Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

lat. - dtsch. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
lateinisch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIX | XV
deutsch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
Kompos.: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber I

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Principio Chaos in elementa quatuor a deo distinguitur; quibus cum sui darentur incolae, etiam homo ex terra et aqua creatus est. Secutae sunt aetates hominum quatuor, in quarum postrema, eaque vitiosissima, cum Gigantes, ne terris securior esset aether, coeleste regnum peterent, ex eorum, a Iove interemptorum, sanguine nova hominum propago orta est. Qui cum et ipsi essent impii, Iupiter non modo Lycaonem in lupum mutat, sed omne genus hominum animaliumque terrestrium diluvio perdit, unde soli relinquuntur superstites Deucalion et Pyrrha, qui post redditam terram, iactis post tergum lapidibus, humanum repararunt genus. Reliqua animalia sponte sua ex humore et calore prodierunt: in quibus etiam Pytho serpens. Quem cum Phoebus interemisset, Pythios ludos in rei memoriam instituit, quibus victores esculea corona donabantur; nondum enim erat laurus, in quam mox Daphne, Phoebi amorem fugiens, est conversa. Quod cum accidisset, tum ad patrem eius Peneum reliquis fluviis, sive gratulandi, sive consolandi gratia congregatis, solus desideratus est Inachus, sollicitus de Ione filia, quam Iupiter post stuprum in iuvencam mutarat. Ea cum a Iunone Argo custodienda esset tradita, hunc Mercurius, narrata prius Nymphae Syringis in arundinem transformatione, occidit, eiusque deinde oculi a Iunone in pavonem collati sunt. Tum Io, pristina mulieris forma recepta, Epaphum parit.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Principio Chaos in quattuor elementa distinguitur; quibus cum sui dati essent incolae, etiam homo creatus est. Secutae sunt aetates hominum quattuor. Ac prima aetas aurea fuit, quae mox in argenteam transiit, argentea mutata est in aeneam, aenea in pessimam ferream. In communi ferreae aetatis corruptione Gigantes, filii Terrae, caelum expugnare conantur, quos ubi luppiter fulmine occidit, ex occisorum sanguine novum genus prodiit, quod et ipsum impium ac crudele fuit. Ideo luppiter non solum Lycaonem, hominem scelestissimum, in lupum mutavit, sed etiam totum genus hominum et animalium terrestrium diluvio delere constituit. Soli superstites relinquuntur Deucalion et Pyrrha, qui postquam terra siccata est pristinamque faciem accepit, iactis post tergum lapidibus in homines mutatis genus humanum repararunt. Animalia autem sponte sua, postquam solum umidum solis calore percaluit, nascuntur, in quibus etiam Pytho serpens. Quem cum Apollo occidisset, in rei memoriam ludos Pythios instituit, in quibus victores corona aesculea donabantur: nondum enim erat laurus, in quam mox Daphne, cum Phoebi a caede Pythonis redeuntis amplexus fugeret, mutata est; Quod cum accidisset, ad Daphnes patrem, Peneum fluvium, sive gratulandi sive consolandi causa convenerunt fluvii omnes praeter Inachum, qui in luctu erat Io filia amissa, quam luppiter stupro illato in iuvencam mutaverat. Quae cum ab lunone Argo centoculo custodienda tradita esset, hunc Mercurius, narrata Syringis nymphae in harundinem transformatione, sopivit atque occidit, cuius oculi postea a Iunone in pavonis, avis suae, cauda collocati sunt. Tum Io pristinam mulieris formam recepit ac deinde dea facta Epaphum peperit. Qui cum aliquando Phaethonti, Solis et Clyrnenes filio, Solem falsum ac fictum eius esse patrem, obiecisset.

