Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber XV

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Secutus est Numa, qui cum de originibus Crotonis quaereret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit, et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audivit. Mortuum deinde Numam deflet Egeria, nec Hippolyti, qui suas ipsi conversiones narrabat, consolationem admittens, in fontem liquescit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Tages e gleba ortus, Romuli lancea arbor, et Cippus cornutus factus. Tum transit poeta ad praesentia, narratque, quomodo Aesculapius coli a Romanis in insula Tiberis coeptus sit, Iuliusque Caesar in stellam commutatus.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Secutus est Numa, qui sapientiae studio Crotonem profectus de huius urbis origine quaerens inter alia nigros calculos quondam ab Hercule in albos esse commutatos comperit et deinde Pythagoram de perpetuis rerum mutatio­nibus disputantem audivit: de animarum, quam philosophi eius sectae statuebant, post mortem ab aliis ad alios transitione, in qua exponenda ille se temporibus belli Troiani fuisse Euphorbum narravit, de mutatione temporum, rerum caelestium, anni, aetatis humanae, elementorum, terrae, montium, fluviorum, urbium ac regionum, aquarum. Numa postea Romae rex factus civitatem religionibus ac legibus firmavit. Mortuum deinde Egeria uxor deflet ac ne Hippolyti quidem, qui sua ipsi tristissima fata atque in deum Virbium conversionem narrat, consolatione lenita in fontem liquescit: quae res non minus fuit miranda, quam quod Tages e glaeba ortus, Romuli lancea arbor, Cipus cornutus factus est. Deinde urbs gra­vissima pestilentia afflicta est, consultoque Qraculo Aesculapium Epidauro, serpentis forma indutum, in Italiam transtulerunt, qui insulam Tiberis sedem sibi legit pestique finem fecit. Hic tamen deus e peregrina terra adductus est: I. Caesar, post­quam rebus tam praeclare gestis coniuratorum manibus cecidit, in stellam mutatus urbi suae deus est additus.


1-59 Myscelos, postquam Herculis munere absolutus erat a civibus suis, in Italiam proficiscitur, ibique Crotona urbem condit, quam Pythagoras studiis nobilitat. Inest metamorphosis atrorum lapillorum in albos.
60-478 Dogmata nonnulla Pythagorica, quae cum de mutationibus agant, ornatumque facile admittant poeticum, locum in hoc opere habent commodum. Etiam hoc placet, quod Pythagoras ipse docens inducitur.
479-551 Egeria dolens mortem Numae mutatur in fontem. Inserta est de Hippolyti fatis et transformatione in Virbium fabula.
552-559 Tages, auctor haruspicinae apud Etruscos, ex gleba
560-564 Romuli hasta in arborem
565-621 Genutius Cippus cornutus factus.
622-744

 

Aesculapius in insulam Tiberis arcessitus [Q.Fabio Gurgite, D.Iunio Bruto Scaeva consulibus pestilentia vastavit urbem agrosque. Libri Sibyllini aditi, quodnam remedium eius mali a Diis daretur, Aesculapium ab Epidauro arcessi iusserunt. Legati anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipse Deus latebat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco sedes Aesculapio consecrata est.]
739-741 Praeclara insulae, quam fluvius facit, descriptio
745-870 Iulii Caesaris apotheosis graviter et in maximum Augusti honorem tractata. Causam eius agit Venus, unde genus ducebat Caesar, in concilio Deorum, eamque adiuvat Iupiter.
809-814 Tabulae ex aere et solido ferro fabricatae, quibus res fatales continentur.
871-879 Sphragis: "Iamque opus exegi"
Sententiae excerptae:
w33
Literatur:
Twittern
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met15.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:57