Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis. |
Blasius Pasc(h)alis anno 1623 Clermont, in oppido Francogallico natus est. Pater eius, portitor magnus et mathematicus notus, post mortem uxoris anno 1629 una cum Blasio eiusque duobus sororibus Lutetiam Parisiorum migravit. Aliter atque Cartesius, lumen eius, Blasius numquam scholam visitavit. Nihilominus patre imprimis linguas docente iam prima aetate mathematicus mirabilis fuit. Duodecim annos natus geometriam Euclidis per se repperit, septendecim de sectionibus conicis, quae postea "hexagona Pascalina" vocabantur, scripsit. Vicesimum annum agens machinam calculatoria digitalem, quae postea "Pascalina" vocabatur, quasi praecursorem nostrorum computatrorum, construxit, ut patri laborem levaret. Ex eo invento lingua programmatis gratissima, quae anno 1976 ab Nicolaus Wirth excogitata et postea exculta est, "Pascal" vel "Turbo-Pascal" nominatur. Posteriore vita ingenium ad omnia factum praeter alia legem canalium communicantium repperit et pressionem aerariam monstravit et una cum physico Fermat artem coniectandi excogitavit. Simul rationem hominum per totam Lutetiam transportandorum communi utilitati designavit. Anno 1647, postquam a Cartesio, quem bis convenerat, veriora doctus est, paulatim animum ab artibus physicis et mathematicis avertit et ad religionem convertit. Conversione ingenti superatus asceticus in monasterium Lutetiense "Port Royal", centrum lansenistorum, concessit, quo iam prius soror Jaqueline se receperat. Post mortem scida (scil. illa "Memorial") in iaccam insuta inventa est, qua conversio his verbis descibitur: "Annus gratiae 1654. Die lunae, vicesimo tertio m. Nov., die sancti Clementis, papae et martyris ... A decima et dimidia fere hora vesperi usque ad dimidiam horam post mediam noctem. - Ignis, "Deus Abraham, Isaac, lacob" neque philosophorum doctorumque. Certa cognitio, certa cognitio, animi motus, gaudium, pax ... Deus Iesu Christi. Deum meum et Deum vestrum. "Deus tuus Deus meus sit. Oblivio mundi omniumque rerum excepto Deo. Solus iis viis reperitur, quae in evangelo docentur…” In monasterio scripta religiosa componere perrexit. Primo "Litteras provinciales", quibus studio lansenistorum omnia convertendi auctoritatem magnam paravit Paucis annis ante mortem praematuram (anno 1662) opus maximum scribere coepit, quod imperfectum a lansenistis titulo "Cogitationes" (Pensees) editum est. Quo in libro mirabiliter et magnitudinem et miseriam hominis monstrat: "Homo nihil est nisi canna, infirmissima, sed canna cogitans. Non est, cur totum universum se armet, ut eum contundat: Spiritus vel aquae gutta satis est ad eum necandum. Sin autem universum eum contunderet, homo tamen nobilior esset quam id, quod eum necat. Nam se mori scit et uni-versum se superiorem esse cognovit; universum autem nihil de eo scit. Ergo tota dignitas nos-tra in cogitando posita est. Hinc gloria nostra nasci debet, non vero ex spatio et tempore, quae explere non possemus.Ergo id agamus, ut bene cogitemus:hoc est fundamentum morum." Ex tanta calamitate homo salvari non posset, nisi Deus immortalis esset. Utrum Deus sit an non sit, argumentis scientificis neque probatur neque refellitur. Homo quidem prius Deum esse corde sentit. Sed etiam impio vel sceptico Deum esse confirmare melius esset quam negare. Si enim Deus est, pius (post mortem) immortalitatis eius particeps erit, impius autem darnnatus mortem aeternam obibit.. Si Deus non est, uterque post mortem nihil aut parient aut amittent. Ergo nemo ratione praeditus deum esse neget. Illa sponsio Pascalina, quae dicitur, hodie - saepe signo negativo - in quaestiones periculosas transfertur. Exemplo energia atomica utar. Nemo scit, num energia atomica ab hominibus coerceri possit. Si potest; magnum lucrum, id est omnium res prosperas, si non, infinitum malum, id est exstinctionem vitae humanae, efficiet. Multa sane de Pascali scribere possum. Utique operae pretium est, eius viri ante 380 annos nati recordari, quoniam nos homines tot et cogitationibus et inventis ditavit.
Portitor : Steuerbeamter - Lutetia (Parisiorum) : Paris - lumen : leuchtendes Vorbild - prima aetate mirabilis : Wunderkind - sectio conica : Kegelschnitt – hexagonum : Sechseck - machina calculatoria : Rechenmaschine - praecursor : Vorläufer - lingua programmatis : Programmiersprache - ingenium ad omnia factum : Allround-Gernie canalia communicantia: kommunizierende Röhren - veriora docere : enttäuschen – scida : Zettel - iacca : Jacke – insuere : einnähen - certa cognitio : Gewissheit – canna : Schilfrohr - studium omnia conver-tendi : Refombestrebungen - contundere : zermalmen - spiritus (Wind)Hauch - gutta aquae : Wassertropfen – sponsio: Wette - quaestio pericolosa : Risikoentscheidung – lucrum : Gewinn