significaret, se nullam poenam Americanis irrogaturum destinavit. Num Donaldus Trump, cum successerit, quamvis deperditas cum Russis relationes in melius reficere velit, sanctiones retractaturus sit, ambiguum esse videtur. Nam maior Republicanorum numerus neque suspicionem fictam et fallacem et sanctiones iustas et accommodatas esse existimat. Interim Donaldus Trump suum praesidem derelinquens "prudentiam" novi collusoris praedicat: "Semper eum prudentem esse sciebam."
Link30.12.2016 Inter Syriacum regimen et complures rebellium greges Russia et Turcia intercedentibus solidum ignistitium convenit, quod nocte inter Iovis et Veneris dies initium caperet. Ad gihadistas Islamici Status et ad catervam antea al-Nusra, nunc Fatah al-Sham appellatam et ad omnes, qui cum iisdem cooperantur, hoc ignistitium non pertinet. Etiam Curdica militia (YPG), quae in Syria septentrionali latam laciniam terrae secundum fines Turciae tenet atque a Turcis grex tromocraticus existimatur, non inclusa est. Vladimirus Putin, cum pactionem pronuntiaret, eam fragilem esse dixit. Atqui nunc, postquam rebelles multa loca amiserunt, rectius licet sperari. Consilium est, ut post unum mensem, si ignistitium duraverit, Astaniae, in capite Kazachstaniae Russis et Turcis auctoribus de pace componenda disceptetur.
Link29.12.2016 Consilium Securitatis Unitarum Nationum die Veneris praeterito Americanis indifferentibus neque vetantibus una voce decreverat Iudaeis a tota aedificatione domiciliorum in occupata Cisiordania et in Hierosolymis orientalibus esse desistendum. Quod decretum animos Iudaeorum commoverat atque imprimis Beniaminum Netanyahu, primum administrum, in Americanum praesidem efferaverat. Quae praemittenda erant, ut oratio, quam Ioannes Kerry, Americanus secretarius statalis, heri vespere ultimam ad Proximum Orientem pertinentem habuit quaque indifferentiam Americanam defenderet, in suo contextu intellegeretur: Et Iudaeos et Palaestinenses, ne de consilio duarum civitatum, quo non ad effectum perducto neque libera res publica Iudaeorum esse neque pax firma fieri posset, decederent. Si multitudinem in unius civitatis corpus coalescere mallent, futurum esse, ut ista civitas aut Iudaea esset aut libera neque tamen utrumque. Minime mirum, si Netanyahu se hac oratione exulceratum praebuit et Ioannem Kerry simplicem veritatem delinquere insimulavit. Res etiam inter honoratum et designatum praesidem Americanum discordias movit. Nam Donaldus Trump et decretum Unitarum Nationum et debilitationem Israeliae errores esse ducit, quos praesidi Obama vitio vertit. Pipiavit se Israeliam contemni aut neglegi non esse passurum. Beaniaminum Netanyahu usque ad suum introitum (vicesimo Ianuarii mensis die) fortiter perseverare iussit.
Link28.12.2016 Russi Americanos, quibus nuper, ut res Syriacas una cum se ordinarent, obtulissent, nunc duobus in America praesidentibus aut nullo ab his negotiis segregare in animo habere videntur. Voluntatem enim significant colloquiorum de bello in Syria componendo Unitis Americae civitatibus exclusis atque exclusis Unitis Nationibus solis cum Turcis et Iranis et delegatis quibusdam Syriaci regiminis persequendorum. Fortasse autem Americanos, ut sibi obsequantur, in angustias adducere intendunt et nostrum omnium mentes confundere temptant. Quomodo enim non omnibus participibus colloquentibus sed una atque altera parte repudiata pax possit evenire? Insuper Russi Americanos, quandoquidem rebelles aut potius tromocratas armis exornent, verbis severius pronuntiatis inimice agere et decapitulatores adiuvare exprobrant.
