De apode sopito
"Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?" (Matthaeus 6,26)
Haud scio, an lesus, cum his verbis de monte homines audientes hortatus simul et consolatus est, digito apodes per caelum Palaestinae volantes demonstraverit. Qui adhuc in omnibus fere regionibus orbis terrarum aestate voce scissa 'sreh, srieh, sneh' clamantes vel in caelo alto vel inter tecta aedificiorum ultro citroque feruntur et iucunditate vitae fruuntur.
Multi homines eos hirundinum quoddam genus habent, quibus specie et vitae ratione similiores sunt. Itaque apud Plinium Maiorem naturalis historiae auctorem scriptum legimus (n. h. X. 114):
"Plurimum volant (scil. aves), quae apodes, qui careant usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinem specie nidificant in scopulis. Hae sunt, quae toto mari cernuntur, neque umquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitantes apodes; cetera genera residunt et insistunt." Et alio loco: (X 257): "qui negant volucrem nullam sine pedibus esse, confirmant, et apodes habere (scil. pedes)."
Interea nemo dubitat, quin illi apodes melbae, quos Plinius significavisse videtur, pedes habeant. Sed quis nostrum eos umquam e propinquo vidit? Mihi quoque adhuc lexiconis credendum esset, nisi forte aliquando apodem adversa fortuna usum invenissem.
Vespere aestivo cum familia in solario sub podium sedebam, ut ultimis radiis solis occidentis fruerer. Silentium vespertinum esse coepit. Turdi quoque procul canentes paulatim leniores facti erant. Nonnullae aves solae magna voce clamantes aut leni fritinnientes inter villas et supra volabant. Subito aliquid velut umbra praeterlabentem vidimus, quod proximo momento contra vitreum podii illisum est.
Exterriti sursum properavimus casum inspectum. Tum filia: "Ecce", inquit, "avis mortua est." - Filius: "Utrum turdus an sturnus est?" Ego autem avem immotam contemplatus: "neutrum", inquam, "sed hirundinem rusticam esse puto." Deinde uxor: "Nescio, an apus sit."
Misericordia commoti avi, quam animus reliquisse videbatur, a nobis auxiliandum esse censuimus. Itaque filia in culinam festinavit, ut patellam cum aqua apportaret. Interim bestiolam diligentius intuebamur. Rostrum ei breve, sed latum, colorem fuscum excepto iugulo subalbo, pedes infirmos quaternis digitis praeditos esse crevimus. Maxime autem admirati sumus in macrochera (ut Graece nominabatur) angustas alas falcatas ex brevi lacerto et longa manu compositas.
Patella allata rostrum caute in aquam tinximus. Avis brevi ad se rediit, sed fugere conata tanto labore - alis quoque impedientibus - protinus titubavit, ut graviter laesam esse crederes. Aspectum miserum, cum tolerare non iam potuissemus, eam in clatros podii posuimus.
Simulac sensit, ubi erat, alas extendit et celeriter avolavit. Hoc tempore non hirundinem, sed apodem esse intelleximus.
Obstupefacti allevatique eramus, quod apus collisione, qua multarum aliarum avium cervices fractae essent, non modo incolumis defunctus erat, sed etiam tam celeriter se refecerat.
Sane non mirarentur periti, qui apodes artifices veros vivendi, quin etiam perfectissimas aves ducunt.
Nulla fere species avium tantopere condicionibus naturae atque hominum culturae accommodata est quam apodidae. Totam vitam in bonam partem accipere videntur. Ut aves peregrinae ultimis diebus Aprilis vel primis Maii apodes ab Africa Australi ad nos veniunt, ut iisdem locis atque annis superioribus sub tecta villarum turriumque nidos faciant subolesque nutriant: iam Augusto incipiente ad Africam revolant. Interim, quaecumque facere possunt, volantes faciunt: et coire, et cibum sibi fetuique comparare et res ad nidos aedifcandos colligere.
Cumulus apodis volantis ad centum octoginta, chaeturae trecenta triginta quinque chiliometra esse fertur. Ita in singulis horis multo plura quam centum, per totum diem mille quingenta aut duo milia chiliometra emetitur. (Tanta velocitate Mare Medium duobus horis et totam Africam, nisi propter ingentia pericula moram facit, paucis diebus transvolare potest.)
Aestate catervas apodum in caelo alto per totas noctes ventis ascensis adiuvantbus circumferri radioelectrico instrumento detectorio cernitur. Quos caelibes vel non iam maturos esse, dum maturi vel parentes in nidis ovis incubarent, Weitnauer, ornithologicus Helveticus, postquam omnes apodes cuiusdam vici anulis indutis die noctuque observavit, expertus est.
