Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE IOHANNE HENRICO FABRO
qui "Homerus insectorum" vocatur
(1823-1915)

 

MINIME FINIS, SED LIMEN VITAE EXCELSIORIS
QUOS PERISSE PUTAMUS, PRAEMISSI SUNT.
Non modo biologi, qui "moderni” vocari velint, sed etiam multi aequales illum virum, qui haec verba in sepulcro suo inscribi iussit, exoletum esse iudicant. Ille enim semper reiciebat theoriam evolutionis, quam Carolus Darwinus anno 1859 libro "De origine specierum naturaliter delectarum vel de conservatione generum adiutorum in certatione viventium” condiderat. Nostro autem tempore spem Fabri tandem evenisse apparet. Cuius rei testimonio sunt et libri eius de insectis in Anglium, Iaponicum, Danicum, Hebraicum Hispanicum, Italianum, Batavum, Theodiscum translati et ille hortus «Harmas», quem in museum naturale mutatum ultimo vere obii.
"Non est ad atra mollis e terra via” (Seneca)
Quis fuit ille vir? Quomodo vixit? Quid fecit, ut «Homerus insectorum»vocaretur? Jean Henri Casimir Fabre, priusquam nominis famam adeptus est, vitam maxime arduam agebat. Pater, agricola ad egestatem redactus, paulo post Henricum filium in Leontopoli (St.Leon) natum in alio loco rebus suis consulere voluit. Primo in Rutena urbe(Rodez) [ tum Tolosae, deinde in oppido, quod est Montpellier, cafeum exercere frustra conatus, anno 1840 Avennionem pervenit. Ibi Henricus, qui iam antea ut discipulus summo ingenio praeditus beneficio annuo in gymnasium ierat, coactus est, ut schola egrederetur. Familia relicta primo citris vendendis, deinde fossor in ferriviis muniendis, quae ad victum suppeditaret, paravit. Quamvis saepe fame laboraret et sub divo pernoctaret, primum sibi liber atque adeo beatus visus est. Rursus enim ei contigerat, ut stipendium adipisceretur, quo in seminario rudimentista factus est. Post examen in schola elementaria Carpentoractensi (Carpentras), in oppidulo Provinciae, docere coepit. Ibi anno 1844° Mariam Viliard magistram cognovit et in matrimonium duxit. Ex eo conubio quinque liberi enati sunt. Praeter officium docendi Fabre scientiis naturalibus studere ita perrexit, ut brevi tempore baccalaureus et mathematicorum et physicorum et biologorum fieret. Nihilominus non secus atque omnes fere magistri tantulam pecuniam meruit, ut ipse suique similes mendicorum viverent. Quinque annis post a Victore Duruy, ministro Napoleonis III scholastico, magister physicorum Aiacionem, in oppidum Corsicae, evocatus est. Anno autem 1853° febri palustri affectus insulam amoenam reliquit, ut in lyceo imperatorio Avennionensi physica et chemica doceret. Tandem fortuna ei favere videbatur. Dissertatione de cercere, specie quadam vesparum, facta 1855° ad doctoris gradum promotus est atque ab aequalibus celeberrimis velut Darwino, Mill, Pasteur, Ma11arme respectus est. Praeter alia ornamenta anno 1867° crucem Legionis Honorariae accepit. Inopia quoque rei familiaris desinebat, cum minister scholasticus eum conservatorem musei Avennionensis fecisset eique insuper mandavisset, ut virgines vespertinis cursibus scientias naturales doceret. Pollinationem florum per apes realistice explicando discipulas valde infiammavit. (Adhuc horologium stativum ex marmore nigro factum, quod discipulae gratae illi donaverunt, in museo admiramur). Voluntatem autem nonnullorum parentum clericorumque ita offendit, ut eodem tempore atque minister scholasticus, defensor eius, eum muneribus dimitteret. Praeterea infeliciter accidit, quod Fabre ab divitiarum libertatisque spe destituebatur. Nam ratio colorem rubrum - praecipue ad vestes militares tingendas - e radicibus rubiae tinctorum extrahendi quam per decem annos perfecerat, anilino invento repente vilis fuit. Quae cum ita essent, Fabre medio in bello, quod Germani cum Francgallis gerebant, sine opere et quaestu fuit nec quidquam habebat, quo sibi et uxori una cum liberis victum praeberet.
