Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE ARBORE NATALICIA

 

De mirabili arbore Guatemaltecia
Initio posterioris anni amicus e Guatemala reversus nos visitavit. Inter photographemata, quae ibi fecerat, unum mihi statim in oculos cecidit: aliquid arbori consimile, quod non foliis et floribus vel fructibus, sed decore artificio excellebat. Interroganti mihi, quid hoc sibi vellet: "Arbor", inquit, "natalicia est, quam in taberna quidam alimentaria inveni." Dum diligentius eam "arborem" intueor, totam sertis, quibus lumina electrica affixa erant, et globulis discoloribus ornatam esse vidi. Praeterea complures chartae de ramis dependebant, quarum maxima titulo "Navidiscos" discus sonans esse videbatur. - Sub radicibus arboris autem homines pecudesque domesticae Iesum neogenitum una cum Maria et Ioseph adorantes dispositi erant, Quibus rebus ita stupefactus eram, ut investigare mihi proponerem, quae eius arboris natura, unde orta, quomodo postea pervulgata esset. De arboris nataliciae origine Carolus Dickens, qui multas fabulas de die Natali composuit, anno 1850 narratiunculam, quae "A Christmas Tree" inscribitur, his verbis incipit: "Illo vespero oculos in communionem liberorum laetorum conieci, qui convenerant circa illud oblectamentum Germanicum, arborem nataliciam. Arbor in media parte magnae tabulae rotundae posita alte super eorum capita exstabat; copia parvorum cereorum splendide illuminata erat…” Compluribus lexicis adhibitis arborem nataliciam in Alsatia, quae prionbus temporibus regio Germaniaefuisset, ortam esse repperi. Controversia quidem adhuc est inter Argentoratum et Selestiam et Turckheim, ubi initium factum sit. Sebastianus Brant, moralista ille Argentoratensis, non modo saltationes et lusiones hominum omnium aetatum, sed etiam morem aedes ramis abietis ornandi in vitiis posuit.In libero Theodisco, quem J. Locher Basilensis titulo "Stultifera navis" in Latinum vertit, anno 1494 haec fere memoriae tradidit: "Nam is, qui sub anno novo virentes abietis ramos ad domum suam non affixerit se annum perfecturum non esse putat. Id iam Aegyptus verum duxit. Item is, cui ad annum novum nihil donatum erit, annum initium malum capturum esse credit. Ita varia impietas est." Anno 1605 peregrinus quidam diario suo mandavit: "Die Natali Christi arbores abietis in cubiculis eriguntur, quibus rosae e charta multorum colorun exsectae, panes oblatici brattae inauratae ex metallo factae sacharum eqs. suspenduntur. Tum spatium quadratum circa ea fieri solet". In libris computualibus Selestaniensibus anni1521 saltuariis quaterni cellini praebentur, ut curent, ne die St. Thomas "meygen” in silvis abscindantur. "Meygen" (vel "meigen") illo loco nequaquam ad mensem Maium pertinet; nam dies Sancti Thomas apostoli, qui 1970 in tertium Iulium dilatus est, tum primus et vicesimus December erat. Rami autem arborum sempervirentium, qui hieme abscindebantur, "meigen" nominabantur, quod plurimae arbores mense Maio frondesccebant. Anno 1600 Balthasar Beck Selestanensis annalibus tradit arbores maios (Mayen) apud familas nobiles malis atque crustulis eucharisticis onatas in conclave domini erigi. Nomen ipsum "Weynachtsbaum" primum Turckheim, in oppido Alsatiae, apparet. In extractu protocolli magistratus, quem Roger Ehrsam archivarus mihi nuper miserat, sub undecimo Decembri anni 1611 scriptum legimus: "Item nemo plus quam unum "Weynachtsbaum" abscindat; alias poenam quinque librorum solvat/det. Ad id sub portis oppidi attendatur. Nomen "christarbor" vel "arboris Christi" primum a Filliborn, magistro Gedanensi carmine anno 1698, deinde 1755 in decreto ad res saltarias vinitorias venatoriasque pertinentes tra- ditum est. De arboris nataliciae natura propriisque Arbor natalicia: parva abies, picea, pinus die natalis Christi (in cubiculo posita et) globulis cereis, "lametta" similibusque rebus ornata" in lexicone (Duden, Großes Wörterbuch der deutschen Sprache) sciptum legimus. Hodie christarbores humi vel in mensa collocari per se intellegitur. Tamen usque ad nostrum saeculum in Germania, Austria, Bohemia, Saxonia, Thuringia arbor cacumine aut trunco nonnumquam e tecto clavis dependebatur, ut minus spatium expleretur. Ita Eugen(ius) Roth in fabula "imago natalicia "imaginem primam, in qua christarborem e tecto dependebatur" commemorat. Inveniuntur adhuc, qui arborem nataliciam vel christarborem nihil aliud esse esse quam symbolum antiquorum populorum ethnicorum dicant. In libro "Und vor uns sterben die Wälder", quem Robin Wood anno 1984 vulgavit, haec (p. 226) legimus: "In Marchia a pueris, qui primum pecudes custodiebant, abies ossibus animalium ornanda erat, cuius in cacumine caput equi alligandum erat. - Ultima memoria harum hostiarum, quas maiores nostri in arboribus suspendebant, nostra abies ornata est. Imprimis Socialistae Nationales et Communistae. Sovietici, qui ecclesiam Christianam delere vellent, haec fere argumenta afferebant: 1) Nomen ipsum "Weihnachtsbaum", quod saeculo duodecimo in usum venisse fertur, ethnicum esse: significare. enim "sacris noctibus" (scil. inter vicesimum quartum diem Decembrem et sextum Ianuarium), quibus secundum religionem animas mortuorum homines vivos urgeant.
