Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

SEXTUS AURELIUS VICTOR

EPITOME DE CAESARIBUS

Teil V: Cap.41-48

 
vorherige Seite folgende Seite

Cap.: 1-10 | 11-20 | 21-30 | 31-40 | 41-48

INCERTI AUCTORIS

EPITOME DE CAESARIBUS

41-46

UNBEKANNTER AUTOR

AUSZUG AUS DER KAISERGESCHICHTE

41-46

41 . Constantinus, Licinius, Crispus, Constantinus, Licinianus, Martinianus, Constantius, Constans, Dalmatius, Anibalianus und Valens

(41) 1 His omnibus absumptis imperii iura penes Constantinum et Licinium devenere. 2 Constantinus, Constantii imperatoris et Helenae filius, imperavit annos triginta. Hic dum invenculus a Galerio in urbe Roma religionis specie obses teneretur, fugam arripiens atque ad frustrandos insequentes publica iumenta, quaqua iter egerat, interfecit et ad patrem in Britanniam pervenit; et forte iisdem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant. 3 Quo mortuo cunctis, qui aderant, annitentibus, sed praecipue Croco, Alamannorum rege, auxilii gratia Constantium comitato imperium capit. 4 Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolanum accito coniungit; filiumque suum Crispum nomine, ex Minervina concubina susceptum, item Constantinum iisdem diebus natum oppido Arelatensi Licinianumque, Licinii filium, mensium fere viginti, Caesares effecit. 5 Verum enimvero ut imperia difficile concordiam custodiunt, discidium inter Licinium Constantinumque exoritur; primumque apud Cibalas iuxta paludem Hiulcam nomine Constantino nocte castra Licinii irrumpente Licinius fugam petiit Byzantiumque fuga volucri pervenit. 6 Ibi Martinianum, officiorum magistrum, Caesarem creat. 7 Dehinc Constantinus acie potior apud Bithyniam adegit Licinium pacta salute indumentum regium offerre per uxorem. Inde Thessalonicam missum paulo post eum Martinianumque iugulari iubet. 8 Hic Licinius annum dominationis fere post quartumdecimum, vitae proxime sexagesimum occidit: avaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus a luxu venerio, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscitiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. 9 Agraribus plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus altusque erat, satis utilis ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. 10 Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor tineas soricesque palatii eos appellans.

11 At Constantinus obtento totius Romani imperii mira bellorum felicitate regimine Fausta coniuge, ut putant, suggerente Crispum filium necari iubet. 12 Dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes coniectam interemit, cum eum mater Helena dolore nimio nepotis increparet. 13 Fuit vero ultra, quam aestimari potest, laudis avidus. Hic Traianum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit. 14 Habitum regium gemmis et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen rebus multis fuit: calumnias sedare legibus severissimis, nutrire artes bonas, praecipue studia litterarum, legere ipse scribere meditari audire legationes et querimonias provinciarum. 15 Cumque liberis filioque fratris Delmatio Caesaribus confirmatis tres et sexaginta annos vixisset, ex quibus dimidios ita, ut tredecim solus imperaret, morbo consumptus est. 16 Irrisor potius quam blandus. Unde proverbio vulgari Trachala, decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus ob profusiones immodicas nominatus. 17 Corpus sepultum in Byzantio, Constantinopoli dicta. 18 Quo mortuo Delmatius militum vi necatur.

19 Ita ad tres orbis Romani redacta dominatio est, Constantinum et Constantium ac Constantem, filios Constantini. 20 Hi singuli has partes regendas habuerunt: Constantinus iunior cuncta trans Alpes, Constantius a freto Propontidis Asiam atque Orientem, Constans Illyricum Italiamque et Africain, Delmatius Thraciam Macedoniamque et Achaiam, Annibalianus, Delmatii Caesaris consanguineus, Armeniam nationesque circumsocias.

