Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber X

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
His nuptiis qui interfuerat Hymenaeus ad Orpheum inde se contulit, sed malo omine, quandoquidem mox obiit Eurydice, neque ad superos reduci potuit. Maerore igitur perculsus Orpheus montes solitarios petiit, quo, sono lyrae eius impulsae, accurrerunt arbores, et inter ceteras pinus ex Aty atque cypressus e Cyparisso mutata. Canebat autem ille de raptu Ganymedis, de Hyacinthi, ab Apolline amati et interfecti, in hyacinthum florem, de Cerastarum in tauros, de Propoetidarum in lapides, de Pygmalionis statua in mulierem vivam (unde natus Paphus), de Myrrhae propter incestum cum patre concubitum in myrrham arborem, atque de Adonidis, cui Venus Hippomenis et Atalantae in templo concumbentium in leones transformationes narraverat, in anemonem mutatione.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Iphidis nuptiis qui interfuerat Hymenaeus in Thraciam se contulit ad nuptias Orphei et Eurydices, malo omine, si quidem mox serpentis morsu obiit Eurydice, quam ut reduceret Orpheo, quamquam ad inferos descenderat, tamen non contigit. Maerore igitur perculsus montes solitarios petiit, ubi sono lyrae eius motae arbores ad eum concurre­runt, in quibus pinus ex Aty ac cupressus e Cyparisso mutata. Canebat autem ille de love ad Ganymedem rapiendum in aquilam mutato, de Hyacinthi ab Apolline amati et interfecti in hyacinthum florem, de Propoetidarum in lapides, de Cerastarum in tauros, de Pygmalionis statua in mulierem vivam, de Myrrhae propter incestum cum patre concubitum in murrarm arborem, de Adonidis, cui Venus Hippomenis et Ata­lantae in templo ipsius concumbentium in leones transforma­tiones narraverat, in anemonen mutatione.


1-85 Orpheus Eurydicen, serpentis veneno interfectam, ab inferis reducendam impetrat ea lege, si sequentem non respiciat. Quod cum amans faceret, illa ad inferos relabitur, Orpheus autem, spreta mulieris consuetudine, pueros amare Thracum populos docet.
86-142 Arbores Orphei cantu motae, in quibus nonnullae transformatione nobiles. Orpheus enim cantus suavitate arbores loco movisse, fluminum lapsus ventorumque impetum moratus esse, et immanes bestias domuisse, h.e. hominum efferatorum mores molivisse, dicitur.
143-161 Ganymedes, primum canentis Orphei argumentum. Fuit autem Ganymedes Trois filius, eximia pulchritudine iuvenis, quem Iupiter vel ipse mutatus in aquilam, vel missa aquila rapuit, ac mensae sibi ministrum fecit.
162-219 Hyacinthus, Lacedaemonius, ab Apolline dilectus, disco percutitur et in florem sui nominis vertitur.
220-242 Amathusia Venus Cerastas, quia Iovi hospites immolabant, in tauros, Propoetidas autem, aspernatas deam, in lapides mutat.
243-297 Pygmalionis statua vitam accipit.
298-502 Myrrha, Cinyrae filia, corpus iungit cum patre inscio. Stupro nefando cognito cum pater filiam persequeretur, illa in silvam fugit, ubi mutatur in arborem sui nominis.
503-739 Adonis, ex hoc incesto concubitu natus, propter pulchritudinem amatur a Venere, quae eum a saevarum ferarum venatione deterret, in primis exemplo Hippomenis et Atalantae, quorum fata vs. 560-707 copiose narrantur. Adonis cum his monitis non moveretur, ab apro percussus perit, sed a Venere mutatur in florem purpureum.
561-707 Atalante
 
Sententiae excerptae:
w37
105 Labitur occulte fallitque volatilis aetas.
  Unbemerkt entgleitet und t√§uscht uns die fl√ľchtige Zeit.
  Ov.met.10,519
120 nihil est annis velocius
  nichts ist schneller als die Jahre
  Ov.met.10,520
Literatur:

1 Funde
3329  Henneb√∂hl, R.
"Stumm vor Schmerz ist die Lyra": Der Gesang des Orpheus und die Entstehung der Liebeselegie. Zur Aussageabsicht des zehnten Buches der Metamorphosen Ovids
in: Gymn.112/2005, S.345-374
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lekt√ľre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lekt√ľre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten |¬†Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met10.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:57