Link27.12.2016 Septem iuvenes nocte festorum pridiana Berolini in statione hamaxostichi subterranei vestimenta viri cuisdam tecto carentis, qui in subsellio somno se dederat, incendebant. Vir soporatus, nisi alii fidenter sucurrentes ignem restinxissent, facile perire potuit. Itaque prosecutores crimen homicidii in perpetratoribus, si quidem erunt prehensi, constituent. Et ut investigentur et prehendantur, facile fieri potest, nam custodes photographemata cinematomachinis exploratoriis depicta, quae facies maleficorum manufestant, in promptu habent, et a populo indicia petunt. Horribilia horribiliora videntur memoria repetenti iam nuperrime lascivum quendam iuvenem virgini cuivis uni in statione subterranea Berolinensi data opera calcem a tergo impigisse, ut scalis devolveretur et bracchium frangeret; horrabiliora et legenti primo die festo puellam duodecim annorum Berolini a vitrico tantis verberibus decisam esse, ut a custodibus publicis servata in nosocomium deferretur.
Link26.12.2016 Franciscus pontifex, papa pauperum qui esse et haberi vult, matutinam nataliciam celebrans apprime puerulorum in bellicis regionibus degentium meminerat: Esse infantes, quibus ne in praesepio quidem locus esset dormiendi, quos nullus pater, nulla mater amans amplecteretur. Reminiscebatur parvulorum, qui in subterraneis suffugiis loricatis iacerent, ut nubes pyrobolorum effugerent, qui in crepidinibus viariis magnarum urbium pernoctarent, qui alveo lintriculi migrantibus repleti incubarent. Esse pueros, qui fame vexarentur, esse qui pro oblectaminibus pyroballistas manibus tenerent. Dies natalicios Domini festum esse, quod animos hominum concuteret. Nobis decedendum esse de nostris improbis desideriis et optationibus. Ne nos ipsos primo loco poneremus, sed infantem recentem partu. Nostrum esse festum natalicium ex obsidio profanatae festivitatis liberare, ut in simplicitate divini infantis pacem, gaudium, id, ad quod nati essemus, recuperaremus.
Link25.12.2016 Difficile est primo die festo natalicio lineam capitalem non scribere; nam Russicum aeroplanum epibaticum (typi Tu-154, qui vulgo conditorium volatile nominatur) ad ministerium defensionis pertinens, in quo nonaginta duo homines erant, paucis minutis postquam Sotzio, ex urbe balnearia ad mare Euxinum sita, in Syriam versus evolavit, non iam in scopo radari videri potuit et, sicut cito apparuit, a mille passibus in mare deciderat. In aeroplano erant multi cantores chori Alexandrov ubique terrarum celebris, qui est officialis chorus militiae Russicae, et Kalendis Ianuariis in Syriaca provincia Latacic concentum musicum agere volebat. Primum corpus iam conditum.
Link24.12.2016 Tunesianus Anis Amri, qui unus maxime Berolini insidias autoraedarias in mercatum natalicium perpetravisse suspiciebatur, cum Mediolani prope stationem ferriviariam, ut chartam identitatis monstraret, a duobus custodibus publicis petitus pistolium ex pera promeret et statim glandes fundere inciperet, ab altero custode transfixus est. Alter ex umero vulneratus in nosocomium delatus est. Quo facto auctor quidem insidiarum investigatus iacet, sed relinquitur, ut exploretur, numquis eum insidias parantem et per Franciam in Italiam fugientem adiuverit. Restat, ut disceptetur, num custodes quaedam peccaverint, quibus medendum sit. Superest, ut legum conditores deliberent, quomodo securitas publica augeri possit. Nobis autem, mihi et unicuique civium, consultandum est, num tam simpliciter quam antehac in mercatu natalicio nostrum vinum adustum sorbere et matutinae nataliciae interesse velimus.
