Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

lat. - dtsch. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
lateinisch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIX | XV
deutsch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
Kompos.: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber XII

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Huic <Aesaco> tum Priamus pater, tamquam mortuo exsequias fecit una cum filiis, excepto Paride, qui in Graeciam profectus Helenam rapuit. Raptorem secuti sunt Graeci, postquam Aulide, serpente quodam in lapidem mutato, Dianam placare voluerant Iphigenia oblata, cui vero mutatae dea substituit cervam. Troiani cum fama adventum Graecorum cognovissent, armati eos exspectant. Primo statim congressu Cygnus, ab Achille super lapidem necatus, convertitur a Neptuno in avem sui nominis. Is autem, qui telo nullo violari potuerat, in convivio heroum Nestori in memoriam revocabat tam Caenea, invulnerabilem et ipsum, atque primum e femina in marem, deinde in proelio, cum arborum mole obrueretur, in avem conversum, quam omnino pugnam Centaurorum cum Lapithis, quorum pars Caeneus fuerat. His appendicula addita de Periclymeno in aquilam transformato. Neptunus vero Cygni mortem dolens exoravit Apollinem, ut Paridis sagittam in Achillem flecteret, qua ille periit.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Huic tum Priamus pater tamquam mortuo exsequias fecit una cum filiis, excepto Paride, qui in Graeciam profectus Helenam rapuit. Raptorem persecuti sunt bello Graeci, postquam Aulide, serpente quodam in lapidem mutato, Dianam placare conati sunt Iphigenia oblata, cui tamen dea substituit cervam. Troiani cum fama adventum Graecorum cognovissent, armati eos expectarunt. Primo congressu Cygnus, Neptuni filius, qui duritiam lapidis haberet neque ferro vulnerari posset, ab Achille faucibus constrictis suffocatus et a Neptuno patre in avem sui nominis est conversus. In convivio propter eam victoriam instituto Nestor in memoriam revocavit Caenea a Neptuno et ipsum et invulnerabilem factum et e femina in marem conversum ac deinde, in proelio Centaurorum cum Lapithis cum arborum congerie obrutus esset, ab eodem deo in avem transformatum; additur narratio de Periclymeno in aquilam mutato. Neptunus vero Cygni mortem dolens postea exoravit Apollinem, ut Paridis sagittam in Achillem flecteret, qua ille periit.


1-38 Graeci in Aulide, ubi congregata eorum classis diu detinebatur, et ostento, belli moram protendente, obstupescunt, et Dianam Iphigenia mactata placare volunt.
24-38 Iphigeniae mactatae fabula
39-145 Troiani cum fama adventum Graecorum cognovissent, armati hostem exspectant. Primo statim congressu cum Achilles Cygnum, qui nullo telo interimi poterat, impulsum super lapidem necasset, hic a Neptuno mutatur in avem sui nominis.
39-63 Locus classicus de Fama et de eius domicilio (cf. Verg.Aen.4,173-188)
146-535 Pugna Centaurorum, cuius narrandae occasio hic perquam commoda offertur. Ei enim interfuerat Caeneus, Cygno et natura et fatis simillimus. Namque non modo e femina in marem conversus, sed etiam invulnerabilis factus erat Neptuni munere, et, cum necaretur, in avem transformatus.
536-579 Appendicula de Periclymeno, Nestoris fratre, quem Hercules in aquilam transformatum interfecit.
580-628 Neptunus permovet Apollinem, ut interficiat Achillem, de cuius postea armis certant Aiax et Ulisses.
 
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Ov.met.12,"
Literatur:
zu "Ov.met.12,"
3361
Papaiannou, Sophia
Poetische Erinnerung und epische Dichtung. Nestors Rede in Ovid, Metamorphosen, Buch 12
in: Gymn.109/2002, S.213-234


Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Lat/ovmet_komp/ov_met12.php - Letzte Aktualisierung: 26.12.2020 - 16:20