21 Interim ob Italiae Africaeque ius dissentire statim Constantinus et Constans. Constantinus latrocinii specie dum incautus foedeque temulentus in aliena irruit, obtruncatus est proiectusque in fluvium, cui nomen Alsa est, non longe ab Aquileia. 22 Constans vero venandi cupidine dum per silvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in eius necem, auctoribus Chrestio et Marcellino simulque Magnentio: qui ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans plerosque ad cenam rogat. Itaque in multam noctem convivio celebrato Magnentius quasi ad ventris solita secedens habitum venerabilem capit. 23 Ea re cognita Constans fugere conatus apud Helenam, oppidum Pyrenaeo proximum, a Gaisone cum lectissimis misso interficitur anno tertio decimo Augustae dominationis (nam Caesar triennio fuerat), aevi septimo vicesimoque. 24 Hic fuit debilis pedibus manibusque articulorum dolore, fortunatus caeli temperie, fructuum proventu, nulla a barbaris formidine; quae profecto maiora fierent, si provinciarum rectores non pretio, sed iudicio provexisset. 25 Huius morte cognita Vetranio magister militum imperium in Pannonia apud Mursiam corripuit; quem Constantius non post multos dies regno exuit, grandaevae aetati non vitam modo, sed etiam voluptarium otium concedens. Fuit autem prope ad stultitiam simplicissimus.

 

42 . Gallus, Decentius, Nepotianus, Silvanus und Iulianus

(42) 1 Constantius Gallum fratrem patruelem Caesarem pronuntiat, sororem Constantinam illi conlungens. 2 Magnentius quoque Decentium consanguineum suum trans Alpes Caesarem creavit. 3 His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantini sororis filius, hortantibus perditis Augusti nomen rapit; eum octavo die vicesimoque Magnentius oppressit. 4 Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursiam dimicans vicit. In quo bello paene nusquam amplius Romanae consumptae sunt vires totiusque imperii fortuna pessumdata. 5 Dehinc cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit incautius et, ut in victoria solet, audacius persequentes. 6 Nec multo post apud Lugdunum coangustatus gladio occulte proviso ictum pulsu parietis iuvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, vulnere naribusque et ore cruorem effundens mense imperii quadragesimo secundo, aetatis anno prope quinquagesimo exspiravit. 7 Ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitant; legendi studio promptus, sermonis acer, animi tumidi et immodice timidus; artifex tamen ad occultandam audaciae specie formidinem. 8 Eius morte audita Decentius laqueo fascia composito vitam finivit. 9 Hoc tempore Gallus Caesar a Constantio occiditur. Imperavit annos quattuor. 10 Silvanus imperator effectus die imperii vicesimo octavo perimitur. Fuit ingenio blandissimus. 11 Quamquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana salis cultus et patiens.

12 Constantius Claudium Iulianum, fratrem Galli, honore Caesaris assumit annos natum fere tres atque viginti. 13 Iste in campis Argentoratensibus apud Gallias cum paucis militibus infinitas hostium copias delevit. 14 Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo; captus rex nobilis Nodomarius; fusi omnes optimates; redditus limes Romanae possessionis; ac postmodum cum Alamannis dimicans potentissimum eorum regem Badomarium cepit. 15 Hic a militibus Gallicanis Augustus pronuntiatur. 16 Hinc Constantius urgere legationibus, in statum nomenque pristinum revertatur. Iulianas mandatis mollioribus refert se sub nomme celsi imperii multo officiosius pariturum. 17 His Constantius magis magisque ardens dolore atque, ut erat talium impatiens, in radicibus Tauri montis apud Mopsocrenen febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis angebat, interiit anno aevi quarto et quadragesimo, imperii nono atque tricesimo, verum Augustus quarto vicesimoque: octo solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, quindecim Caesar. 18 Felix bellis civilibus, externis lacrimabilis; mirus artifex in sagittis; a cibo vinoque et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus; quam cum assequi tarditate ingenii non posset, aliis invidebat. 19 Spadonum aulicorumque amori deditus et uxorum; quibus contentus nulla libidine transversa aut iniusta polluebatur. 20 Sed ex coniugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias et Gorgonias et alia importuna ministeria vexantem famam viri contra, quam feminis modestioribus mos est; quarum saepe praecepta maritos iuvant. 21 Namque ut ceteras omittam, Pompeia Plotina incredibile dictu est quanto auxerit gloriam Traiani; cuius procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletium quemque ita convenire: "Quare habes?" alter: "Unde habes?" tertius: "Pone, quod habes", illa coniugem corripuit atque increpans, quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit, ut postea exactiones improbas detestans fiscum lienem vocaret, quod eo crescente artus reliqui tabescunt.