Link23.12.2016 Vladimirus Putin die Martis in Cremlino Moscuensi Russiam in praesentia quovis aggressore valentiorem esse dixerat et fieri posse, ut Russi Islamicum Statum repugnantes arma nuclearia adhiberent, significaverat. Homines harum rerum periti Russicum praesidem his verbis minus Islamistis quam civitatibus occidentalibus voluisse minitari credunt. Donaldus Trump non diu cunctatus pipiavit contra Americam debere suam capacitatem nuclearem non mediocriter amplificare, dum mundus ad nuclearia spectans ad sanitatem reverteretur. Etiamsi liceat opinari alterum alterum maluisse excoquere et turbas efficere, quam suam sinceram sententiam deliquare, utrumque recordari perutile sit iactationem facum armorumque concrepationem non esse artis politicae, quae excusari possit.
Link22.12.2016 Germanici prosecutores novisse videntur, quem machinatorem insidiarum Berolinensium investigare debeant: Tunesianum quendam, Anis Amri nomine, XXIII annos natum. Cuius enim permissio residendi inventa est in gubernatoria aedicula eius autocarri articulati, quo insidiae paratae erant. Etiam eius facies divulgata est. Huc accedit, ut administratores pro perductoriis indiciis magnum praemium (centies milia Euronum) exponerent. Quae cum ita sint, suspecto vix contingat, ut se in Europa clam subducat. Custodes publici, ne quis sibi biocolytam induat, eum armatum et periculosum esse commonent. Quod cum Polonico vectore, qui postea mortuus in gubernatoria aedicula repertus erat, colluctatus est, eum etiam vulneratum esse a vero vix abhorreat.
Link21.12.2016 Quod insidias Berolinenses attinet, Islamicus, qui dicitur, Status in solita areola interretiali sibi vindicat laudem istius facinoris. Unum ex suis militibus evocationi obsecutum esse, ut eae nationes attentarentur, quae Islamicum Statum in Iraquia aut Syria oppugnarent. Quam confessionem, quod argumenta non affert, prosecutores Germanici caute accipiunt neque se in omnes partes investigare intermissuros esse dicunt. Iuvenem Pacistanum, quem biocolytae unicum adhuc suspiciosum prehendentes quaesitaverant, quod eum insidias paravisse pro certo demonstrare non potuerunt, e custodia rursus emiserunt. Nunc etiam facinoris auctores plures esse, qui armati in fuga sint, posse coniectant et consectantur. Non nullam spem ponunt biocolytae in photographematibus et taeniis visificis, quae homines in "nubeculam quandam Bostoniensem", quae alludens ad cursum Marathonium Bostoniensem anni MMXIII ita appellatur, submittere possunt.
Link20.12.2016 Die Lunae vespere Berolini autocarrum articulatum per crepidinem viariam plateae "Breitscheit" in frequentatum mercatum natalicium irruens nonnullasque tabernas displanans duodecim homines occidit et quinquaginta tam graviter vulneravit, ut in nosocomia deferri deberent. Auctoritates adversus nonnullas suspiciones et similitudinem rerum Nicaeae gestarum diu de insidiis loqui verebantur. Nunc autem vix quisquam huic causae indubitat. Autocarrum, quod armamenta chalybata ex Italia Berolinum transportabat, ad Polonicam firmam vecturariam pertinet. Eius proprius auriga, consobrinus aut patruelis vecturarii, ex quarta hora postmeridiana per telephonum contingi non iam potuerat. In sedili convectorio delicto commisso mortuus quidam erat inventus. Suspiciosus quidam, qui autocarrum fortasse gubernavit, intervallo duorum chiliometrorum prehensus quaestionatur. Agitur de asylipetitore Afgano aut Pacistano, qui mense Februario in Germaniam immigraverat.
Link20.12.2016 Andreas Karlov, qui officio Russicae procurationis in Turcia fungitur, dum exhibitionem photographematum Ancyrae revisens orationem habuit, sexaginta duo annos natus octo ictibus occisus est. Perpetrator erat, ut postea innotuit, unus ex Turcicis biocolytis viginti duo annos natus, qui vestibus civilibus indutus glandes mittens clamavisse dicitur: "Noli oblivisci Alepi, noli oblivisci Syrae!" et pluries Arabice "Allahu Akbar" (Deus magnus). Tum ipse a suis collegis telis occisus est. Alienigeni politici id facinus confestim condemnaverunt et suam maestitiam sunt consolati. Praeses Erdogan cum Russico praeside Putin telefonice collocutus est.