Amicum res secundae parent, adversae certissimae probant (Ps. Seneca) His rebus pessimis lohannes (John) Stuart Mill (1806-1873), auctor philosophiae «utilitarismi» directorque societatis Indiae Orientalis, in memoriam ei rediit. Quocum, postquam in museo Avennionensi convenit, amicitiam iunxerat et post mortem uxoris multas excursiones botanicas fecerat. ltaque epistulam, qua res suas adversissimas esse demonstravit, ad illum misit. Amicus autem, quamvis in Britannia moraretur, statim tria milia francorum misit, quae summa maior erat, quam Faber per totum annum meruerat. Pecunia accepta statim omnibus curis liberatus est. Amicitia quidem usque ad mortem amici permansit. Quaerentes vero, quare illa amicitia continuerit, eos viros specie quidem dissimiles, sed animi iudicio simillimos fuisse intellegimus. Cuius testimonio haec verba paene prophetica ab Mill anno 848 scripta sunt, quibus Faher profecto assensus est: «Non satisfecit nobis mundum animo ita cogitare, ut naturae sua sponte agenti nihil relinquatur, ut omnis terrae lacinia cibarium gignendi causa colatur, ut omne pratum floriferum inaretur atque omnes quadrupedes et aves - praeter pecudes domesticas - cum hominibus de cibariis concertantes exstinguantur. Si terra propter has res cogeretur tantum de venustate sua perderet ...‚ homines posteriores de statu stabili, id est neque rebus familiaribus neque multitudine hominum crescentibus (= «Nullwachstum») contentos fore multo antequam in necessitatem adducti essent, toto pectore spero.»
Maxima debetur pueris reverentia (Iuvenalis) Muneribus scholasticis dimissus Faber una cum familia Avennione Arausionem migravit. Ibi quoque in voluntate erga liberos vel discipulos permanebat. Postquam iam antea complures libros in usum liberorum suorum composuit, posthac libris scholasticis scribendis totum victum quaerere constituit. «lmprimis in utilitatem adulescentium scribo, quos historiam natu- ralem in odium vocatam denuo amare velim. ltaque scientiflcum quem dicunt, modum scribendi sperno, qui, quod valde doleo, nimis saepe sermonis perplexi similis est.” Quin etiam in scientificis operibus (Fabri) nullam sententiam, quam discipulae vel discipuli comprehendere non possint, invenies. Ita Fabrer paucis annis ad triginta libros fecit velut «De insectis nocentibus », «De astronomia», «De geometria «De botanica» «De industria» «De geographia». Qui libri et magistris et discipulis valde placebant. Et auctor satis pecuniam demerebat, ut non modo familiae victum quaerere, sed etiam aes alienum dissolvere et aliquantae pecuniae parcere posset. Ille terrarum praeter omnes ridet angulus (Horatius)
Anno 1880°, cum platani viae, iuxta quam habitabat, «barbarice detruncatae”, essent, Faber subito Arausionem reliquit. Compendiis fundum cum villa desertum emit, qui a milibus passuum septem in vico nomine «Serignan du Comtat» in radice montis Vertusi (Vertoux) situs erat. Tum demum, quod semper voluerat, consecutus esse visum est.
