Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber VII

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Iason, victis Medeae auxilio tauris ignem vomentibus, seminatis serpentis dentibus, e quibus homines armati prodierunt, et dracone sopito, vellus aureum rettulit. Medea Iasonem in Graeciam comitata, Aesoni medicamentorum ope iuventutem reddidit, eandemque Peliae pollicita, praemisso arietis in agnum reformati specimine, dolo eum occidit. Inde per varia loca multis insignia transformationibus delata, post occisos liberos Aegeo nupsit sub adventum Thesei, quem paene veneno interfecit. Aegei gaudia de filio recepto turbat Minos, bellum contra eum parans, collectis undique copiis, etiam e Paro, ubi Arne in monedulam fuerat conversa, Aeacumque in partes suas trahere cupiens. At ille ab Aegeo stetit, et ad eum Myrmidones suos post gravem pestem e formicis ortos, auxilio misit, duce Cephalo Atheniensi, qui Phoco, Aeaci filio narrat, quomodo ab Aurora raptus et alia forma indutus, Procrin uxorem in adulterium pellexerit, ab eaque ex fuga reversa canem et iaculum acceperit, quorum ille cum vulpe Thebana in saxum conversus sit, hoc autem a se imprudenter missum, uxorem interfecerit.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Iason e Ponto, victis Medeae auxilio tauris ignem vomentibus, seminatis serpentis dentibus, e quibus ho­mines armati prodierunt, horrendoque dracone sopito, vellus aureum rettulit. Medea, lasonem in Graeciam comitata, Aesoni, eius patri, arte sua iuventutem reddidit eandemque Peliae, scelerato Aesonis fratri, pollicita, praemisso arietis in agnum reformati specimine, dolo eum occidit. Inde Medea. per aera loca variis transformationibus insignia praetervecta, occisis Corinthi liberis suis et paelice, Athenas pervenit nupsitque Aegeo regi sub reditum illius filii, Thesei, quem. paene veneno occidit; sed cum id facinus prohibitum esset, nebulis motis effugit. Aegei gaudia de recepto filio turbat Minos, bellum contra eum parans collectis undique copiis, etiam e Paro, ubi Arne in monedulam erat conversa, et Aeacum quoque, regem Aeginae, in partes suas trahere cupiens. At ille ab Aegeo stetit eique Myrmidones suos, post gravem pestem e formicis ortos, auxilio misit duce Cephalo Atheniensi, qui Phoco, Aeaci filio, narrat, quo modo ab Aurora et raptus et alia forma indutus Procrin uxorem temere temptatam fugaverit, postea autem ab ea ex fuga reversa canem et iaculum acceperit, quorum ille cum vulpe Thebana in saxum conversus sit, hoc autem a se imprudenti missum uxorem interfecerit.


1-158 Iason et vellus aureum et Medeam in patriam reportans. Medea Iasonis amore capitur, praesertim obviam ei facta; et, ubi a iurato promissa coniugii accepit, cantatas ei herbas praebet, quarum ope tauros aeripedes, ignemque vomentes domat, domitos iugo supponit, atque in agrum vipereos dentes spargit, unde feri homines, quorum rabiem, misso lapide, a se in ipsos vertit. Tandem iisdem herbis et draconem terribilem sopit. Sic cum vellere et Medea Iason in patriam redit. 
159-294 Aeson ex sene in iuvenem. 
294-296 Liberi nutricibus iuventus redditur
297-349 Pelias, rex Iolci, Iasonis patruus, cuius iussu Iason ad vellus aureum apportandum profectus erat. Filias eius Medea impulit, ut patrem necarent, cum promisisset, se ei iuventutem reddituram, arieteque in agnum mutato fidem promissis fecisset.
 350-397 Iason cum Medea Iolco exactus Corinthum fugit. Ibi cum decem annos vixisset, Glaucen ducit, Creontis regis filiam; quo Medea offensa veneno Glaucen interimit, suosque filios trucidat.
398-452 Medea Athenas fugit, ubi ab Aegeo excipitur, cuius filium venenis interficere conatur.
453-660 Minos II. ob filium Androgeum interfectum bellum movet Atheniensibus, quibus auxilium pollicetur Aeacus, rex Aeginae, cuius cives, a peste absumpti, miro quodam modo suppleti erant ex formicis. Nempe Myrmidones prisci Aeginae incolae, qui postea Peleum secuti Thessaliam incoluerunt.
661-865 Cephalus et Procis. Cephalus cum ab Aurora impulsus coniugis, ipsum non agnoscentis, pudicitiam et tentasset et labefactasset, illa, pudore suffusa fugit in silvas; inde reversa Cephalo donat canem et iaculum. Canis mutatur in saxum; iaculo Cephalus imprudens interficit Procrin.
 
Sententiae excerptae:
w37
Literatur:

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met07.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:57