 

43 . Iulianus

(43) 1 Igitur Iulianus, redacta ad unum se orbis Romani curatione, gloriae nimis cupidus in Persas proficiscitur. 2 Illic a transfuga quodam in insidias deductus, cum eum hinc inde Parthi urgerent, e castris iam positis arrepto tantum clipeo procurrit. 3 Cumque inconsulto ardore nititur ordines ad proelium componere, ab uno ex hostibus et quidem fugiente conto percutitur. 4 Relatusque in tabernaculum rursusque ad hortandos suos egressus, paulatim sanguine vacuatus, circa noctis fere medium defecit, praefatus consulto sese de imperio nihil mandare, ne, uti solet in multitudine discrepantibus studiis† amico ex invidia, reipublicae discordia exercitus periculum pararet. 5 Fuerat in eo litterarum ac negotiorum ingens scientia, aequaverat philosophos et Graecorum sapientissimos. 6 Usu promptior corporis, quo validus quidem, sed brevis fuit. 7 Haec minuebat quarundam rerum neglectus modus. Cupido laudis immodica; cultus numinum superstitiosus; audax plus, quam imperatorem decet, cui salus propria cum semper ad securitatem omnium, <tum> in bello maxime conservanda est. 8 Ita illum cupido gloriae flagrantior pervicerat, ut neque terrae motu neque plerisque praesagiis, quibus vetabatur petere Persidem, adductus sit finem ponere ardori, ac ne noctu quidem visus ingens globus caelo labi ante diem belli cautum praestiterit.  

44 . Iovianus

(44) 1 Iovianus, genitus patre Varroniano, incola agri Singidonensis provinciae Pannoniae, imperavit menses octo. 2 Eius patri, cum liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret, diceret Iovianum. 3 Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus. 4 Hic a Perside hieme aspera mediaque Constantinopolim accelerans, cruditate stomachi, tectorio novi operis gravatus repente interiit, annos gerens proxime quadraginta.  

45 . Valentinianus und Firmus

(45) 1 Valentinianus imperavit annos duodecim minus diebus centum. 2 Huius pater Gratianus, mediocri stirpe ortus apud Cibalas, Funarius appellatus est, eo quod venalicium funem portanti quinque milites nequirent extorquere. 3 Eo merito ascitus in militiam usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit; ob cuius apud milites commendationem Valentiniano imperium resistenti oggeritur. 4 Hic Valentem consanguineum suum sibi socium in imperio ascivit ac demum Gratianum filium necdum plene puberem hortatu socrus et uxoris Augustum creavit. 5 Hic Valentinianus fuit vultu decens, sollers ingenio, animo gravis, sermone cultissimus, quamquam esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infectus vitiis maximeque avaritiae; cuius cupitor ipse fuit acer, et in his, quae memoraturus sum, Hadriano proximus: 6 pingere venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone; atque, ut breviter concludam, si ei foedis hominibus, quis sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis eruditisque monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. 7 Huius tempore Firmus apud Mauritaniam regnum invadens exstinguitur. 8 Valentinianus apud Bergentionem legationi Quadorum respondens, anno aevi quinto et quinquagesimo impetu sanguinis voce amissa, sensu integer, exspiravit. 9 Quod quidem intemperantia cibi ac saturitate, qua artus diffuderat, accidisse plures retulere. 10 Itaque eo mortuo Valentinianus adhuc quadriennis auctore Equitio ac Merobaude e propinquo, ubi cum matre fuerat, allatus creatur imperator.  

46 . Valens und Procopius

(46) 1 Valens una cum Valentiniano germano suo, de quo diximus, regnavit annos tredecim, menses quinque. 2 Hic Valens cum Gothis lacrimabili bello commisso sagittis saucius in casa deportatur vilissima; ubi supervenientibus Gothis ignique supposito incendio concrematus est. 3 In quo probanda haec fuere: fuit possessoribus consulter bonus; mutare iudices rarius; in amicos fidus; irasci sine noxa ac periculo cuiusquam; sane valde timidus. 4 Huius temporibus Procopius tyrannidem invadens exstinguitur.  

