Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

lat. - dtsch. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
lateinisch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIX | XV
deutsch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
Kompos.: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber VI

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Quo exemplo mota Pallas de Arachnes exitio cogitavit. Itaque inito cum ea texendi certamine, postquam utriusque tela varias transformationes repraesentavit, ipsam in araneam mutavit. Neque tamen Niobe popularis huius poena admonita est, quod minus se Latonae praeferret; ob eam ferociam, interfectis ab Apolline et Diana liberis eius omnibus, in saxum obduruit. Quo quidem cognito, unus e vulgo Lycios rusticos in ranas a Latona versos, alter Marsyam ab Apolline excoriatum in memoriam revocavit. Nioben luget Pelops, cui humerus eburneus datus erat. Sed ad consolandos Thebanos urbium finitimarum legati convenerunt. Soli deerant Athenienses, quoniam a barbaris agminibus infestabantur, quos Tereus fudit, cui Pandion Procnen in matrimonium dedit. Is alio tempore Athenas reversus, cum Philomelam, uxoris sororem, secum abduxisset, ea stuprata aliisque facinoribus perpetratis, in upupam est transformatus, quemadmodum Philomela in lusciniam, Procne in hirundinem. Quae res Pandioni intellecta mortem attulit. Huic in regno  successit Erechtheus, cuius filiam Orithyiam Boreas rapuit, atque ex rapta Calain procreavit et Zethen, qui Argonautarum numero fuerunt, cum...

A. Zingerle, Leipzig 1884

Quo exemplo mota Pallas de Arachnes, lanificii arte nimis superbae, poena cogitavit. Itaque inito cum ea certamine, telam utraque instituerunt ac Minerva intexuit suum olim cum Neptuno de terra Attica certamen, quo ipsa oliva prolata vicit adversarium; deinde in eadem reprae­sentavit Rhodopes et Haemonis in montes, Pygmaeae matris in gruem, Antigones in ciconiam et Cinyrae filiarum in templi gradus transformationes: Arachne autem intexuit vana deorum furta ac transformationes. Qua tela confecta a Pallade in araneam mutata est. Neque tamen Niobe popularis huius poena admonita est, ut Latonae cederet; ob quam superbiam, interfectis ab Apolline et Diana omnibus eius liberis, in saxum ipsa obduruit. Qua quidem re cognita, unus e vulgo in memoriam revocavit Lycios rusticos quondam ab eadem Latona in ranas versos, alter Marsyam ab Apolline irato excoriatum, et ex deplorantium eum nympharum et satyrorum lacrimis fluvium Marsyam ortum esse. Nioben luget Pelops, cui umerus eburneus a dis datus erat. Iam ad Thebanos consolandos urbium finitimarum legati convenerunt: soli deerant Athenienses, quia a barbaris agminibus infestabantur, quos Tereus Thrax fudit, cui Pandion ideo Prognen in matrimonium dedit. Is postea Athenas reversus, cum Philomelam, uxoris sororem, secum abduxisset atque stuprasset, in upupam est trans­formatus, Philomela in lusciniam, Progne in hirundinem. Quae res Pandioni nuntiata mortem attulit. Huic in regno successit Erechtheus, cuius filiam Orithyiam Boreas rapuit atque ex rapta Calain procreavit et Zeten, qui cum puberes facti essent, volucrum modo pennas acceperunt atque in Argonautarum numero fuerunt, cum…

1-145 Arachne et Minerva
146-312 Niobe, Tantali filia, Amphionis regis Thebani uxor, copiosa prole superbiens et Latonae se praeferens, primum orbatur filiis filiabusque omnibus, mox ipsa mutatur in saxum.
313-381 Agrestes Lyciae Latonam errantem aquis prohibentes mutantur in ranas.
382-400 Marsyas in flumen.
401-411 Pelopis humerus eburneus. [Pelops Tantali filius, tempore Acrisii in Graeciam venit, ibique et magnitudine divitiarum, quas secum adduxerat, et multitudine liberorum tantam consecutus est potentiam famamque, ut Peloponneso nomen daret.]
412-676 Procne, Philomela et Tereus in aves.
677- Orithyia, Erechthei filia, rapitur a Borea vento, ex eaque nascuntur Zetes et Calais.
 
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Ov.met.6,"
Literatur:
zu "Ov.met.6,"
4579
Reinhardt, Udo
Arachne und die Liebschaften der Götter
Freiburg/Fr.: Rombach 2014 (Reihe Paradeigmata 22)

4580
Rossi, Christina
Eine Betrachtung der Figuren Echo und Arachne in Christoph Ransmayrs Roman Die Letzte Welt unter literaturtheoretischen Aspekten
GRIN Verlag, 1/2012


Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Lat/ovmet_komp/ov_met06.php - Letzte Aktualisierung: 26.12.2020 - 16:20