Link19.12.2016 Administratio Constantiopolitani Lycei ("Istanbul Lisesi") magistros carmina natalicia cum discipulis canere vel pueros themate Natalis Domini imbuere expressim vetuit. Quod interdictum eo mirificius intervenit, quod triginta quinque huius lycei magistri a Germania expediuntur et retribuuntur. Gubernatio foederalis Germaniae asperitate renititur et utilem traditionem interculturalis praenataliciae permutationis intermissam esse perdolescit. Forensis existimatio in Germania multo acerbior cadit: Absurdum esse talem scholam pecuniis publicis sublevare, libertatem religionis proteri, islamisticam praesidis Erdogan dictaturam reprimendam esse. At gubernatio Germanica utrum celebritatem fori magis respiciet an necessariam modestiam praesidis Erdogan?
Link18.12.2016 Damasci, in Syriaco capite, innocua puella septem annorum balteo displosivo amicta a quibuscumque viris sine ulla religione et fide in stationem custodum publicorum intromissa et materia displosiva e longinquo accensa disiecta est. - Caesarea, urbs in centrali Turcia sita, heri testis est facta insidiarum suicidalium, cum auriga quidam suum autocinetum materia displosiva onustum iuxta laophorium, quo milites otiosi itinerabantur, gubernaret et suam bombam displodens laophorium laceraret. Tredecim milites interfecti, quinquaginta sex partim graviter vulnerati sunt. Nulla secta adhuc facinus sibi assumpsit. Tamen auctoritates modum operandi vetitas partes Curdicorum Operatorum (PKK) indicare opinantur.
Link17.12.2016 Puer, qui anno bis millesimo quarto ex Iracianis parentibus in Ludovici Portu Rhenano natus duplici civitate instructus est, et vicesimo sexto die mensis Novembris et quinto Decembris in sua urbe natali globum igneum displodere est conatus. Primo conatu materiam displosivam in mercatu natalicio deposuerat, sed machinatio incendiaria fortunatim effectum non habuit. Alteram bombam paucis diebus post in sacciperium dorsuale abditum prope centrum aedificii urbani in virgulto deposuit. Quae ab attento viatore animadversa a viris istius rei peritis debilitata est. Puer adhuc pupillaris atque iuridice nondum responsabilis "in locum tutum" delatus est. Eum, quod religiositatem attinet, novissime prolixe radicalem esse factum sermo fert. Cognitores, quorum nunc est machinatores occultos investigare, subtiliora impraesentiarum non edocent.
Link16.12.2016 Oeconomicae sanctiones Russis ab Europaea Unione propter annexionem Crimaeae et, quod parum auctoritatis in rebelles Ucrainae Orientalis conferrent, inde ab anno bis millesimo decimo quarto impositae heri Bruxellis sex mensibus propagatae sunt. Sin aliter ultimo mense Ianuario excurrissent. Quae decretio non ab omnibus duodetriginta civitatum rectoribus aeque comprobabatur. Nam Robertus Fico, Slovaciae primus administer, qui Consilio Unionis in praesentia praesidet, sanctiones exsensas esse ducit. Etiam Italia oeconomicis de causis, ut sanctiones alleventur, optat. Sed Hollande et Merkel earum propagationem neccessariam esse arbitrati sunt. Hic summi gradus gubernatorum conventus ultimus erat hoc anno.
Link15.12.2016 Horatius Seehofer, qui Bavaricae Christianae Sociali Unioni praesidet, clarius quam umquam ante in clauso immigrantium perfugarum numero perseverat. Prohibendum esse, ne plus quam ducena milia perfugarum unoquoque anno in Germaniam venirent. Suffragatores posse confidere se id postulatum etiam cancellaria invita patraturum esse. Numero clauso non constituto suas partes coalitionem non inituras et oppositionem societati regendi praelaturas esse. Etiam in alia re Seehofer contrarie censet atque cancellaria: Dissuadet enim, ut duplex civitas cuiquam concedatur nisi in causis extraordinariis, atque se in hac re cum maiore parte factionis sororiae concordare non ignorat.
