Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber XIV

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Scyllam Circe mutat in monstrum. Aeneas autem in Africam venit, ubi eum Dido excipit. Tandem, ut, Pithecusas praetervectus, ubi Cercopes ex hominibus in simias mutati, in Italia appulit, in Caietano litore e Macareo multa de Ulysse atque Circes veneficio comperit, quo etiam Picus rex, in picum avem mutatus erat. Mox bellum cum Turno suscipit. Is cum per Venulum peteret auxilium a Diomede, cuius socii in aves erant transformati, repulsam tulit: redeunte Venulo per ea loca, in quibus Appulus pastor quondam in oleastrum conversus erat. Postea Aeneae naves Nymphae fiunt in proelio, sicut et ex Ardeae, urbis incendio deletae, cineribus ardea avis: atque Aeneas in deum transit. Successerunt huic reges alii, quorum inter ceteros sub Phoca floruit Pomona; quam cum Vertumnus amaret, sumpta primum anus forma, et Anaxaretes exemplo in saxum conversae usurpato, deinde rursum iuvenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquae frigidae redduntur calidae. Cui qui successit Romulus, factus est Quirinus, eiusque uxor Ora Dea.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Scyllam autem Circe, quae ei Glauci amorem invidebat, in monstrum mutavit: mox eadem in scopulum transformata est. Aeneas autem in Africam venit, ubi a Didone exceptus et amatus est. Sed relicta Carthagine, Pithe­cusas praetervectus, ubi Cercopes sunt ex hominibus in simias mutati, cum ad Italiam classem appulisset, cum Sibylla Cumaea ad inferos descendit et deinde ad promunturium venit, quod postea ab Caieta, eius nutrice, nomen traxit. Ibi Macareus, comes Ulixis, qui longinqui erroris taedio captus olim in ea orae Italicae parte remanserat, de Ulixe narrat et de arte magica Circes, quae socios Ulixis in sues Picumque, quia eius amorem spreverat, in picum avem transformaverat; addit Canentem nympham, Pici coniugem, prae dolore in auras evanuisse. Caieta Aeneas venit in Latium, ubi bellum cum Turno rege suscepit. Turnus cum per Venulum petiisset auxilium a Diomede, cuius socii nuper in aves erant mutati, repulsam tulit: Venulus per ea loca rediit, in quibus Apulus pastor quondam in oleastrum conversus erat. Iam bellum oritur, in quo Aeneae naves a Turno incensae nymphae fiunt, sicut ex Ardeae urbis, incendio dele­tae, cineribus ardea avis nascitur. Bello composito novoque regno fundato Aeneas in deum transit. Huic successerunt reges alii complures, in quibus Proca, quo rege floruit Pomona: quam cum Vertumnus amaret, sumpta primum anus forma Pomonae, ut eam commoveret, Anaxaretes propter contemptum amorem in saxum conversae exemplum narravit, deinde rursus in pulchrum iuvenem conversus voto potitus est. Inde sub Nu­mitore aquae frigidae fiunt calidae. Numitori successit Ro­mulus, qui Roma condita regnoque constituto factus est deus Quirinus, eiusque uxor dea, quam Horam vocant.


1-74 Scylla mutatur Circes herbis et cantu in saxum succinctum canibus.
75-153 Aeneas cum alia loca , tum Pithecusas praetervectus, ubi Cercopes, ex hominibus in simias mutati, tandem accedit ad Italiam, et egressus sub promontorio Miseno Sibylla duce ad inferos descendit. In itinere Sibylla naturae suae rationem exponit.
154-440 In litore Caietano Macareum, Graecum, reperiunt,
157-222 cui Achaemenides, Graecus et ipse, et ab Ulysse in Aetna relictus, sed iam Aeneae comes adhaerens, narrat, quantopere Polyphemus post Graecorum discessum saevierit, et quomoso ipse servatus sit a Troianis.
223-440 Achaemenidi vicissim Macareus refert, quid Ulyssi et sociis, relicta Sicilia, acciderit, in primis in Circes aedibus.
223-307 In his transformatio sociorum in sues et inde rursus in homines
308-440 Tum Macareus, Circes artem amplius comprobaturus, Pici mutationem subiungit.
441-511 Diomedes Venulo auxilia imploranti narrat, se multa Ilio exciso perpessum, tandem etiam socios amisisse in aves mutatos.
512-526 Appulus pastor nymphis maledicens mutatur in oleastrum.
527-565 Naves Aeneae, quibus Turnus ignes inferebat, Cybebes numine mutantur in Nymphas.
566-580 Ardea, urbs Rutulorum, interfecto Turno, incendio deletur, et ex cineribus oritur Ardea avis.
581-608 Aeneas mutatur Veneris beneficio in Deum. [cf. Herculis apotheosin simillimam 9,239-272]
609-771 Pomonam hortos unice amantem amat Vertumnus in varias figuras apte transiens. Sumpta anili forma Pomonam exemplo Anaxaretae Iphin spernentis et tandem in saxum conversae monet, ut fastus ponat. Splendore formae capitur nympha.
772-851 Romulus postquam, victis Sabinis, rem Romanam fundaverat, a Marte abreptus inter Deos recipitur, idemque honor divinus tribuitur Hersiliae coniugi. Ille sub Quirini, haec sub Horae nomine colitur.
 
Sententiae excerptae:
w31
Literatur:

0 Funde

[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met14.php - Letzte Aktualisierung: 23.11.2017 - 13:49