Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber IX

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Tum <Achelous> suas formas refert, quas quondam mutaverat, cum ipsum premeret Hercules, de Deianira certans. Hanc victori in patriam redeunti Nessus rapere voluit, sed Herculis sagitta venenata confossus cecidit, et, ne inultus periret, raptae vestem dedit sanguine suo tinctam. Ea dubitans aliqunato post de mariti amore, vestem ei misit eandem, qua indutus, cum concremaretur, et Lichas famulus ab eo per aera missus in saxum obriguisset, periit, et, renovata eius facie, in caelum est traductus. Tum Alcmena mater ad Iolen nurum se contulit, eique Galanthidem in mustelam, et illa vicissim Dryopen sororem suam in loton conversam narravit. Interim supervenit ipsis Iolaus, reparata per Heben iuventute. Id quod non posse omnibus contingere, Iupiter Aeaci exemplo docet. Hunc fugiens Miletus in Asiam discessit, et Byblidem procreavit atque Caunum; cuius illa desiderio tabefacta in fontem transiit. Quae quidem res magis mira cunctis visa esset, nisi paulo ante Iphis, ipso nuptiarum die, virilem sexum accepisset.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Tum formas refert, in quas quondam ipse sese mutaverat, cum Hercule de Deianira certans. Hanc Herculi victori in patriam redeunti Nessus rapere voluit, sed Herculis sagitta venenata confossus cecidit et, ne inultus periret, vestem sanguine suo tinctam tamquam amoris irritamentum dedit Deianirae. Quae cum aliquanto post dubitaret de ma­riti amore, vestem illam ei misit, qua indutus cum tamquam flammis corriperetur, Licham famulum, qui vestem attulerat, cladis auctorem existimans in mare misit; missus in saxum mutatus est, ipse deinde in rogum flammis comburendus ascendit, sed facie renovata in caelum translatus est. Iolen, quam Hercules amaverat, uxorem duxit Hyllus filius. Huic Alcmena, mater Herculis, partum Herculis narrat et quo modo in eo partu Galanthis famula sua in mustelam conversa sit; Iole Alcmenae vicissim Dryopen sororem suam, cum filio suo loti ramum, in quam Lotis nympha olim mutata erat, dedisset, et ipsam in lotum versam esse exponit. Interim supervenit Iolaus, cui per Heben reparata erat iuventus; quod cum factum esset, Themis similem aliquando mutationem instare filiis Callirhoes, subito in viros mutandis, vaticinata est. Sed Iuppiter tum idem non omnibus posse contingere Minois sui potissimum exemplo docuit, qui olim potens postea Miletum Cretensem vehementer timuit neque e finibus eicere ausus est. Sponte tamen tandem Miletus in Asiam concessit, ubi Byblida procreavit atque Caunum; cuius illa amore tabe­facta in fontem transiit. Quae quidem res omnibus magis mira visa esset, nisi paulo ante Iphis, filia Cretensis, ipso nuptiarum die virilem sexum accepisset.


1-100 Achelous, luctans cum Hercule propter Deianirae coniugium, ter ab adversario vincitur in varias formas mutatus, et ad extremum altero cornu privatur. 
101-133 Nessus, Ixionis, regis Thessaliae, filius, Centaurus, Deianiram rapiens, ab Hercule sagitta venenata interficitur. sanguinemque vitiatum tradit Deianirae.
134-238 Hercules veneno cruciatus in Oeta monte comburitur. Deianira, indigne ferens, amari ab Hercule Iolen, mittit coniugi venenatam Nessi vestem, tamquam praesentissimum amoris irritamen. Qua indutus cum propius accessisset ad Iovis Cenaei aram, venenum incaluit, ipsumque mirum in modum cruciavit. Licha famulo, qui vestem attulerat, in mare praecipitato, Hercules comburitur a Philocteta. 
239-272 Herculis apotheosis [cf. Aeneae apotheosin simillimam: Ov.met.14,581-608]
273-323 Alcmene Iolae narrat difficilem partem suum Galanthidisque in mustelam mutationem. 
324-393 Dryope, Iolae soror, in loton arborem.
394-417 Iolaus in iuvenem mutatur, Calirhoes autem filii impuberes in viros
418-665 Byblis, Cauni fratris amore ardens, litteris amorem suum ei declarat, quibus perlectis ille, relicta patria, profugit, Byblis autem eum persequens in fontem mutatur.
666-797 Iphis cum Ianthen uxorem ducere vellet, Isidis auxilio e virgine mutatur in puerum.
 
Sententiae excerptae:
w39
Literatur:

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met09.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:57