- In omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quaeplerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat iniuria. Leviora enim sunt ea, quae repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferuntur. (Cic.off.1,27)
- Diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. (Sall.Cat.1,5)
- Interrogatur, tria pauca sint, anne multa. (Cic.ac.2,93)
- Postrema syllaba brevis an longa sit, ne in versu quidem refert. (Cic.or,217)
- L.Tarquinius Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit, parum liquet. (Liv.1,46,4)
|
Besonderheiten:
- Verkürzte Doppelfragen
haud scio (nescio), an
|
vielleicht (ich weiß nicht, ob nicht <am Ende doch>) |
dubito an |
vielleicht (ich zweifle, ob nicht <am Ende doch>) |
incertum est an |
vielleicht (es ist unsicher, ob nicht <am Ende doch>) |
haud scio an non< |
vielleicht nicht, schwerlich
|
haud scio an nemo |
vielleicht niemand, schwerlich jemand |
haud scio an numquam |
vielleicht niemals, schwerlich jemals
|
- Haud scio an pietate adversus deos sublata fides etiam et iustitia tollatur. (Cic.nat.1,4)
- Audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam vocare, in qua... non ii numerantur, qui Academici nominantur,... sed etiam Peripatetici veteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum. (Cic.fin.5,7)
- Hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus, sine qua meditatione tranquillo esse animo nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum, an hoc ipso die. (Cic.sen.74)
- Num horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse. (Cic.sen.56).
- Tanti tibi honores habiti sunt, quanti haud scio an nemini, (Cic.ad Q.fr.1,1,30)
|
- an in einfacher Frage:
- an - oder etwa? (Bestätigung
einer vorausgehenden Aussage)
- [Litaviccus:] "Quasi consilii sit res ac non necesse sit, nobis Gergoviam contendere et nosmet cum Arvernis coniungere. An dubitamus, quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant?" (Caes.Gall.7,38,7)
|
- an - doch wohl! (Beantwortung
einer vorausgehenden Frage)
- Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt, quam acceperunt. (Cic.off.1,48)
|
|