Link14.12.2016 Pugna Alepensis decertata, victoria nondum parta. Quod diu opinione submoleste praesumebatur, si quidem Russis fides est habenda, verum est factum. Vitalius Tschurkin, Russorum ad sedes Unitarum Nationum delegatus milites Syrios impetum, ut rebelles armati fide interposita cum sua quisque familia se recipere possent, suppressisse dixit. Num etiam civilibus aufugere liceat, non liquet. Testes oculati de tragoediis humanis, necnon de sceleribus militaribus narrant. Unitae Nationes se defecisse confitentur. Ban Ki-moon: "Consilium securitatis suum officium, ut pacem et securitatem inter nationes restituat et servet, non praestitit. Historia nos non facile absolvet."
Link13.12.2016 Antonius Gueterres, qui mense Octobri successor Ban Ki-moon, secretarii generalis Unitarum Nationum, destinatus erat, heri Neo-Eboraci sacramentum dixit. Novum munus Kalendis Ianuariis insequentis anni inibit. Gueterres, quod per decem annos instituto exulibus subsidiario (UNHCR) praeerat, mechanismos Unitarum Nationum penitus habet perceptos. Antequam sacramentum dictum est, etiam merita praedecessoris, qui per decem annos munus administravit, laude et plausu dignabantur.
Link13.12.2016 Suffragiis in Visconsinia renumeratis antecessio Donaldi Trump non modo confirmata, sed etiam parvo numero aucta est. Quominus renumerationes in Michigania et in Pennsilvania exhiberentur, iuridice prohibitum erat.
Link12.12.2016 Centralis Intelligentiae Agentura (CIA) Russos in machinas electorias vel in alia computralia systemata clam invadentes Donaldo Trump suffragiorum victoriam expedivisse iudicat. Trump ipse istam coniectionem ridiculam esse pro certo habet. - Parva sectio vetitarum Partium Curdicorum Operatorum (PKK), quae "falcones libertatis Curdistaniae" (TAK) nominatur, responsalitatem insidiarum, quibus die Saturni vespere Constantinopoli duodequadraginta homines (inter eos triginta custodes publici) perierant, in se recepit. - In media urbe Cairo ictu tromocratico in copticam ecclesiam cathedralem perpetrato non minus quam viginti quinque homines, qui sacris aderant, vitam amiserunt, triginta quinque foede sauciati sunt. Quod in Aegypto inter Muslimos et Christianos, etiamsi simultates aemulationesque interdum accidunt, maximam partem pacalis usus intercedit, Al-Sisi praeses istas insidias item ad Christianos atque ad Muslimos spectavisse dixit.
Link05.12.2016 In Austria Alexander Van der Bellen, pristinus prasinorum praefectus, qui se ardentem fautorem Europae fatetur, septuaginta duo annos natus, tertio denique accessu die Dominico, die quarto mensis Decembris, novus praeses statalis electus est (53,3%). Norbertus Hofer, eius dextrorsus vergens competitor, qui factionis FPÖ (factionis liberae Austriae) est, quae Europae et perfugarum immigrationi diffidit, suam repulsam agnovit et tristis quidem, sed probus humanusque suo rivali gratulatus est. Aliquot administrationes Europae, quae anno insequente refici volunt, pavore ob Italiam non dissipato forsitan gavisae sint, quod proclivus cursus ad separatismum et nationalismum et populismum interim intermissus esse videbatur. Sed maerores huic gaudio celeriter anteverterunt, cum e tenebris erumperet, quem ad finem rogatio popularis de constitutione reformanda in Italia perventura esset: Assentatoribus XL, negatoribus LX centesimas assecutis administer primus, Matthaeus Renzi, se cladem acerbam accepisse sibi conscius munere se decessurum annuntiavit.