47 . Gratianus und Maximus

(47) 1 Gratianus, genitus Sirmii, imperavit cum patre Valentiniano annos octo, dies octoginta quinque; cum patruo et fratre tres; cum eodem fratre ac Theodosio quattuor, et his omnibus accedente Arcadio menses sex. 2 Hic apud Argentariam oppidum Galliae triginta Alamannorum milia in bello exstinxit. 3 Hic cum animadvertisset Thraciam Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis Taifalisque atque omni pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis extremum periculum instare nomini Romano, accito ab Hispania Theodosio cunctis faventibus degenti annum a tricesimo tertium imperiam committit. 4 Fuit autem Gratianus litteris haud mediocriter institutus: carmen facere, ornate loqui, explicare controversias rhetorum more; nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari summaeque voluptatis divinaeque artis credere ferire destinata. 5 Parcus cibi somnique et vini ac libidinis victor; cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam reipublicae regendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus non modo voluntate, sed etiam exercitio fuit. 6 Nam dum exercitum negligeret et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, anteferret veteri ac Romano militi, adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi*, ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitavit. 7 Hoc tempore cum Maximus apud Britanniam tyrannidem arripuisset et in Galliam transmisisset, ab infensis Gratiano legionibus exceptus Gratianum fugavit nec mora exstinxit. Qui vixit annos XXIX.  

48 . Theodosius

(48) 1 Theodosius, genitus patre Honorio, matre Thermantia, genere Hispanus, originem a Traiano principe trahens, a Gratiano Augusto apud Sirmium imperator effectus regnavit annos decem et septem. 2 Huic ferunt nomen somnio parentes monitos sacravisse, ut Latine intellegimus a deo datum. 3 De hoc etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen e Θ et Ε et Ο atque Δ Graecis litteris initiaretur. 4 Qua cognatione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persolverat. 5 Fuit autem Theodosius propagator reipublicae atque defensor eximius. Nam Hunnos et Gothos, qui eam sub Valente defatigassent, diversis proeliis vicit. Cum Persis quoque petitus pacem pepigit. 6 Maximum autem tyrannum, qui Gratianum interfecerat et sibi Gallias vindicabat, apud Aquileiam exstinxit Victoremque eius filium, intra infantiae annos a Maximo patre Augustum factum, necavit. 7 Eugenium quoque tyrannum atque Arbogasten superavit deletis eorum decem milibus pugnatorum. Hic etenim Eugenius, confisus viribus Arbogastis, postquam apud Viennam Valentinianum exstinxerat, regnum invasit; sed mox simul cum vita imperium perdidit.

8 Fuit autem Theodosius moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et picturae docent: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os absque eo, quod illi aliquantum vellendo steriles genae neque tam ingentes oculi erant, nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu. 9 Mens vero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. Clemens animus, misericors, communis, solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos; simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari, sed innoxia; largiri magno animo magna; amare cives vel privato contubernio cognitos eosque honoribus pecunia beneficiis ceteris munerare, praesertim quorum erga se vel patrem aspero casu officia probaverat. 10 Illa tamen, quibus Traianus aspersus est, vinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi usque eo detestatus, ut bella non moverit, sed invenerit, prohibueritque lege ministeria lasciva psaltriasque comissationibus adhiberi, tantum pudori tribuens et continentiae, ut consobrinarum nuptias vetuerit tamquam sororum. 11 Litteris, si nimium perfectos contemplemur, mediocriter doctus; sagax plane multumque diligens ad noscenda maiorum gesta. 12 E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba crudelia libertatique infesta legerat, ut Cinnam Marium Sullamque atque universos dominantium, praecipue tamen perfidos et ingratos. 13 Irasci sane rebus indignis, sed flecti cito; unde modica dilatione emolliebantur aliquando severa praecepta. 14 Habuitque e natura, quod Augustus a philosophiae doctore. 15 Qui cum vidisset eum facile commoveri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta parvi temporis interiectu languesceret.

