s

 

Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER  TERTIUS
THUCYDIDIS

Epitome

 
Vorherige Datei Folgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


3

Quarto anno belli Peloponnesiaci, cum iterum Atticam Peloponnesii cum exercitu invasissent, Lesbus omnis ab Atheniensibus praeter Methymnam defecit. Qua de causa Athenienses, classe eo copiisque missis Mytilenen, caput insulae, obsidione cinxerunt. 

Interea cum obsessi hactenus  Plataeenses fame premerentur, ducenti ex eis et duodecim insignis audaciae viri noctu Peloponnesiorum munitiones scalis transgressi incolumes omnes Athenas profugerunt. Peloponnesii Atticam ingressi magna eam clade evastarunt. Naves eorundem subsidio Lesbiis missae tum primum Ioniam attigerunt. Lesbii fame coacti deditionem fecerunt. De eorum supplicio magna contentione actum est. Vicit tamen Diodoti lenior sententia. Dispar Plataeensium eventus fuit, qui, cum eodem tempore fame subacti Lacedaemoniorum se arbitrio dedissent, ab eis sunt interempti. 

Saevissima item apud Corcyraeos seditio describitur, qua optimates a plebe sua superati partim occisi sunt, partim profugerunt. Peloponnesios Atticam ingressurosterrae motus averterunt. Messanam in Sicilia Athenienses occuparunt. Heracleam in Trachine coloniam Lacedaemonii deduxerunt. Demosthenes, Atheniensis dux, cum Aetolis bellum intulisset, victus ab eis multos eximios cives amisit. Delum Athenienses lustrarunt. Acarnanes Ambraciotis memorabili clade Demosthene duce victis pacem dederunt.

 
Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
w39
Literatur:

4 Funde
2541  Ciesielski, Rudolf
Kleons politische Theorie : dargestellt an der Rede Kleons im III. Buch des Thukydides
1950
2470  Classen, Johannes
Thukydides ; Bd. 3 ; Drittes Buch
(5. Aufl.) 1967
3339  Gärtner, Th.
Die Mytilene-Debatte im thukydideischen Geschichtswerk
in: Gymn.111/2004, S.225-245
2500  Thukydides / Classen / Steup
Thukydides / erklärt von Johannes Classen. Bearb. von Julius Steup. Bibliograph. Nachtr. von Rudolf Stark Teil: Bd. 3: Drittes Buch
1999 (Ndr. d. 3. Aufl. 1892)

[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage]
Site-Suche mit Google
bottom© 2000 - 2018 - /Grie/thuk/thuk3000.php - Letzte Aktualisierung: 04.02.2016 - 21:26