Hoc vel simile in lexicis etymologicis, quae in usu communi sunt, invenitur Thomas Gandow autem (in libello "Weihnachten, 1993, p. 22), huius ethnicae notioms nullum testimonium litterarium esse docet. Primum hoc verbo Spervogel, poetam quendam Bavarium, anno 1190 usum esse: "Wer ist gewaltic und starc / der ze wihen naht geboren wart, daz ist der heilge geist." - Gandow opinatur "wihen naht" in Theodiscum conversam "sanctam noctem" esse. 2) Abietem vel piceam, quae Wotan (Odin) et Pani deis sacrae essent, inter eas arbores esse, quibus primo Maio, media aestate, tempore messium mediaque hieme consecrandis vicissitudines anniversariae celebrarentur et nonnullis in regionibus adhuc celebrentur. 3) Romanos tempore brumali Saturnalia celebrantes cereos (funales) inter se donavisse, quibus tenebrae hiemis depellerentur. Licet "noster" arbor natalicia hos, ut translatione utar, "radices paganos" habeat, tamen symbolum vere Christianum aut esse aut factum esse puto. Nam neque Germanos neque Romanos neque alios populos antiquos coniferas illuminatas ornatasque in domiciliis posuisse constat. Sed quidnam arbor natalicia revera est? Oscar Cuilmann, Thomas Gandow aliique theologi, quorum sententiam ego in hac re sequor, eam nihil aliud esse quam successorem arboris paradisiacae multis argumentis comprobaverunt. Quamquam iam in scriptura Sacra (Ossee 14,9) Deus cum arbore (semper) virente nomine "berosch" comparatur, quo nomine et "cupressus sempervirens" et "abies cilica" et "juniperus excelsa" significatur (vide M. Zohary, Pflanzen der Bibel, p. 106), ab arbore natalicia abest. Narn neque ad paradisum neque ad Christum, qui ipse se vitem esse dixit (lohannes 15, 1/2), refertur. Antiquitus ecclesia catholica pridie natalis Christi, id est 24 Decembri, Adae et Evae recordabatur. lam Paulus apostolus Christum cum Ada comparavit. In epistula prima ad Corinthios (c. 15) scripsit: "Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus (scil. Christus) in spiritum vivificantem. Primus homo de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis." (Vide quoque Ad Romanos 5, 12-19!) Itaque usque ad hunc diem quotannis in hymno, quem Nicolaus Hermann 1561 composuit, cantamus: "Hodie portam denuo recludit pulchri paradisi, Cherub non iam foris stat. Deo laudes, honores, praedicationes sint!" - Ad id quoque pertinet, quod, priusquam Papa Gregorius Magnus anno 1582 calendarium renovavit, annus novus die 25. Decembri incipiebat. Hoc die mysteria dabantur, quae in expulsione hominum e paradiso et natione Christi in Bethlehem et admiratione regum sanctorum constabant. Inter parietes autem scaenae erat arbor paradisi: arrectarium ligneum in modum pyramidis aut arboris factum, e quo mala et panes oblatici dependebant. Nonnumquam arrectaria, ut arboribus virentibus similiora essent, hedera vel ramis abietis ornabantur. Ante arrectariam Adam et Eva poni solebant. Talia arrectaria in foris nataliciis ad usum quoque privatum emebantur. Praeter arbores usque ad saeculum undevicesimum horti paradisiaci in usu erant. "In quibusdam provinciis mos est, ut pueris et puellis hortus arte factus strenuae loco detur, cuius arborem fructibus, opere dulciario et condito aliisque cupediis ornatae, et maximo luminum splendore illustratae sunt." (J. E. Gailer, Neuer Obis Pictus fürr die Jugend, 1834, S. 687). Non modo specie, sed etiam ornatu, qui sane decursu annorum mutabatur et augebatur, natalicia ex paradisiaca arbore orta est.