Ad volandum apodibus, quamvis sextam et trigentesimam partem, quam aeroplanum consumant, maxima energia opus est. Quae ex innumerabilibus insectis minimis ("planctone volatili") velut aphidibus volantibus constat, quae caelo sereno satis inveniuntur. Frigoribus autem brevi et apodes adulti et fetus fame perirent, nisi, ut supra demonstravimus, artifices vivendi essent. Tum enim aprica petunt, dum tempestas melior sit.
(In itinere autem per Africam tempestatatem malam ut imbres et vertices harenosos circumvolitando vitant - aliis avibus humi residentibus-.)
Interea fetus, quamdiu a parentibus nutriri non possunt, vix moventur et usque ad unum mensem in rigorem vel somnum fame effectum incidunt. Eadem facultas famem effugendi adultis quoque apodibus esse videtur. Gilbert Albus (White), Anglicus clericus paganus et lumbricorum investigator, anno 1767° in epistula scripsit: Amicum vere ineunte complures apodes in turri ecclesiae invenisse. Quamquam mortuorum similes fuissent, in cucullis chartaceis imposuisse et ad fumarium apportavisse. Calore ignis aves paulo post ad vitam rediisse, sed postea fumo suffocatas esse. - Similia ab aliis de hirundinibus rusticis atque caprimulgis acervatim hiemantibus relata sunt.
Dum scriptiunculam meam confecturus sum, clamor nonnullorum apodum laetantium ad aures meas accidit et in memoriam mihi reducit, quod Guilelmus (= Wilhiam) Blake, pictor poetaque Anglicus (1757 - 1827) aliquando exclamavit:
"Scisne tandem, num unaquaeque avis per caelum volans mundus ingens voluptatis sit, ad quam sensus tui clauduntur ?"
De apode sopito (Supplementum actuale 2003)
Anno 2003° apus a confoederatione naturae protegendae (NABU) "avis anni" creatus est. Sic id avium genus in periculum adductum esse demonstratur. Sed eius difficultas maxima alia est quam passeris, avis anni 2002, artificis quoque vivendi, qui proverbii locum obtinet. Ille enim penuria pabuli, hic domicilii laborat.
Dolendum est, quod ipsa ratione oecologica, qua aedes veteres omnibus rimis obturatis ab amissu caloris defenduntur, loca nidificandi pereunt.
Itaque domini aedium cistas ad nidificandum collocantes apodi adesse et possunt et debent. Quomodo ipsi facere aut ubi emere possint, ex libello a NABU (Info service 53223 Bonn) editum cognoscunt. (Pretium: 5 pittacia epistularia 56 centesimorum)
- Classis: aves
- Ordo : apodiformes
- Familia : apodidae - trochilidae - hemiprocidae
- Genus : apus - chaetura - collocalia - cypseloides
- Species. apus apus - apus melba - apus pallidus
apus, apodis : Mauersegler, Turmsegler, "Turmschwalbe" - sopitus : betäubt - volatilis : fliegend, Vogel - horreum Scheune – ferri : getragen werden, "schießen" - hirundo, inis: Schwalbe - cypselus : eine Art Schwalbe - circumvolitare: umfliegen - residere: sich niederlassen - insistere; sitzenbleiben - volucer: fliegendes Tier, Vogel - apus melba : Alpensegler - adversa fortuna usus: verunglückt - solarium : Terrasse - podium : Balkon - turdus : Drossel -fritinnire : zwitschern - illidi : stoßen - sturnus : Star - hirundo rustica : Rauchschwalbe - patella: Schüssel - fuscus: schwarzbraun - iugulum : Kehle - subalbus : weißlich - admiror aliquid : etwas fällt mir auf - macrochera : Großhand - falcatus : sichelförmig - lacertus : (Ober)arm
tingere : tauchen - titubare: taumeln - clatri, orum : Gitter, Geländer - allevatus: erleichtert - cervices alcis franguntur : jd. bricht sich das Genick - defungi : überstehen - alqd in bonam partem accipere : (nur) die guten Seiten einer Sache sehen - avis peregrina : Zugvogel - coire : sich paaren - fetus : Brut. Junges - cumulus : Rekord(leistung) - chaetura : Stachelschwanzsegler - emetiri : durchmessen - ventus ascensus : Aufwind - radioelectricum instrumentum detectorium : Radargerät - caelebs : ledig (noch nicht geschlechtsreif) - ovis incubare : brüten - aeroplanum : Flugzeug - plancton volatile : Flugplankton - aphis, idis : Blattlaus - aprica : sonnige Gegend - in periculum adducere : gefährden - qui proverbii locum obtinet : sprichwörtlich - penuria: Mangel, Not - ratio: Maßnahme - rima: Ritze, Fuge - obturare: verstopfen, abdichten - amissus caloris: Wärmeverlust - dominus aedium : Hausbesitzer - libellus : Broschüre - pittacium epistulare: Briefmarke
Lat. zu "Neulat"
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997