« Id est, quod cupio, hoc erat in votis: parva possessio rustica, omnino non magna, sed circumsaepta incommodisque viae publicae semota, ager desertus et infertilis, exarsus sole, quem cardui et hymenoptera ament.,, Priusquam Fabre haec verba in secundo libro operis maximi «Memoriae entomologicae. Studia instincti et morum insectorum » scripsit, acerbis casibus conflictatus est. Anno 1879° lulium (Jules) filium carissimum, postero anno uxorem duobusque annis post patrem morte amisit. Quoniam ceteri liberi domum reliquerant, Faber solus fuit. Tum bene accidit, quod viduus mox novam vitae sociam Mariam-Iosephinam Dauly cognovit atque paulo post in matrimonium duxit.Illa, quae aetate multo minor erat, duas filias unumque filium, Paulum Henricum (Paulum Parvum vocatum) qui postea patrimoniumi patris servabat, ei peperit. Etiam Aglae, filia e primo conubio minima, innupta domum reversa socia patris facta est. Revertamur ad Fabri novum habitandi et laborandi locum, quem secundum verbum indigenum "Hermes,”hoc est solum incultum et lapidosum, «Harmas» nominavit. - Quamvis post eius mortem in possessione rei publicae Francogallicae esset, nunc quoque magna ex parte ita est, ut Fabre acceperat descripsitque: «Haec soli pars, cui nemo manipulum sinapis committere volebat, paradisus terresteris hymenopterorum est. Magna incrementa centaurearum et carducorum omnia procul allicit. Numquam in excursionibus entomologicis tantam copiam eorum uno loco coniunctam vidi; tota prosapia hic tempus locumque constituebat.» Addendum quidem est, quod Fabre ipse hanc partem incultam cupressos sambucos bambusam genistam serendo et stagna cumulosque harenae aedificando in varium hortum florentem transformavit. Itaque in eo paradiso non modo, quidquid insectorum erat, bene vivebat, sed etiam lusciniae cantabant, ranae coaxabant, cicindelae micabant. Villa rosea, quam Fabre una cum fundo emerat, primo aspectu parvi pretii esse videtur. Quanto maiores divitiae sunt, quae adhuc in duabus contabulationibus continet. Tabulationem inferiorem intrantes primum instrumenta et photographemata et praemia et diplomata spectamus. In exedrio separato praeter libros et epistulas et nummothecam trecentae picturae aquariae (septingentarum picturarum, quas pinxit), in quibus Fabre omnes fungos regionis vicinae admirabiliter pinxit, propalam collocatac sunt. Licet eae picturae, quas iam Fridericus Mistral, illustrissinnis poeta, pro museo Arelatensi emere voluerat, onmium monumentorum pretiosissima sint ,mihi conclave operarium in.superiore tabulatione maxime placuit. Ibi in armariis vitreis collectiones herbarum, filicum muscorum, algaru, ovorum avium, ossium, concharum earumque rerum, quas effossionibus archaeologicis reppererat, admirationem nobis iniciunt. Fabrum ipsum imprimis res privatae in memoriam revocant: pera, petasus flaccidus. cista ad herbas colligendas, maxime illa mensula, quam in V. libro insectorum his verhis descripsit: «Mensula mea magnitudine sudarii - in dextra parte atramentarium erat…pars laeva chartis apertis protecta erat .- tantum spatium mihi dabat, ut pennam ducere possem.» Dimidia parte librorum entomologicorum scripta Fabre denuo ad pudendam inopiam delapsus est. Nam postquam ecclesia religioque Christiana in Francogallia impugnari coepta est, 1ibri, in quibus naturam a Deo creatam esse docebat, exoleti, immo nocentes aestimari coeperunt.. Etiam "memoriae" perpaucae venibant ut ad victum solam pecuniam praemium haberet, quod Institutum Francogallicum ei dabat. Nihilominus anno 1907° postremum volumen operis praecipui confecit. Tum demum fortuna se vertit. Dr.Legros enim amicus, qui postea vitam Fabri enarravit, magnam actionem suscepit, ne senex de scientia meritus oblivioni daretur. Epistulis ad personas gravissimas missis curavit, ut Faber publice honore afficeretur. Causam eius recordandi ex anno 1910° sumpsit, quod triginta annis antea - primum volumen »memoriarum» editum erat. Dies festus ab magistratibus Arausionensibus in maxima exedra magno cum apparatu die 3° mensis Aprilis celebratus est. Quamvis multi scientifici abessent, Fabre felicissimus fuit.Nam maximis imbris coortis nonnuli viri gnavissimi venerant, ut ei hononem tribuerunt, velut H. Picare mathematicus, M. Maeterlinck investigator apium, Lord Averbury investigator naturae, H. Bergson philosoplius, Romanus RolIand poeta Honestissirnum fuit honorando sine duhio nomisma Linneum, quod academia scientiarum Suetica ei decrevit Post illum diem memorabilem plures libri quam triginta annis posterioribus venierunt. Praete-rea permultae donationes in eum, ut ita dicam depluerunt, quas Fabrer omnes ad donatores remisit. - Maximo autem gaudio affectus est, cum brevi ante mortem a Raimundo Raymond) Poincare, praeside rei puhlicac Francogalfic salutaretur pago Serignan una gaudente.
