|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2014.03.30 Postquam Vladimirus Putin et Barack Obama die Veneris vesperi, quomodo controversiae Ucrainicae diplomatice componi possent, telphonice colloquentes disputaverunt, hac hebdomade exeunte spatio ad praeparandum vix dato John Kerry et Sergius Lavrov Lutetiam Parisiorum conveniunt. Ambo administri ab exteris postremo Londini coierant (d. 14°. m. Mart.) et nunc primum post litigiosum in Crimaea habitum plesbiscitum congrediuntur. lc20140330 | Nachem Wladimir Putin und Barack Obama am Freitag Abend telefonisch Möglichkeiten einer diplomatischen Beilegung des Konflikts um die Ukraine erörtert hatten, treffen sich an diesem Wochenende John Kerry und Sergej Lawrow kurzfristig in Paris. Beide Außenminister hatten sich zuletzt in London getroffen und kommen jetzt zum ersten Mal nach der umstrittenen Volksabstimmung auf der Krim zusammen. |
| 2014.09.07 Ahmed Abdi Godane, dux catervae tromocraticae Al-Shabab, prima hebdomade ictu aerio ab Americanis in Somalia Australi perfecto perierat. Eius commilitantes se eius mortem ulturos esse iuraverunt atque Ahmad Umar unanimiter, ut dixerunt, successorem destinaverunt. Eos etiam in Aiman al-Sawahiri, ducem catervae Al-Kaida, obsequium denuo iuravisse ab Al-Jazira nuntiatum est. Somalia, Kenia, Uganda, quae civitates multitudine facinorum tromocraticorum premuntur, Unitis Americae Civitatibus gratias egerunt. 2014.09.07 | Ahmed Abdi Godane, der Führer der Terroristengruppe Al-Schabab, war angangs der Woche durch einen Luftschlag der Vereinigten Staaten in Süd-Somalia ums Leben gekommen. Seine Mitkämpfer haben geschworen, seinen Tod zu rächen und Ahmad Umar angeblich einstimmig zu seinem Nachfolger bestimmt. Auch sollen sie nach einer Meldung von Al-Jazira dem Al-Kaida- Führer Aiman al-Sawahiri erneut die Treue geschworen haben. Die Staaten Somalia, Kenia und Uganda, die unter einer Vielzahl von Terrorakten zu leiden haben, haben den Amerikanern ihren Dank ausgesprochen. |
| 09.02.2015 Mille quingenti milites Russici hac hebdomade vergente graviter armati fines in Ucrainam Orientalem transisse dicuntur lc201502 |
| 06.04.2015 Num Graecis ruinae aerarii impendeant, hac hebdomade clarius illucescere poterit. communicationes mediorum regimini diversa dicunt: Illae Graeciam hoc die Iovis illiquidam fore regimen obnuntiavisse proferunt, qualia se dixisse regimen denegat. Administer Varoufakis, ut hesterno die Solis cum Christina Lagarde, quae Aerario Monetario Internationali (IWF) praesidet, deliberaret, Vasingtoniam se contulerat. In calce huius sermonis Varoufakis Graeciam, ut omnia debita omnibus creditoribus renumeraret, ad infinitum intenturam, promisisse dicitur. lc201504 |
| 09.VII.2016 Summi gradus repraesentantes civitatum, quae defensoriam societatem NATO explent, hac hebdomade vergente, ut suo concentu sollicitudines civitatum Russiae adfinium, imprimis Balticarum et Poloniae, dissiparent, Varsoviam convenerunt. Praeceptum commune est, ut et vis militaris animique praesentia in Russiam demonstretur et rursus manibus ad pacificandum porrectis consultationes ad omnes difficultates solvendas offerantur. lc201607 |