Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber IV

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Alcithoe tamen et sorores, constanter ea contemnentes, ipsis diebus festis lanificio operam dabant, opusque levabant fabellis enarrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum sanguine moris niger color additus, de Sole in Eurynomen verso, ut cum Leucothoe concumberet, quam ob rem Clytie zelotypa in heliotropium mutata, denique de Hermaphrodito et Salmacide in unum corpus concretis. Quo facto sorores ipsae in vespertiliones, earumque telae in vitem transformatae sunt. Hac de re cum Ino laetaretur, Iuno, et invidens et indignans, Furiam ei misit, cuius veneno in insaniam versa cum Melicerta filio in mare prosiluit; sed, Venere intercedente, ambo facti sunt Dii marini. Quos dum comites Sidoniae pro mortuis deplorant, in saxa et volucres mutantur. Cadmus quoque, hac calamitate commotus, relictis Thebis, in Illyriam cum uxore profectus est, ubi uterque anguineam formam accepit. Solus ergo restabat de Bacchi contemptoribus Acrisius, avus Persei, qui Gorgonis caput amputavit, e cuius guttis, in terram delapsis, angues exorti sunt; et Atlantem in montem, virgasque post Andromedam liberatam in curalia convertit, Andromedam autem uxorem duxit.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Alcithoe tamen et ceterae Minyeides ipsis diebus festis solae dei cultum etiamtum aversatae lanificio operam dabant opusque levabant fabellis narrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum miserrima morte moris niger color additus esset; de Sole, ut Leucothoen amplecteretur, in Eurynomen matrem eius converso ac de Clytie nympha, quae amorem illum prodiderat, in heliotropium mutata; de Daphnide in saxum verso. de mutato sexu Sithonis, de Celmi in adamantem transformatio, de Curetibus ab imbre natis, de Croco et Smilace in flores versis, denique de Hermaphrodito et Salmacide in unum corpus concretis. Quo facto Minyeides ipsis his narrationibus intentae in vespertiliones et telae earum in vites transformatae sunt. Qua re cum Ino laetaretur, Iuno, et invidens et indignata, Furiam ei et Athamanti coniugi immisit, cuius veneno ad furorem concitati sunt, in quo Athamas Learchum filium, leonem eum esse putans, misere occidit, Ino autem cum Melicerta filio in mare prosiluit; sed ambo, ipsa et filius, Venere intercedente dii marini facti sunt. Quos dum comites Sidoniae pro mortuis deplorant, aliae in saxa, aliae in volucres mutantur. Cadmus ipse, multis calamitatibus vexatus, Thebis relictis in Illyriam cum uxore profectus est, ubi uterque formam anguineam accepit. Solus igitur de Bacchi contemptoribus restabat Acrisius, cuius nepos, Perseus, Gorgonis Medusae caput amputavit (e cuius guttis in terram delapsis angues nati sunt) et ope capitis Medusaei Atlantem in montem convertit atque inde digressus Andromedan ad scopulum religatam monstroque marino expositam liberavit (qua occasione virgae in curalia conversae sunt) eamque uxorem duxit.

 

1-415 Minyeides solae non potuerunt tristi Penthei exitu moveri, ut Baccho sacra facerent. Cum igitur interea opera facerent, laboremque variis fabellis, quae sic commode intexuntur, levarent, in vespertiliones mutatae sunt.
55-166

 

Pyramus et Thisbe Babylonii, triste amoris infelicissimi exemplum, quorum sanguine moris poma adspersa nigrum contraxerunt colorem.
167-270 Leuconoe, soror altera, plures fabellas narrat,
167-189 de Martis et Veneris adulterio
190-255 de amoribus Leucothoes et Solis: Venus ulciscitur Solis proditionem, dum ei inicit Leucothees amorem, quae vitiata terrae defoditur a parente, sed a Sole in virgam tuream mutatur.
256-270 de Clythie, in heliotropium mutata
   
274-

 

Alcithoe, tertia soror, de Salmace fonte et Hermaphrodito narrare incipit. Sed praeteritione rhetorica utens, alios quosdam mythos breviter attingit.
277- Daphnis, Mercurii filius, pastor Siculus, a Pane musicen edoctus, bucolicorum carminum inventor. Hunc amabat Nympha quaedam ea lege, ne cum alia rem haberet, Sed vino quondam inebriatus cum regina Sicula concubuit. Hinc Nymphae ira oculis est privatus.
279- De Scythone fabula ignota.
282- Celmus, aut Celmis, nuntius Iovis, cui, dum parvus erat, et fidus et admodum gratus fuit. Sed cum postea vulgasset, Iovem esse mortalem, in adamantem ab eo versus est.
282- Curetes iidem, quiCorybantes. Erant antiquissimi Cretae incolae. Ex imbribus procreati dicebantur. Sed pleraque de iis ignota sunt.
283- Crocos, adulescens, quem amabat Smilax. Ambo in flores cognomines mutati sunt.
285-388 Salmacis, fons Cariae, infamis apud veteres hoc nomine, quod ex eo bibentes eoque se lavantes effeminet, molliatque
389-415 Minyeides: Poena, quam passae sunt Minyeides. In vespertiliones mutatae sunt.
416-562 Athamas et Ino: Athamas eiusque uxor Ino, Iunonis opera insania corripiuntur: quo facto ille Learchum filiolum interficit, haec cum Melicerta, filio altero, in mare se praecipitat; sed Venere intercedente, Neptunus eos in marinos Deos mutat, Leucotheen et Palaemona. Comites eius partim in saxa, partim in aves transeunt.
420-431 Iunonis soliloquium
432-477 Descensus eius ad inferos et iussa, quibus Tisiphonen inde excitat
478-510 Iter Furiae cum horrendo comitatu et veneno, et modus, quo furore implet Athamanta et coniugem.
563-603 Cadmus et Harmonia in dracones. Cadmus, Thebis relictis, ad Encheleas fugit, a quibus, monente oraculo, primum dux contra Illyricos, mox rex creatur.
604-662 Atlas in montem a Perseo mutatur.
663-752 Virgae in curalia. Perseus delatus in Aethiopiam, conspicit Andromedam. Cephei regis filiam, saxo alligatam, cetoque obiectam. Belua interfecta, virginem liberat ea lege, ut parentes eam sibi in matrimonium dent. Virgae, quibus caput Medusae imposuerat, vi monstri mutantur in curalia.
753-803 Medusae caput. Inter pocula Perseus ipse narrat, qua arte Medusae caput abstulerit.
 
Sententiae excerptae:
w43
Literatur:

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met04.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:57