1-4 Exordium et invocatio deorum: "Di coeptis... aspirate meis!" (2 f)
5-88 Creatio mundi, metamorphosis omnium prima, eademque gravissima
5-20 Chaos ("rudis indigestaque moles", 7)
21-31 Creatio rerum: Hoc Chaos Deus ita tractavit, ut primum elementa separaret, et cuique suum locum assignaret. Ut quodvis erat lenius, ita altiorem locum occupabat. 
32-88 Poeta iam de exornatione et compositione totius mundi exponit.
32-51 Initium facit a terra et aqua
45-51 Zonae quinque terrae, ut caeli
52-71 progreditur ad aerem, ventos, aethera, sidera
72-73 ad sidera, astra, deorum formas
74-88 postremo de incolis variarum mundi partium, inprimis de homine
74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae
75 terra feras cepit; volucres agitabilis aer
76-88 natus homo est 
89-150 Nobilis locus de aetatibus, in quas priscum, quod effluxerat inde ab origine mundi, aevum describere, quibusque, pro cuiusque ratione, a metallis nomina imponere, antiquis poetis placuit. Quo sine dubio nil aliud exprimere volebant, nisi hoc, genus hominum a statu naturali et animi integritate gradatim delapsum esse ad hanc et vitae rationem, et vitiositatem. 
89-112 aetas aurea: Status primorum hominum naturalis describitur
89-100 quomodo mortales vitas egerint
101-112 per se dabat omnia tellus
113-127 aetas argentea
125-126 aetas aenea
127-150 aetas ferrea
130-131 virtutes fugiunt et vitia incedunt: a) fraus, dolus; b) insidiae, vis; c) amor habendi
132-134 fluctibus ignotis insultavere carinae
135-136 humum longo signavir limite mensor
137-140 itum est in viscera terrae
141-143 prodit bellum
144-148 vivitur ax rapto. Pietas aufugit
151-162 Gigantomachia
163-243 Lycaon: Quam impia illa e Gigantum sanguine orta proles fuerit, commode probatur exemplo Lycaonis, regis Arcadiae, qui ipsi Iovi, terras visenti, non modo carnes humanas apposuerat, sed etiam insidias struxerat; quam ob impietatem in lupum conversus est. 
253-415 Placuit ergo genus humanum diluvio perdere. Hoc descibitur. Sed duo, qui ceteris antecellebant pietate, servantur, Deucalion, Promethei et Pandorae filius, et Pyrrha, eius coniunx, Epimethei filia. Hi lapidibus iussu Themidis iactis genus humanum restituunt. 
416-451 Humanum genus a lapidibus restitutum erat; cetera animantia e limo, solis aestu calefacto, paulatim procreabantur, in quibus Python, serpens magna et terribilis, quam Apollo sagittis confecit, in eiusque rei memoriam ludos Pythios instituit.
416-437 De origine animalium e limo
452-567 Apollo amat Daphnen, nympham formosissimam; quae cum fugeret instantis eius amplexus, a patre, cuius opem implorabat, in laurum conversa est. Hinc laurum suam fecit Apollo arborem, eique dedit nomen δάφνη.
568-750 Io amatur a Iove, et vi ab eo compressa mutatur, Iunone superveniente, in vaccam, quam illa Argo custodiendam tradit. Hoc Mercurii manu interfecto, Iuno Ioi Erinnyn immittit, qua per totum terrarum orbem agitata tandem ad Nilum venit, ubi in deam transit Epaphumque parit.
568-584

 

Hic transitus, quo fluviorum conventus fingitur, pars est et superioris et sequentis fabulae.
668-723 Iupiter mittit Mercurium ad Argum trucidandum; quo facto Mercurius in Aegyptum profugisse, ibique leges et litteras docuisse traditur.
724-750 Duo postremi fabulae actus
750-2,366 Phaethon, Solis et Clymenes filius , cum divinum ei genus dubium fecisset Epaphus, matre suadente, ad Solis regiam proficiscitur, ut certo sciat, se ab eo prognatum. Ibi pignoris loco sibi a patre petit unum in diem moderationem currus solaris, nec ullo pacto deterreri potest ab hoc proposito. Sed vix egressus est iter, cum equi exspatiantur, Solisque aestu terras vastant. Iupiter igitur, ne caelum quoque flammis corripiatur, fulmine misso et incendium exstinguit, et Phaethontem vita privat, quem Eridanus excipit. Ad sepulcrum eius sorores in arbores mutantur, unde electra fluunt.
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Ov.met.1,"
Literatur:
zu "Ov.met.1,"
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Lat/ovmet_komp/ov_met01.php - Letzte Aktualisierung: 17.07.2024 - 15:59