16 Melior haud dubie, quod est rarae virtutis, post auctam annis potentiam regalem multoque maxime post civilem victoriam. 17 Nam et annonae curam sollicitius attendere et auri argentique grande pondus sublati atque expensi a tyranno multis e suo restituere, cum benigni principum et quidem vix fundos solerent nudos ac deformata praedia concedere. 18 Iam illa minutiora et, ut dicitur, intra aulam, quae quidem, quia occulta sunt, magis naturae hominum curiosae oculos auresque ad se trahunt: patruum colere tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos affinesque parentis animo complecti, elegans laetumque convivium dare, non tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis, studia dignitatibus, sermone cum gravitate iocundo; blandus pater, concors maritus. 19 Exercebatur neque ad illecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus magis, cum esset otium, reficiebat animum ac vescendi continentia valetudinem regebat; sicque in pace rebus humanis annum agens quinquagesimum apud Mediolanum excessit utramque rempublicam utrisque filiis, id est Arcadio et Honorio, quietam relinquens. 20 Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est.

 
   
Übersetzung: nach A.Cloß bearbeitet v. E.Gottwein  
vorherige Seite folgende Seite
Aufgabenvorschläge:
 
Sententiae excerptae:
w36
Literatur:

18 Funde
1266  Aurelius Victor / Pichlmayr, F. / Gründel, R.
Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus, praecedunt De origine gentis Romanae et De viris illustribus, subsequitur Epitome de Caesaribus
Leipzig 2/1970
abe  |  zvab  |  look
1267  Aurelius Victor / Sepp, B.
Incerti auctoris liber de origine gentis Romanae
München 1879
abe  |  zvab  |  look
1292  Aurelius Victor / Cloß
Sextus Aurelius Victor, übersetzt von August Cloß
Stuttgart (Metzler) 1838
abe  |  zvab  |  look
1265  Aurelius Victor / Forbiger
übersetzt und mit erläuternden Anmerkungen versehen von A. Forbiger
Stuttgart (Krais & Hoffmann) 1866
abe  |  zvab  |  look
4107  Aurelius Victor / Michel Festy
Pseudo-Aurelius Victor: Abrégé des Césars. Texte etabli, traduit et commenté par Michel Festy
Paris (Les belles Lettres) 1999
abe  |  zvab  |  look
1263  Aurelius Victor / Sehlmeyer, M.
Origo gentis Romanae / Die Ursprünge des römischen Volkes
Darmstadt (WBG) 2004
abe  |  zvab  |  look
1294  Bird, H.W.
An Historical Commentary on Sextus Aurelius Victor's Liber de Caesaribus 18 to 42
Diss. Toronto 1972
abe  |  zvab  |  look
1295  Bird, H.W.
Sextus Aurelius Victor. A Historiographical Study
Liverpool 1984
abe  |  zvab  |  look
1296  Cohn, A.
Quibus ex fontibus Sexti Aurelii Victoris et Libri de Caesaribus et Epitomes undecima capita priora fluxerint
Diss. Berlin 1884
abe  |  zvab  |  look
1297  Damsté, P.H.
Ad Sextum Aurelium Victorem
in: Mnemos.45/1917, 367-382
abe  |  zvab  |  look
2570  Eutropius / Hoffmann
Eutropius, Abriss der Römischen Geschichte übersetzt von Friedrich Hoffmann
Stuttgart (Metzler) 1829
abe  |  zvab  |  look
1298  Hohl, E.
Über den Ursprung der Historia Augusta
in: Herm. 55/1920, 296-310
abe  |  zvab  |  look
1299  Hohl, E.
Die Historia Augusta und die Caesares des Aurelius Victor
in: Historia 4/1955, 220-228
abe  |  zvab  |  look
1301  Mommsen, Th.
Zu den Caesares des Aurelius Victor
in: Sb.Berlin 2(1884), 951-955
abe  |  zvab  |  look
1302  Nixon, Ch.E.V.
An Historigraphical Study of the Caesares of Sextus Aurelius Victor
Diss. Michigan 1971
abe  |  zvab  |  look
1303  Noble, A.N.
Indices verborum omnium quae in Sexti Aurelii Victoris libro de Caesaribus et incerti auctoris epitome de Caesaribus reperiuntur
Diss. Ohio State Univ. 1938
abe  |  zvab  |  look
1304  Opitz, Th.
Sallustius und Aurelius Victor
in: Jhrb.f.class.Philol. 127/1883, 217-222
abe  |  zvab  |  look
1305  Schmidt, P.L.
Victor 69 (Sextus Aurelius Victor)
in: RE Suppl.15, 1583-1676 (Stuttgart 1978)
abe  |  zvab  |  look
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/AurVict/vict_epit41.php - Letzte Aktualisierung: 04.09.2015 - 18:31