A prima enim origine eadem ornamenta atque paradisiaca arbor, mala et panes oblaticos, ferebat. (Vide infra, quae B. Beck anno 1600° scripsit). Mala istud malum nobis in memoria reducunt, quo Eva Adam corrupisse traditur. Theologici istud fructum, qui in libris Sacris nequaquam nominetur, malum fuisse opinanantur, quoniam Latine cum malo concineret,. praeterea, quod viri soli "Adamsapfel", partem mali (sil. ab Eva dati) in gutture haberent. Panes oblatici corpus Christi crucificati, cena sacra nobis vitam aeternam donet, significant. Undeviginti anno tamen globuli (vitrei) in usum venerunt. Incertum autem est, utrum in locum malorum paradisiacorum successerint an globum terrae vel mundi, cuius Christus dominus factum est, significent. Malis postea additae sunt nuces et amygdalae. "Nam malum nucem nucleumque amygdalae pii infantes libenter comedunt", ut est in carmine natalicio. Insuper nux vel aniygdala symbolum resurrectionis Christi e sepulcro est. "Ecce novo more frondes dat amygdala, nostra virgula, nux Christus, sed virgula virgo beata." (Carmina Burana). Panes oblatici postea crustulis figuratis enchytoque natalicio refecti paneque oblongo incunabula Christi neogeniti signiflcante suppleti sunt.
Stellae stramenticae quin stellam magorum Bethiehem proficiscentium imitentur .(Vide Matth. 2,2. 4), dubium non est. Quod saepe figuram cometae habeant, in celeberrima pictura pictoris Giotto haeret, qui stellam Bethlehemiticam ut iam Kepler docuit, probabiliter coniunctionem planetarum lovis et Saturni fusse non iam sciebat. Cerei vel candelae, quamvis iam a Romanis Saturnalibus, ut tenebras hiemis depellerent, donatae essent, in arbore natalicia ad Christum pertinent, qui se lumen mundi in tenebris lucens esse dixit, (Videloh. 8,1, 5 et al.) Praeterea multa ornamenta, quae in arbore natalicia inveniuntur ad nationem Christi non pertinent.
 
photographema, atis : Fotografie - arbor natalicia : Weihnachtsbaum - taberna alimentaria : Lebensnittelgeschäft - serta, orum : Girlande - lumen electricum : elektrisches Licht - globulus discolor : bunte Kugel – charta : Karte, Papier - "Navidiscos" : Weihnachts-schallplatte - discus sonans: Schallplatte – narratiuncula : kleine Erzählung - oblectamen Spielzeug – Alsatia : Elsaß – Argentoratum : Straßburg – Selestia : Schlettstadt - in malis ponere : als Laster ansehen - navis stultifera : Narrenschiff - virens, ntis : grünend – impietas : Unglaube - diarium : Tagebuch - cubiculum : Zimmer - inauratae brattae ex metallo factae : Zischgold - libri computuales : Rechnungsbücher - saltuarius : Förster - scellinus : Schilling, Pfennig - frondescere : grün werden – annales : Jahrbücher – crustula : feines Gebäck - conclave : Stube, Zimmer - protocollum magistratus : Ratsprotokoll - multam committere: eine Geldstrafe verwirken – liber : Pfund – Gedanensis : Danziger - saltuarius vinitorius venatoriusque: die Waldwirtschaft, den Weinbau und die Jagd betreffend — abies, etis : Tanne – picea : Fichte - pinus : Kiefer - christarbor : Christbaum – ethnicus/ paganus: heidnisch - urgere : heimsuchen - vicissitudo anniversaria : Jahreszeitenwechsel - tempus brumale : Wintersonnenwende(zeit) - candela / cereus : Talg-/\Wachskerze - tempus messium : Erntezeit – translatio : Metapher – radix : Wurzel – quidam? : Was denn? - sucessor : Nachfolger - mysteria : Mysterienspiele - paries : Wand , Kulisse - arrectariumn: Gestell - panis oblata: Oblate - cupressus (semper) virens: Zypresse - abies cilicia: kilikische Tanne - juniperus excelsa: hoher Wacholder - vitis : Weinstock – referti : sich beziehen auf - vivificare: lebendig machen - recludere: aufschließen - foris: draußen, davor - praedicationes : Preis(ungen) - mysterium : Mysterienspiel, geistliches Spiel - expulsio : Vertreibung - paries, etis : Wand, Kulisse - arrectarium: Gestell - panis oblaticus: Oblate - hedera: Efeu - ramus abietis: Tannenzweig - forum natalicium Weihnachtsmarkt - strenua : (Weihnachts-)Geschenk - opus dulciarium: Zuckerwerk - cupediae: Leckerbissen, Naschwerk - decursus: Verlauf - concinere: gleichlauten - globulus (vitreus) : (kleine Glas-) Kugel - nux : Nuß - nucleus : Kern - amygdala : Mandel - virgula : Rute, Zweig(lein) - stramenticus : aus Stroh - panis oblongus : Stollen – incunanabula : Windeln - crustulae flguratae: Spekulatius - enchytum: Spnitzgebäck - coniunctio : Konjunktion, (scheinbare) Verbindung zweier Planete zu 1 Stern-bild – cereus/ candela: Wachs-, Talgkerze
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f019_arbore.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:52