"Homerus insectorum” (Victor Hugo) Henricum Fabrum gravissimum investigatorum naturae fuisse satis superque explanavi.. Quibus autem causis «Homerus» (aut «Vergilius») insectorum appellatur? Cur hoc nomine honorifico, quem Victor Hugo invenisse fertur, ornatus est? Faber observationem, ut supra demonstravimus, insectorum totius vitae propositum habebat. Ita 1896° scripsit: «Mihi biologia insectorum obtigit, nescio, quomodo acciderit… » et ironice - puto - addidit: «tempus alicuius rei melioris quaerendae mihi deest.» Hoc propositum imprimis opere maximo (decem librorum quattuor milia paginarum continentium) edito peritissime exsecutus est. Modus autem scribendi tantam admirationem effecit, ut praemio Nobeliano litteraturarum proponeretur. Ut Homerus vel Vergilius facinora memorabilia heroum describunt, ita Fabre insecta, quasi antiheroes, quomodo vivant atque agant, celebrat. «Insectum gloriae cupidum non est, sed perennem varietatem vitae demonstrare satis habet. Adiuvat paulum nos in libro omnium obscurissimo, hoc est de nobis ipso explanando.» Accidit interdum, ut Fabre non modo de insectis loqueretur, sed etiam ea adloqueretur. Centum annis ante ethologiam et oecologicam inventas vitam insectorum «in vivo» observans collegas «in vitro» laborantes his verbis vehementer vituperavit: «Nisi vos, insecta bona, his viris strenuis persuadere poteritis, me iis haec dicere sinitis: Vos animal evisceratis, ego ei viventi studeo; vos id rem terroris misericordiaeque facitis, ego efficio, ut adametur; vos in carnificina et confectorio laboratis,ego sub caelo caeruleo cicadis cantantibus observationes facio; vos cellulas et protoplasma materiis exploratoriis subicitis ego eminentissimis instinctus naturae significationibus studeo, vos mortem exploratis, ego vitam exploro ... Et cur non omnia dicam: sues feri aquam fontium puram perturbaverunt. Historia naturalis, hoc genus iuvenum mirabile, dum perpetuo perficitur, res putida et aspera evasit.»
"Amor morte firmior” ( proverbium)
Amore insectorum captus Fabre numquam dubitabat ea ad veritatem describere. Itaque de voluptate amatoria vatis religiosae hoc scriptum legimus: «O boni homines stulti, qui error! Iste adspectus (scil. instrumentorum ad capiendum sublatorum) pietatem erga Deum simulans mores horribiles occultat, ista bracchia suppliciter sublata terribilia instrumenta latrocinii sunt; non rosaria precantur, sed omnia appropinquantia superant ... Masculum animal in coeundo femineum arto complexu tenet. Sed insecto infelici iam caput et collum et paene corpus adversum desunt. Femina autem rostro super umerum retorto reliquas partes amatoris dulcis comedere commodissime pergit. Et hic truncus masculus officia sua exsequi pergit. "Amor morte firmior esse” dicitur. Numquam, opinor, proverbium ad verbum nmelius confirmatum est… Ipse meis oculis vidi neque de re inopinata nondum recreatus sum.» In Fabrum ipsum hoc proverbium convenit. Nam amor eius insectorum tantus erat, ut adhuc in nos, qui libros eius legimus aut Harnas obimus, transferatur et ad illa melius cognoscenda aque respicienda adiuvet.
