Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

lat. - dtsch. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
lateinisch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIX | XV
deutsch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
Kompos.: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber XI

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Hinc Thraciae mulieres cum Orphea discerpsissent, serpente, qui os eius petebat, in lapidem mutato, in arbores conversae sunt a Baccho, qui, relicta ob interfectum vatem Thracia, in Phrygiam se contulit, ubi Midas, cui pro Sileno restituto auri copiam fecit. Cuius cum illum paeniteret, in Pactolo lautus arenas eius aureas reddidit. Postea Phoebus pro iniquo iudicio aures illi asininas tribuit. Quo facto, Troiam profectus Apollo, Laomedontem muros Troianos exstruentem adiuvit. Filiam eius Hesionem, saxo alligatam, liberavit Hercules, coniugem autem duxit Telamon, quemadmodum Peleus Thetida transformem. Is ad Ceycem postea profectus, Daedalionem in accipitrem, et lupum in saxum conversum, partim intellexerat, partim ipse viderat. Sed Ceyx in itinere ad oraculum Clarium suscepto periit naufragio. Accidit deinde, ut Halcyone, marito post naufragium sub Morphei figura secundum quietem conspecto, in halcyonen avem, simul et maritus, mutaretur. Quos volantes cum animadvertissent quidam, Aesacum, Priami filium, quondam in mergum, qui tum forte aderat, meminere transformatum.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Talia canentem cum Thraciae mulieres discerp­sissent, serpente, qui caput eius petebat, in lapidem mutato, ipsae in arbores conversae sunt a Baccho, qui relicta ob inter­fectum vatem Thracia in Phrygiam se contulit ibique pro Sileno restituto Midam, qui optarat, ut quidquid contigisset in aurum verteretur, voti compotem fecit. Cuius voti cum illum postea paeniteret, eiusdem dei ope ab eo liberatus est et, cum iussus a deo in Pactolo lavaretur, harenas eius fluminis aureas reddidit. Eidem postea Phoebus propter iniquum de cantu iudicium aures asininas dedit. Quo facto Troiam pro­fectus Apollo cum Neptuno Laomedontem muros Troianos exstruentem adiuvit. Pactam vero mercedem cum Laomedon non solvisset, Neptunus terram omnem in freti formam convertit. Filiam Laomedontis Hesionen saxo alligatam libe­ravit Hercules, cuius socius Telamon eam coniugem duxit; Peleus, Telamonis frater, prius iam duxerat Thetidem, multis licet acceptis formis tandem victam. Is postea Trachinem ad Ceycem migravit tum fratre Daedalione in accipitrem transformato afflictum. Apud illum commoranti nuntiatur greges suos a lupo dilacerari; itaque placata ab eo, quae illam cladem miserat, dea lupus in saxum mutatur. Quibus prodigiis territus Ceyx ad Apollinis Clarii oraculum consulendum profectus est, sed in itinere naufragio periit. Alcyone, uxor eius, marito naufrago, qui ad litus eiectus erat, con­specto in alcyonen avem, sicuti etiam maritus, mutata est. Quos cum aliquis volantes conspexisset, Aesacum, Priami filium, meminit quondam simili modo in mergum, qui tum forte aderat, transformatum esse.


1-66 Orpheus a Bacchis discerpitur, serpens autem, qui caput eius invadebat, 
67-84 Bacchae, quae Orpheum discerpserant, mutantur in arbores. 
85-145 Midas, rex Phrygiae maioris, impetravit a Baccho, ut quidquid attingeret, aurum esset. 
146-193 Midas cum certamini musico Apollinis et Panis interfuisset, principatumque ad Pana detulisset, ab Apolline accipit asininas aures idque dedecus unus ex famulis singulari quodam modo in vulgus effert.  
194-220 Apollo et Neptunus Laomedonti muros exstruunt. Cum ille pactam mercedem solvere nollet, Neptunus mare immittit urbi, regisque filiam saxo alligatam exponit monstro marino, unde eam liberat Hercules. Cum et huic praemium promissum negaret bis periurus Laomedon, Hercules Troiam expugnat, Hesionenque dat Telamoni socio.
221-265 Pelei et Thetidis nuptiae valde celebratae
266-409 Peleus exul ad Ceycem fugit, ubi, dum cognoscit, Daedalionem bellicosum, cuius superba filia Chione sagittis Dianae transfixa erat, in accipitrem versum esse, nuntius ei adfertur, armenta sua a lupo ingenti trucidari. Placata Nereide, quae beluam miserat, lupus in saxum mutatur. (Duae igitur insunt metamophoses).
410-748 Ceyx et Halcyone. Ceyx ad Apollinis Clarii templum proficiscens perit naufragio. Halcyonae de salute mariti sollicitae Morpheus apparet in somnis, iudicatque perisse eum. Illa cum ad litus decurrisset, in volucrem vertitur, eandemque transformationem patitur corpus Ceycis exanime.
749-795 Aesacus, Priami filius, amat Hesperien nympham, eamque fugientem insequitur. Vulnerata latentis serpentis veneno cum perisset, Aesacus vitae perosus in mare se mittit, sed a Thetide mutatur in mergum. [Adiecta videtur haec fabula superiori maxime propterea, ut transitus facile esset ad res Troianas; et commode adiecta, quia et mergi aves marini.]
 
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Ov.met.11,"
Literatur:
zu "Ov.met.11,"
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Lat/ovmet_komp/ov_met11.php - Letzte Aktualisierung: 26.12.2020 - 16:20