Link04.12.2016 In Italia hodierno die Dominico, die quarto mensis Decembris, populus de commutatione constitutionis rogatur. Quae mutatio spectat ad reorganisationem senatus, qui adhuc aequo iure atque ex aequa potestate atque parlamentaria camera deputatorum legibus condendis dat operam, qua re legum latio plerumque insolenter distinetur. Eapropter intenditur, ut numerus senatorum minuatur, ut rebus, de quibus senatus et parlamentum disceptant, disiunctis arbitria nationalia penes parlamentum et arbitria regionalia penes senatum sint. Matthaeus Renzi, administer primus, qui cives orat et obsecrat, ut assentiantur, non modo de Italia, sed etiam de tota Europa agi profert. Vehementissime obtrectat Iosephus Petrus Grillo, dux "motus quinque stellarum", qui finem democratiae ex alto animo ciet et de pulchritudine litterae A (antiquo) philosophatur. Hodie "silentium electorale" finem habebit. At utrum LI milliones Italiani rogationi "etiam" an "non" responsuri sint, adhuc absolute ambiguum hoc die clarescens die Lunae erit notum.
Link03.12.2016 Advocati Donaldi Trump, designati praesidis Americani, remis velisque prohibere conantur, quominus suffragia in tribus civitatibus, quas Trump arte et praeter opinionem tulerat, in Visconsinia, Pennsilvania, Michigania, renumerentur. Renumerationem Jill Stein, candidata prasinorum postulaverat, quod ei, sicut aliis, computatra suffragatoria tabellas vitiavisse in suspicionem venit. Obtrectatores eius postulationem absurdam, disciplinae contrariam, frivolem esse dicunt atque in ius ambulantes intercesserunt. Quorum intercessio citata in Visconsinia, ubi renumeratio iam incohavit, in iudicio cecidit. In Michigania ecdicus generalis, pro sua parte republicanus, intercessionem suasit. Ceterum nemo est, qui hanc novam suffragiorum diribitionem Donaldum Trump ex Aedibus Albis repulsuram esse censeat.
Link02.12.2016 Vladimirus Putin mille circiter magistratibus et auctoritatibus praesentibus suam anniversariam orationem ad nationem habuit. Oeconomia et res externae erant duo capita orationis. Putin Russiae multas difficultates intrinsecus excitas reprimendas esse confessus est, sed in hac re Russiam esse exercitatam. Sanctiones ab Unione Europaea, ut Russia ad eius modos saltaret, impositas sine maiore effectu accidisse. Monuit, ne Russi se diduci sinerent, sed concordiam in asperis temporibus praestarent. Quod ad res externas pertinet, Putin Russiam non confrontationem petere neque umquam petivisse, sed amicitiam circumspicere in medium protulit, summam vero rei publicae conculcatui fore Russiam numquam passuram esse. In novam Americanam administrationem versus et cooperationem et relationes in melius refectas in fundamento aequatorum iurum obtulit. At Putin, ne pugnantia loquatur, memento amicitiam totam in eo esse, ut commoda utriusque partis exaequentur neve (de Crimaea loquor) arroganter per vim pervincantur. Suae prudentiae agnus debet, quod amicitiam cum lupo repudians superest.
Link01.12.2016 Germanicae Foederali Disciplinae Tuendae Praefecturae (BfV) successit cuidam "talpae", quemadmodum dicitur, larvam de capite detrahere: Agitur de viro Germanico LI annorum, qui antea rem argentariam didicerat, hoc biennio ante ad religionem islamicam convertens omnes fefellit quique hoc anno ineunte functionarius summae rei publicae custodiae factus est. Ita, qui ovis esse videbatur, lupus est factus. Ei salafisticam scaenam explorare erat propositum, sed curiose etiam secreta interna collegit, quae sub falso nomine in interreti islamistis offerret, ut eos aut de biocolyticis agendi consiliis instrueret, aut ipse ictum terroristicum praepararet. Sua facinora interea magnam partem confessus est. Munus disciplinae tuendae et laudatur, quod animum proditoris interni denudaverit, et vituperatur, quod talem virum in suos ordines asciverit.