 
patrimonium : Erbe - conubium : Ehe - innupta: unverheiratet - indigena: heimisch - manipulus: Handvoll - sinapis : Senf – incrementum :Wachstum, Vegetation - centaurea : Flockenblume - allicere : anlocken – prosapia : Sippe - tempus locumque constituere : sich ein Stelldichein geben - bambusa : Bambus - genista : Ginster - sambucus Holunder – stagnum : Teich - cumulus : Hügel - parvi pretii : billig, wenig wert – contabulatio : Stockwerk - contabulatio infera : Erdgeschoß – exedrium : (kleiner) Saal – nummotheca : Münzsammlung - pictura aquaria : Aquarell - fungus : Pilz - propalam collocare : öffentlich ausstellen – conclave operarium : Arbeitszimmer - armarium vitreum : Vitrine – collectio : Sammlung – filix : Farnkraut – concha : Schnecke – cuscus : Moos – effosio : Ausgrabung - petasus flaccidus : Schlapphut – sudarium : Taschentuch – pera : Tasche, Rucksack - cista ad herbas colligendas : Botanisiertrommel - mensula : Tischchen - sudarium : Taschentuch – atramentarium : Tintenfaß – chartae : Heft - proteggere : bedecken – pudendus : beschämend - delabi : geraten – impugnare: bekämpfen – venire : verkauft werden - opus praecipuum : Hauptwerk – vertere : (sich) wenden – actio : Kampagne - oblivioni dari : in Vergessenheit geraten - gravis : bedeutend - causam sumere ex : zum Anlaß nehmen – volumen : Buch, Band – esedra : Saal – apparatus : Aufwand – imber : Regen – investigator apium : Bienenforscher - nomisma Linnaeum : Linne - Medaille – donatio : Spende – depluere : herabregnen - mos recipi : Mode werden - varie afficere alqm : bei jedm gemischte Gefühle hervorrufen – praeses : Präsident - pagus : Gemeinde - satis superque : mehr als genug – obtingere : zufallen – pagina : Seite – exsequi : vollenden - praemium Nobelianum : Nobelpreis - maximi momenti esse : am wichtigsten sein - perennis: dauernd, beständig – explanare : erklären – ethologia : Verhaltensforschung – oecologia : Okologie (= Lehre vom Naturhaushalt) - in vitro : im (Reagen-) Glas - in vivo: am lebenden "Objekt"- strenuus : brav – eviscerare : ausweiden – adamascere : liebgewinnen – carnificium : Folterkammer -. Confectorium : Schlachthaus - materiae exploratoriae : Reagenzien (= chemischeNachweis-stoffe) - sus ferus : Wildschwein - res putida et aspera : scheußliche und abstoßende Sache – mantis : Gottesanbeterin - voluptas amatoria : Liebesleidenschaft – latrocinium : Raub - rosarium : Rosenkranz - artus complexus : enge Umarmung – collum : Hals - corpus adversum : Vorderleib –nostrum : Schnabel – umerus : Schulter - retortus : zurückgewandt – com’edere : aufresseni – truncus : Stumpf - convenire alci : passen zu.
aequalis Zeitgenosse - exoletus: veraltet, überholt - certatio: Kampf - evenire. in Erfüllung gehen - Batavus : holländisch - Theodiscus : deutsch - nominis famam adipisci : berühmt werden - egestas: Armut - rebus suis consulere: sein Heil versuchen - cafeum : Cafe - Avenio : Avignon - beneficium annuum Stipendium - citrus Zitrone - fossor : Erdarbeiter - ferrivia : Eisenbahn - sub divo : unter freiem Himmel – pernoctare : übernachten – rudimentista : Grundschullehrer - Provincia : Provence - enasci : hervorgehen - baccalaureus: (niedrigster) akademischer Grad - tantulus : so wenig - mendicus : Bettler - minister scholasticus : Schulminister - evocare : berufen - febris palustris : Sumpffieber - lyceum imperatorium : kaiserliches Gymnasium – respicere: anerkennen - crux Legionis honorum : Kreuz der Ehrenlegion - insuper außerdem - cursus vespertinus : Abendkurs - pollinatio : Bestäubung – apis : Biene - horologium stativum : Standuhr - muneribus dimittere : aus dem Dienst entlassen - ratio : Verfahren - color ruber : rote Farbe - rubia tinctorum : Färberrot – anilinum : Anilin (chem. Grundstoff fürr Farben u. a.) - vilis: wertlos - quaestus : Erwerb - victum praebere : seinen Lebensunterhalt verschaffen – franca : Franken - continere m.Abt.: bestehen in - species: Aussehen - iudicium animi : Gesinnung, Einstellung - lacinia: Stück (Land) – inarare : umpflügen – quadrupes : Vierfüßler – venustas : Liebreiz, Anmut - Arausio : Orange (Stad in der Provence) – reverentia : Rücksichtnahme - in voluntate permanere : treu bleiben – abhinc : von nun an - in odium vocare : verhaßt machen - scientificus : Wissenschaftler - sermo perplex Kauderwelsch - demere : verdienen - aes alienum dissolvere : Schulden bezahlen – parcere : sparen - platanus : Platane :"Charakterbaum" der Provence – detruncare : abhauen, stutzen – compendium : Ersparnis - fundus: Land(gut) - votum: Wunsch - circumsaepire : einfrieden – semotus : abgetrennt (von) - exarsus : ausgedörrt - carduus : Distel – hymenopterum : Hautflügler - entomologicus : Insekten betreffend - conflictari: heimgesucht werden - filius carissiinus : Lieblingssohn – viduus : Witwer - vitae socia : Lebensgefährtin
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f015_faber.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:52