Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis. |
Omnes linguae Europae modernae notiones grammaticas per linguam Latinam adsecutae sunt Declinatio, coniugatio, subiectum, praedicatum, obiectum, praepositio multaeque aliae notiones earum fundamenta sunt. Itaque nonnulli collegae per linguam Latinam solam grammatica vere disci censent.Verborum quoque supellex linguarum Romanarum et (minus quidem) Germanicarum e lingua Latina orta est. Nos Germani eius rei saepe non iam conscii sumus. Permulta enim verba iam antiquis temporibus, cum Romani in Germaniam venirent, in linguam nostram traductae sunt. Agitur praecipue de verbis, quae pertinent ad architecturam (velut murus, tegula, calx, caementum), agriculturam (velut ager, vinum, nominaque pomorum et olerum), res scholasticas (velut schola, gymnasium, lyceum, classis, sexta, quinta etc., rector, director, disciplina, abiturus multaque alia) .Ita lingua Latina "omnium fere linguarum Europae occidentalis earumque terminorum scientificorum firmamentum eminens se praestat "( Professor Curtius (Kurt) Otten ‚ Heidelbergensis in epistula ad "Tempus" missa).
De linguae Latinae propriis multa dicere possum. Maxime notabile profecto modus verba formandi est, quod « syntheticus» vocari potest: Omnes functiones verbi velut tempus, persona, modus dicendi in uno vocabulo, si fieri potest, comprehenduntur. Sed linguae modernae "analyticae" sunt, id est: diversae significationes in complura verba disponuntur. "Spectavi" in Theodiscum ("Ich habe gesehen") et in Anglicum( "1 have seen") tribus, in Francogalliocum ("J ‘ai vu" ) duobus verbis convertitur Proprium autem verborum compositio maximum est copia ingens constructionum verbalium ut gerundium, gerundivum, accusativus cum infinitivo, participium coniunctum, ablativus absolutus quibus ceterae linguae fere carent
Quae cum ita sint,verba Latina in Therodiscum convertere arduum est; in quo quidem facultates quoque nostrae linguae et probabantur et augentur Exemplo simplicissimo initium Caesaris « Belli Gallici » utamur! "Gailia est omnis divisa in partes tres." Ad verbum significatur :Gallia est plane (omnino) divisa in tres partes. Hoc,ut ita dicam ‚ translationem "olet", id est, malum et corrigendum est. Alia translatio est Gallia universa (vel tota) divisa est.... alia Gallia divisa est in tres maximas partes. Haec translationes omnes possibiles sunt. Sed quae optima sit, vix dici potest. Profecto prima lex est:Textum ad verbum‚ quoad potes‚ tuo arbitrio, quoad necesse est, converte!
Primo quidem adspectu contra opinionem omnium est, quod Latinum in orbe terrarum quem civilitas Anglo-Americana dominatur, ad linguas discendas idonea esse dicitur. Sed dubitandum non est, quin plurima verba externa Anglicana e lingua Latina orta sint. Ut unum exemplum proferam:Coloniae in media urbe ad tabernam venaliciam scriptum legimus: Video-TV-Hi-Fi-Computer-Foto-Telecom.- Omnia verba (ut omittam Hi(gh), e Latino orta sunt ( scil. Verbis Graecis Foto et Tele exceptis). Conferamus nos nunc ad contractiones! Quid e.g. AIDS significat? A., i.e. acquired ‚ a Latino acquirere, I, i.e. immune, ab immunis vel immunitas, D., i.e. deficiency, a defectio vel defectus, S., i.e. syndrome, a (Graeco) syndromos ductum est.
Et BSE? Contractio BSE, i.e. Bovine spongiforme Enzephalopathie » Germanice significat :Morbus spongiosus cerebri apud boves inventus» Haec quoque verba omnia e Latina vel Graeca (Enzephalopathie) lingua orta sunt. (Fortasse BSE iam quarto saeculo p.Chr. n. ab Endelechio, scriptore Romano in carmine "De mortibus boum" descriptus est.)